Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 3
SEquuntur pertinentia ad diuersitatem primi principii. Et erant duo. Vnum pertinens ad ema nationem vnius personae ab alia. Alterum, ad relationem qua vna persona habet distingui ab alia. PRImum erat: vtrum ratio generandi in patre sit diuina essentia, vel proprietas eius vt pirnitas, vel vtrumque. SEcundum: vtrum relatio in diuinis maneat.
CIRca primum arguitur, quod ratio generandi in patre esset pinitas. quoniam vnumquodque agit actionem sibi debitam eo quo est id quod est: vt ignis forma quae est ignis: & calidum forma qua habet esse calidum. Pater id quo est pater est paternitas: & propria actio sibi debita eo quod est pai, est generare fi lium. ergo &c.
CONtra. vnumquodque eo agit in quo productum sibi assimilat: vt assimilans sibi passum sua actione in calore, agit calore suam actionem. Pater filium productum a se assimilat diuinitate: & non paternitate: quia ipse deus generat deum: non autem ipse pater generat patrem. ergo &c.
DIcendum ad hoc: quod esse quod est deus siue diuina essentia, radix est & fundamentum omnium eorum quae sunt in diuinis, & ab ipsa originantur: & ad ipsam reducuntur. Vnde diuina essentia est ra dix & origo omnium diuinarum actionum & productionum: & omnis actio, & omne productum in deo vel ei attributum realiter non est nisi ipsa diuina essentia, & esse purum simplicissimum, licet secum dum aliam & aliam rationem aliquando dicitur potentia, aliquando relatio, aliquando proprietas personalis, aliquando persona, aliquando actio vel operantio: & sic de caeteris: ita quod quicquid nominatur vel concipitur in diuinis, licet propter aliam rationem quam sit ratio substantiae, alio modo significatur & concipitur semper tamen ipsam diuinam essentiam includit: & est ipsa, sub alia tamen & alia ratione quam sit ratio essentiae vel substantiae. Quod enim in deo est potentia, hoc est essentia sub ratione potentiae, & similiter quod est relatio, est ipsa essentia sub ratione respectus, & caetera huiusmodi. Vnde cum quaeritur: vtrum ratio generandi in patretamquam principium quo agit pater in generando, sit ipsa diuina essentia, vel proprietas personae aliqua, vt prnitas non intelligitur quaestio ista, vtrum ratio illa sit ipsa essentia vel proprietas: tanquam aliquid seorsum ab essentia quod non est ipsa essentia: sed intelligitur, vtrum essentia sub ratione qua essentia, vel sub ratione qua proprietas aliqua, sit principium quo pater generet.
QVd supposito, sciendum quod in omni generatione natu rali duo contingunt ex actione generantis circa genitum, scilicet quod genitum sit simile generanti: & quod sit distinctum ab ipso. Natura enim est vis insita rebus ex similibus similia procreans: diuersa siue di stincta tamen. Nihil enim generat, aut producit seipsum in esse: & licet ambo simul contingant in generando per actionem generantis: principalius tamen actio generationis, vt actio est, determinatur ad simile ratione qua diuersum vel distinctum, quam econuerso, homo enim generans non generat istum homi nem: quia generat hominem simpliciter: sed econuerso generat hominem simpliciter: quia generat istum hominem. Natura enim occulte operatur in his, vt dicitur in sex principiis. Et in ethicis dicitur quod omnis actus & operatio sunt circa particularia. Et similiter homo non generat hominem sibi similem: quia generat hominem simpliciter: sed quia generat istum hominem, homo enim in eo quod homo, idem est cuilibet homini & non distinctus ab ipso: & ideo neque similis ei. Nihil enim sibiipsi simile est inquantum huiusmodi. Sed quod homo similis est homini: hoc est quia vnus distinctus est ab alio: & hoc non quia vterque est homo sim pliciter: sed quia hic est vnus homo, & ille alius homo. Quia ergo homo generat hominem, & similis si milem, hoc non est quia homo simpliciter generat hominem simpliciter, sed quia hic homo generat illumalium hominem. Vbi circa hominem duo includuntur, similitudo scilicet & distinctio, ita quod principaliter terminatur generationis actio ad naturam: quia distincta. Et per hoc etiam vt dictum est habetur pri cipaliter generantis ad genitum similitudo, ita quod identitas naturae hinc & inde est materiale similitudinis distinctio formale & complementum. Quia igitur actio generationis principalius terminatur ad diuersum ratione qua diuersum siue distinctum, quam ratione qua simile: quia distinctio vt dictum est, perficit similitudinem: id autem quid generatur sequitur rationem principii generantis: oportet igitur quod ex parte generantis in eo quo generat quod est ratio generandi, duo concurrant: & ratio qua assimilat genitum generanti: & ratio qua distinguit vnum ab alio: ita quod principalior sit ratio generandi ex parte eius qua distinguit quam qua assimilat. Illa enim est perfectiua & completiua, & includit in se aliam, & appropriata est generanti inquantum generans est. Vnde quod iste homo generat illum: vt Sortes Platonem, hoc non facit principaliter ratione qua homo, sed ratione qua iste homo. ita quod humanitas non sit ratio generandi nisi quia haec Lumanitas. Pro pter quod probat philosophus in. vii. metaphysicae quod formae vt formae sunt non prosunt ad generationem vbi non sunt in singularibus.
