Quaestio 10
Quaestio 10
SEquuntur quaestiones pertinentes ad homines. Quarum quaedam pertinent ad omnes homines generaliter: quaedam vero ad aliquos aliquorum statuum specialiter. Pertinentes ad omnes homines generaliter erant duae: vna pertinens ad naturam: altera vero pertinens ad culpam. PRIma erat: vtrum aliquid nutrimenti conuertatur in veritatem humanae naturae. SEcunda: vtrum paruuli a parentibus contrahunt aliquam culpam.
CIRca primum arguitur: quod nihil nutrimenti conuertitur in veritatem humanae naturae. quoniam si sic: tunc homo esset perpetuus & incorruptibilis: quid falsum est. Probatio consequentiae est. quia nutrimentum restaurat deperditum. Posset ergo semper restaurari quicquid deperiret: & sic nutrimentum necessario hominem in esse perpetuo conseruaret.
IN contrarium est Augustinus de vera religione, vbi dicit. Alimenta corrupta id est amittentia formam suam in membrorum istorum fabricam migrant.
DIcendum ad hoc: quod forma quaestionis propositae geminum potest habere intellectum: vtrum videlicet alimentum conuertitur in veritatem humanae naturae, & hoc vel ipsius quae attrahit sibi nutrimentum, vel prolis quam habet de se ge nerare. Et quo ad vtrunque modum simul determinat Augustinus in auctoritate tacta vbi dicit. Alimenta carnis corrupta, i i. amittentia formam suam in membrorum istorum fabricam migrant: & corrupta reficiunt in aliam formam per conuenientiam transeuntia: & per vitalem motum diiudicantur quodammodo: vt ex eis in structuram huius corporis visibilis quae apta sunt assumantur: non apta vero per congruos meatus eiiciantur: quorum aliud faeculentissimum redditur terrae ad alias formas assumendas, aliud per totum corpus exhalat, aliud totius animalis latentes neruos accipit, & inchoatur in prolem, & siue congruentia duorum corporum siue tali aliquo phantasmate commotum per genitales vias ab ipso vertice defluit in infima, voluptate. Iam vero in matre per certos numeros temporum coaptatur: vt suas regiones quaeque membra occupent. Etsi modum parilitatis seruauerint, nascitur formosum corpus: & a suis dilectoribus amatur acerrime. Sed quia vt patet ex primo argumento quaestio principaliter retorquetur ad conuersionem alimenti in veritatem naturae hominis aliti, non autem progeniti illa parte de progenito hominis amissa: dicendum est dealito quod in veritatem naturae suae corporalis per nutritionem conuertitur substantia alimenti. Nec differunt nutritio & generatio nisi quod generatio formam suam similem in specie aliam numero ex materia nutrimenti producit in genito. Nutritio vero sub forma sua eadem numero corrumpendo formam alimenti sibi coniungit materiam alimenti: per quod nutritur & augmentatur per actionem carnis secundum speciem, augmentando carnem illam quae deperditur: quae dicitur esse caro secundum materiam. de quo magnae sunt difficultates: de quibus nihil ad propositum.
AD argumentum in oppositum: quod tunc homo posset esse perpetuus: dicendum quod non sequitur: tum quia calor naturalis in agendo in nutrimentum quod primo est contrarium licet in fine sit simile in agendo, patitur: quia forma ali menti contra agit: & per hoc semper calor naturalis continue debilitatur: & necesse est in finem eum omnino extingui: tum quia in corpore humano calor viget in humido vnctuoso, sicut ignis ardet in oleo. Humi dum autem huiusmodi, duplex est: radicale ex prima regeneratione a parentibus in semine contractum, & nutrimen tale per nutritionem a nutrimento attractum. in vtroque viget calor naturalis: sed in humido radicali essentiae cui admiscetur humidum nutrimentale: & fit cum ipso pabulum caloris naturalis: ne humi dum radicale citius depascat: quia illo consumpto necesse est morte naturali hominem mori. Et quia nunquam tantum interponit se humidum nutrimentale pro humido radicali, vt sit pabulum caloris, quin semper simul cum humido nutrimentali necesse est aliquid consumi de humido radicali: ideo cum sit finitum, necesse est ad vltimum consumi & hominem mori: quia humidum nutrimentale per se ad continuationem vitae & conseruationem naturalis caloris non sufficit. & quomodo hoc, grauem in se habet quaestionem.
On this page