Text List

Quaestio 12

Quaestio 12

SEquuntur quaestiones pertinentes ad aliquos homines specialiter: & erant quaedam pertinentes ad eorum bona spiritualia: quaedam vero pertinentes ad eorum bona carna llia. Et circa primum erat vnum pertinens ad bonum vitae futurae, & duo alia pertinentia ad bona vitae praesentis. PRImum erat: vtrum digni licentiari in theologia, qui non licenti antur, adipiscantur aureolam.

ET arguitur quod sic. quia virgo adipiscitur aureolam, etsi dignitas eius ab hominibus non approbatur. sed promotio ad magisterium per licentiam non est nisi quaedam approbatio dignitatis apud homines. ergo &c.

CONtra. ludicium ecclesiae triumphantis conforme est iudicio ecclesiae militantis. Si ergo ecclesia militans non approbat aliquem dignum ad statum magisterii in quo meretur aureolam: ergo nec ecclesia triumphans, non ergo adipiscitur aureolam.

DIcendum ad hoc: quod ad promerendum aureolam plus respicitur actus quo meretur, quam status. vnde cuiuscun qued status & conditionis sit homo, si mortem sustinet pro fide & iustitia meretur aureolam martyrum. Si militer cuiuscunque status aut conditionis sit virgo, si pudicitiam virginalem custodit propter deum meretur aureolam virginum. Similiter ergo docens verbo praedicationis & lectionis alios, vt per viam veritatis ad vitam aeternam eos perducat, cuiuscumque status sit siue magister siue non magister, meretur aureolam doctorum. In talibus enim consideratur magis actus quam status.

AD argumentum in oppositum, quod ecclesia militans non approbat eum dignum ad magisterium: ergo nec triumphans ad praemium magistrorum: Dicendum quod si aliquis sit dignus promoueri ad magisterium omnibus conside ratis, credo si non promouetur cum aliis error est non promouentis: & ideo si alios docet, sicut ecclesiae expedit, extra statum magisterii, propter actum doctoris, licet non habet statum, aureolam, promeretur. Vnde etsi non esset omnino dignus ad tam arduum statum doctoris cuiusmodi est magistri theologiae: si tamen alias bene facit actum praedicando & docendo, credo quod bene promeretur aureolam. Si vero per hoc quod non admittitur tanquam dignus ad magisterium impeditur ne alias poterit habere locum vel opportunitatem docendi, licet voluntatem bonam habeat docendi alios: licet propter bonam voluntatem suam remuneretur in praemio essentiali, vt credo, tamen aureolam non obtinebit: quia ad promerendum aureolam non sufficit voluntas: sed requiritur actus, vt credo, quod tamen bonam habet quaestion em.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 12