Quaestio 13
Quaestio 13
SEquuntur duae quaestiones pertinentes ad bona vitae praesentis. Quarum vna pertinet ad bonum intellectus: altera vero ad bonum affectus. PRIma erat: vtrum reuelatio in sonno fiat potentiae litellectiuae vel imaginatiuae. SEcunda: vtrum religio viuentium in vita solitaria sit perfectior religione viuentium in religione magna.
CIRca primum arguitur, quod reuelatio in sonnis fiat virtuti intellectiuae: quia secundum conmentatorem de Sonno & vigilia ipsa sit immediate a deo, vel per angelum. talium autem reuelatio quia est perfectissima videtur quod fiat potentiae perfectiori cuiusmodi est intellectiua.
IN contrarium est commentator, dicens quod si alicui fieret reuelatio secundum intellectum, ille esset aequiuoce homo cum aliis: consequens falsum est ergo &c.
DIcendum ad hoc, quod reuelatio diuersimode potest fieri & facta est sanctis: vel secundum diuersitatem eorum quibus facta est reuelatio, vel ipsorum reuelandorum, vel cui reuelatio est proponenda. & ita facta est aliquando intellectui fine omni velamine imaginum, sicut facta fuit Moysi. secundum quod dicitur Numeri duodecimo. Ore ad os loquar ei palam & non per aenigmata deum videt: & Dauid prophetae: propter quid dictus est eximius prophetarum, vt habetur in glos. supe primum psalmum. Aliquando vero imaginationi in rerum similitudinibus sicut facta est Hieremiae qui vidit ollam succensam ab aquilone, & aliis prophetis. Vnde dicitur in principio glossarum super psalterium. Cum omnes prophetas spiritus sancti reuelatione constat esse locutos, Dauid prophetarum eximius quodam digniori & excellentiori modo quam alii velut tuba spiritus sancti prophetauit. Alii namque prophetae per quasdam rerum imagines ac verborum integumenta, scilicet per somnia ac visiones facta ac dicta prophetarunt. Dauid autem solius instinctu spiritus sancti fine omni exteriori adminiculo suam edidit prophetiam. Vnde de istis duobus modis reuelationum factis prophetis, dicitur Numeri duodecimo. Siquis inter vos fuerit propheta domini, in visione appebo ei: vel per sonnia loquaer ad illum.
AD primum dicendum: quod licet reuelatio fiat immediate a deo, vel per angelum: nihilominus tamen potest fieri vtrique virtuti sicut congruit: nec perfectio reuelantis ad alterum determinat.
AD secundum, quod cui fieret reue latio apud intellectum esset aequiuoce homo: Dicendum quod hoc dixit iuxta errorem suae philosophiae quo aestimauit intellectum humanum nihil posse intelligere nisi per facien inferiorem conuersam ad phantasmata, propter quid posuit quod intellectus sine phantasmate per faciem intellectus superiorem qua deum & bonos angelos videbunt sancti in patria, non esset intellectus humanus. & ideo dicit quod qui sic intel geret, aut non esset homo, aut esset aequiuoce homo: quid error est & priuat hominem a visione bona, quae non potest fieri aspiciendo ad phantasmata: sed facie immediate ad superiora conuersa.
On this page