Text List

Quaestio 7

Quaestio 7

CIrca secundum arguitur: quod beati non vident tres personas distinctas vnico intuitu: quia non ratio ne essentiae: quia in illa sunt vnum & indistincti: nec ratione plurium relationum: quia plura vt plura non videntur simul.

CONtrarium est illud quod dixit dominus. Philippequi videt me videt & patrem meum.

DIcendum quod persona in deo non potest intelligi nisi dupliciter: vt subsistit in essentia diuina: aut vt vna respicit alteram. Primo modo quilibet beatus vni co intuitu videt tres personas sed non distinctas: quia in eo in quo sunt vnum. Secundo modo si videt aliquam personam non videt eam nisi vt relatam, & sic vt distinctam. quia non nisi relatio ne distinguitur in essentia persona a persona. dicente Boetio. Essentia tenet vnitatem: relatio autem multipli cat trinitatem. Nunc autem talis est natura eorum quae non intelliguntur nisi ex relatione ad alterum, quod intellectus vnius dependet ab intellectu alterius: ita quod qui vnum eorum cognouit, cognouit & alterum: & neutrum sine altero intelligi potest. secundum quod dicit philosophus in praedicamentis. Siquis aliquid eorum quae sunt ad aliquid definite sciat & id ad quid dicitur definite sciturus est: vt si hoc aliquis scit definite quoniam duplum est, & cuius est duplum mox de finite nouit. Nam si non nouit cuius est duplum, nec si omnino duplum est, nouit. Quantum ergo est ex parte personarum relatarum, qui videt vnam necesse est quod simul eodem intuitu videat & alteram. Et sic absolute dicendum: quod illae tres personae a beatis non nisi vnico intuitu videri possunt, omnes enim tres vnum sunt in diuina essentia inter se relatae, pater ad filium, & vterque eorum ad spiritum sanctum.

AD argumentum in oppositum: quod plura vt plura non intelliguntur vnico intuitu: Dicendum quod verum est de pluribus omnino ab solutis: non autem de respectiuis, quia illa plura vnum sunt ex ordine & dependentia, propter quam simul intelligi possunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 7