Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 6
Equuntur quaestiones pertinentes ad creaturam rationalem. Quarum quaedam pertinebant ad ipsam simplicitur acceptam. Aliae vero ad singulas species eius. CIRca primum quaerebantur duo. Vnum pertinens ad actum intelligendi generalitur quodcunque. Secundum vero specialitur ad actum intelligendi deum a beatis. PRImum erat: vtrum per actum intelligendi necesse sit formare verbum. Secundum vtrum beati vnico intuitu videant tres personas in trinitate distinctas.
CIRca primum arguitur quod non quia ad actionem quamlibet sufficiunt agens, ratio agendi, & materia possibilis sicut patet in visu, vbi ad actum videndi sufficiunt color, & lux agens: species eius vt ratio videndi in oculo: & eius dispositio. Ista tria concurrunt in actu intelligendi: etsi nullum verbum formetur: scilicet ipsum intelligibi le: species eius in intellectum: & ipse intellectus possibilis. ergo &c.
IN contrarium est. quia tunc in diuinis non differrent pater & filius. quia non est filius nisi ver l bum formatum paterno intellectum.
DIcendum: quod sicut est in omni actione naturali: quod patiens non solum patitur: E sed agit aliquo modo: & tanto magis agit & minus patitur quanto magis est formale: & econuerso magis pa titur & minus agit: quanto magis est materiale. Et ideo passiones sensus & intellectus cum sint natura les a sensibili & intelligibili: non solus sensus & intellectus patiuntur a sensibili: sed etiam in patiendo a sen sibili & intelligibili quodammo contra agunt circa ipsum: minus autem sensus: quanto magis sensus est ma terialis. Vnde sensus particularis, quia omnino est materialis, haobens particulare proprium sensibile materialiter obiectum extra: maxime per se patitur a sensibili: minime agit. Et ideo dicitur quod sensus maxime in pa tiendo perficitur: aliquid tamen agit. cum enim ab obiecto patitur in recipiendo, convertit se super ipsum in cognoscendo siue percipiendo, quod patet in visu & auditu ex hoc: quod quamuis obiectum per speciem suam agit imprimedo se organo: ex hoc tamen non videt & audit homo nisi vis visiua vel auditiua ad percipiendum obiectum per motum speciei se conuertat ad obiectum. secundum quod dicit philosophus in libro de sensu & sensato. Superlatum ad oculos lumen non sen tiunt: si accidit illos esse vehementer intendentes vel timentes vel audientes multum strepitum. Nec potes di cere quod talis recipiendo videt: licet interiori virtute non iudicat. quoniam etsi dormienti apartis oculis lux esset praesens: ipsa organo imprimeretur & tamen nihil videret: quia vis particularis visus ligata est: & tamen patitur. Cuius signum est quod magno splendore oculis impresso, vi passionis excitatur: & tunc primo videt, quid etiam pa tet in dormientibus qui non audiunt peruos sonos etiam auribus impressos: & cum magno strepitu excitantur. Post sensum particularem magis agit sensus vniversalis, quid patet: quia non solum mouetur ad cognoscendum obiecta omnium sensuum particularium: sed post cognitionem confert comparando ea secundum conuenientiam & differentiam, vt vult philosophus. Deinde amplius agit imaginatiua: quae mota format quamplurimas imaginationes quaes numquam percepit. Dein de similiter dicendum est de intellectum: quod quia virtus est maxime immaterialis, in patiendo maxime agit: & perfectissime per cognitionem conuertit se super suum obiectum non solum percipiendo id quod verum est a quo mouetur sicut etiam apprehendit sensus: sed ipsam veritatem quo est ipsa quiditas rei intellecta, proprium enim obiectum intellectus est quidquid est, quod quidem vt in notitia actuali vt notius existit: est quasi quaedam lux in intellectu conce pta: & qua rem mentaliter videt & discernit: quod appellatur verbum eius: sine quo actio intellectualis nul lo modo perficitur: sine quo non plus haberet notitiam veritatis rei quam sensus: neque post receptionem speciei posset inuestigare & conferre & elicere conclusionem ex principiis. Dicendum igitur quod in omni actu intelligendi quan tuncumque modicus sit: necesse est formare verbum. Hoc enim est de natura & perfectione intellectus: quod motus non conuertit se super obiectum per abstractam apphensionem: sed necesse est eum aut nihil intelligere: aut quod quid est de re in se formare.
AD primum in oppositum patet per iam dicta quod in actu quolibet cognitiuo du plex est actio: vna ab obiecto in virtutem cognitiuam, quam est passio tantum altera ab ipsa virtute mota:, conver tendo se per notitiam super obiectum: & si perfecta sit notitia, concipiendo quidquid est obiecti. Quid ergo assumpsit per simile circa sensum, partim falsum est: quoniam sensus non solum patitur: sed quodammodo agit: partim non est simile. quia propter maiorem immaterialitatem necesse est intellectum agere concipiendo verbum cum intelligit: licet sensus nullum verbum concipit cum sentit: & hoc quia propter maiorem materialitatem suam minus est acti uus.
AD Secundum: quod filius & spiritus sanctus intelligunt & tamen non concipiunt: Dicendum quod etsi non concipiunt tamen intelligere eorum non est fine conceptu. vnico enim intelligere essentiali aeternaliter in telligunt tres personae. sed in illo actu intelligendi verbum concipitur persona patris, in quo ipse, & filius conceptus, & spiritus sanctus intelligunt. Ita quod sine actum concipiendi verbum in quo tres personae intel ligunt, impossibile est esse filium & ita intelligere. Similiter neque spiritus sanctus. quia velle praesupponit necessario intelligere. Vnde non sequitur: quod licet non formant verbum, quod intelligant sine verbo formato. Arduum est: & latet in eo difficilius: sed sufficit ad praesens hoc.
On this page