Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 19
CIrca tertium arguitur, quod non licet viris ecclesiasticis in expensis praeternecessariis bona ecclesiastica consumere. quia pro eis omnibus dicit apo stolus. Habentes qui bus vescimur & tegimur iis contenti sumus. Sed in hoc excluditur omnis vsus praeternecessarius. ergo &c.
DICENdum ad hoc: quod secundum quod dicitur. x, quaest. ii. Precarie. res ecclesiae quemque tractare conue nit vt alienarum rerum dispensatorem, sed non vt propriorum largitorem. & vt se cundum quod dicitur in capitulo proximo sequenti, episcopus habeat potestatem in rebus ecclesiae: vt dispenset ea necessitatem habentibus cum omni reuerentia & timore dei. Participare etiam opus eum quae necessaria sunt: si tamen ipse aut qui cum eo sunt fratres indiguerint aliquo: vt necessitatem in nullo patiantur. secundum apostolum dicentem. Victum & tegumentum habentes iis contenti sumus. vbi dicit glos. Nota qualiter exponitur hoc verbum indiguerint: vt arctetur tantum ad victum & vestitum, intellige necessarium. Vnde Bernardus in epistola ad Fulconem. Ne tibi frustra blandiaris quod tuis con tentus aliena non rapias. veruntamen quae sunt illa tua: beneficia ecclesiae. recte,. quia surgis ad vigilias: vadis ad missas: horis chorum nocturnis diurnisque frequentas. bene facis. sic enim praebendam gratis non accipis. Dignum est vt qui altario deseruit de altario viuat. Non autem vt de altario luxurieris vt de altario superbias, vt de altario compares tibi fraena aurea, sellas depictas, calcaria deaurata, varia grise aque pellicea a collo & manibus ornatu purpureo diuersificata. Denique quicquid praeter necessarium victum ac simplicem vestitum de altario retines, tuum non est, rapina est, sacrilegium est. Haben tes inquit apostolus victum suum & vestitum, non victum & ornatum. Sic ergo nos contenti simus vestimentis quibus operiamur: non quibus lasciuiamus, non quibus superbiamus, non quibus mulierculis placere studeamus. Ait enim idem ad Henricum Senonensem archiepiscopum. Clamant nudi: clamant famelici: conqueruntur & dicunt. Dicite pontifices in fraeno quid facit aurum, nobis fame & fri- gore miserabiliter laborantibus: Quid conferunt tot mutatoria vestium, vel extensa in perticis, vel pli cata in manticis: Nostrum est quod effunditis, nobis crudeliter subtrahitur quod inaniter expenditis, no stris necessitatibus subtrahitur quicquid accedit vanitatibus vestris. iumenta gradiuntur onusta gen mis: & nostra non curatis crura nuda caligulis.
SIC ergo patet, quod de bonis ecclesiae viri ecclesiastici nihil possunt sumere ad superfluitatis: sed solum quod pertinet ad victus & vestitus necessitatem, qui tamen vt dicit glos. super capitulum illud Episcopus, melior vel peior dandus est secundum qualita tem personarum. Et vt dicitur dist. xli. secundum Augustinum de doctrina christiana. capitulo Quisque. in omnibus talibus non vsus rerum sed libido est in culpa. Quid ergo loco & tempore & personis conueniat, diligenter attendendum est. Fieri enim potest vt sine aliquo vitio cupidinis vel voracitatis pretiosissimo cibo sapiens vtatur: insipiens autem foetidissimae gulae flamma vilissimis ardescat. Nam in huiusmodi omnibus rebus non est natura earum quibus vtimur: sed vt causa vtendi vel modo appetendi, vel probandum est, vel etiam improbandum quod facimus. Sed hanc causam vtendi timeo quod ni mium extendimus. Creuit enim nimium decus ecclesiae in his & honestas exterior: vtinam magis cre uisset interior. secundum illud quod dicitur dist. xli. Episcopus vilem supellectilem, & mensam, & victum pauperem habeat, & dignitatis suae auctorem fide & vitae meritis quaerat. Sed vt dicit ibi glos. hoc hodie non tenet: quia modo habent amplas possessiones. Sed quid est: numquid quia ampliatae sunt possessiones, ampliandae sunt expensae: & non potius eleemosynae: Aurum enim habet ecclesia non vt seruet sed vt eroget & subueniat in necessitatibus. vt. xii. quaest. ii. Aurum. Et similiter potest dici: aurum ha bet ecclesia non vt sumptus ampliet, sed vt eroget. Sed econuerso timeo: quia contingit quod dicit Bernardus in epistola ad Innocentium papam. Alienis laboribus locupletantur clerici: comedunt fru ctum terrae: & prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum, quos respicit proprie hodie illa vetus scriptura. Sedit populus manducare, & bibere, & surrexerunt ludere. De quibus dicit Bernardus in fine ter tii ad Eugenium. Solent dicere: Num de vestibus cura est deo: & non magis de moribus: an forte haec vestium difformitas mentium ac morum indicium est: Quid sibi vult quod clerici aliud esse, aliud videri volunt: Nempe habitu milites, quaestu clericos, actu neutrum exhibent: neque pugnant vt milites, neque vt clerici euangelizant. Cuius ordinis sunt: cum vtriusque esse cupiunt, vtrumque deserunt, vtrumque confundunt. Vnusquisque, inquit apostolus, in ordine suo resurget. Isti in quo: an qui sine ordine pecca uerunt, sine ordine peribunt: aut si summe sapiens deus veraciter creditur a summo vsque deorsum ni hil inordinatum relinquere, vereor non alibi inordinandos quam vbi nullus ordo sed sempiternus horror inhabitat: Ad necessitatem ergo pro qualitate personarum, temporum, & locorum, & societatum & huiusmodi, possunt viri ecclesiastici rebus ecclesiae vti secundum magis & minus: ad superfluitatem autem & excessum nequaquam. Qualitatem autem illam & quantitatem ad regulam rationis quilibet per industriam suam determinabit. nec certa regula vniuersalis super hoc dari potest. Quia arguitur quod in con trarium est consuetudo: Dicendum quod non est consuetudo sed corruptela perniciosa. Finitur Quodlibet. Secundum Magistri Henrici Goethals a Gandauo. Sequitur Eiusdem Quodlibet. Tertium.
On this page