Text List

Quaestio 11

Quaestio 11

Irca secundum arguitur quod paruulus contrahat culpam secundum illud apostoli. Omnes in Adam peccauerunt. & hoc non nisi contrahendo culpam ab ipso. ergo &c.

CONtra. Peccatum consistit formaliter in actu voluntatis. sed paruulus num habuit actum voluntatis, propriae: neque aliquid voluntatis primi parentis potuit deuenire ad paruulum. ergo &c.

DIcendum ad hoc, omissa recitatione opinionum haereticorum dicentium paruulos nullum peccatum contrahere a parentibus: nihilque esse originale peccatum: & disputatione contra illud: dicendum quod paruuli contrahunt culpam non solum poenam pro reatu culpae: secundum quod Augustinus prolixe partractat in libris contra Donatistas, qui peccatum originale negabant. Sed quia vt visum fuit in opponendo, propter modum contrahendi originale quaestio fuit principaliter proposita: idcirco ad huius intellectum intelligendum: quod originalis iustitia in primo parente nihil aliud fuit quam quaedam supernaturalis gratiam (vtrum gratuita, vel gratis data de hoc nihil ad praesens) quae naturalem iustitiam roborabatl, & pronitatem inclinandi ad bonum quasi ad dexteram dabat. quam cum primus homo peruersitate voluntatis suae diuino praecepto contrariando contempsit, illam iustitiam amisit qua inclinabatur, ad dexteram virtutis: sed econtra in rectitudine naturalise voluntatis debilitatus est: ac pronitatem contrariam inclinationis ad sinistram peccati incurrit. Nunc autem formalit virtus & vitium siue culpa & peccatum in voiuntate nihil aliud est quam dispositio quaedan dans, pronitatem rectitudini naturali voluntatis inclinandi se ad bonum dextrae vel ad malum sinistrae: & ab ista deordinatione voluntatis in seipsa consecuta est statim in poenam quasi dyscrasia naturalis in carnem qua caro cum sensibus suis coepit rebellare contra spiritum. Caro autem sic infecta cum virtute sua semen informare debuit ad procreationem prolis, morbidam qualitatem suam ei impressit: quae semper in ea remansit. Cumque complete dispositum esset & organizatum ad animam rationalem: & ei in fundebatur: ex ipsius animae rationalis connexione cum tali carne in ipsa statim pronitatem ad consentiendum carni in peccatum concepit: qua paruulus statim aptus erat ad concupiscendum: & factus adultus actu concupiscit. & talis dispositio pronitatis ad peccatum non nisi culpa est: in ea enim consistit ratio formalis omnis culpae tam actualis quam originalis. Quomodo tamen peccata alias distinguuntur per speciem, bonam habet quaestionem. Simpliciter ergo dicendum quod paruuli contrahunt culpam peccati, non solum poenam reatus.

AD argumentum in oppositum, quod peccatum formaliter consistit in actum voluntatis qui numquam fuit in paruulo: nec suus nec alterius: Dicendum quod illud dictum, Peccatum consistit in actum voluntatis, verum est tamquam in causante: non autem ramquam in subiecto: sed in ipsa volitiua potentia. Sic ergo dicendum quod peccatum paruuli tanquam in causante primo fuit in actu voluntatis Adae, in quo eramus omnes materialiter, sicut in quo omnes peccauimus secundum Aposto. Vnde Augustinus in fine de Libero arbitrio, peccatum originale ostendit quodammodo fuisse voluntarium propter voluntatem Adae. Tanquam autem in subiecto peccatum paruuli originale consistit in sua voluntate: non ex actu proprio: sed ex actu voluntatis Adae imprimentis in voluntate pueri mediante natura carnis cui vnitur: licet per multos medios, per quos virtus generatiua & simul seminis infectiua descendit ab Adam vsque ad paruulum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 11