DIcendum igitur ad quaestionem: quod pater non generat nisi sibi similem, vt deus deum: & hoc non nisi distinctum a se, quia nullus assimilatur sibiipsi. Ratio igitur generandi qua pater generat in se, debet complectere geminam rationem: & rationem qua assimilat, & rationem qua distinguit: ita quod principalis & completiua ratio generandi sit illa qua distinguit similem. Ratio autem qua similat est essentia: & hoc non simpliciter, vt essentia est, sed vt habet esse in supposito singulari, vt in patre. Aliter enim in quolibet alio supposito generaret vt in filio & spiritu sancto. Ratio autem qua distinguit, est paterna proprietas patris constitutiua, illa scilicet quae secundum rationem intelligendi primo est constitutiua patris, & deinde principium eliciendi actum generationis: & tertio mediante actu generationis nota in patre respectum ad filium generatum: & qui tunc demum inquantum per actum ge nerandi habet secum filium genitum, nominatur paternitas: ita quod sub ratione huius nominis pater nitas sequitur actum generandi. Non enim est pater a se nisi quia habet filium genitum. Sub ratione autem qua est principium elicitiuum actus generandi, innominata est, & circumloquitur per poten tiam generatiuam, quae tamen includit in se & rationem similandi: & rationem distinguendi, scilicet di uinam essentiam: non vt essentia est absolute, sicut dictum est: sed vt est in patre sub ratione illius, proprietatis innominatae: sicut humanitas non est principium generandi hominem nisi vt est sub ratione indiuiduali in Sorte vel in Platone. Includit etiam potentia generandi illam proprietatem distinctam. Ratio ergo qua pater generat siue ratio generandi in patre est ipsa diuina essentia, non simpliciter, sed vt est in patre sub proprietate paterna, immo potius vt induit rationem proprietatis, quae considerata circa diuinam essen tiam, est sicut ratio indiuidualis circa formam naturalem humanitatis in Sorte vel in Platone: & non est res aliqua addita super essentiam formae per quam indiuiduatur: sed solum intentio quaedam in modo essendi se cundum quam res habet esse in effectu: eo quod est ab agente, vt dictum est in alio Quolibet, circa cau sam indiuiduationis. Sicut ergo in Sorte vt generet Platonem: ratio generandi non est tantum humanitas quae est in Sorte: neque ratio singularitatis eius, sed ambo simul, vel potius vnum sub ratione alterius existens: quia non sunt duo re, sed intentione solum: quoniam haec humanitas in Sorte est praecisa ratio generandi in ipso ratione qua haec, non ratione qua humanitas simpliciter: sic in patre vt generet filium, ratio generandi est non tantum essentia vt diuinitas, neque proprietas patris: sed ambo simul: immo potius essentia, vt habet & induit rationem proprietatis: ipsa est ipsa proprietas: & ita non ratione qua diuinitas simpliciter, sed ratione qua deitas in patre. Et quia quid attribuitur ipsi ratione qua induit rationem, proprietatis, principalius attribuitur proprietati vt proprietas est, quam ipsi essentiae vt essentia est: idcirco absolute dicendum: quod ratio generandi in patre potius est, proprietas quam essentia, licet sit vtrumque. quoniam proprietas essentiam includit: & est ipsa essentia. Quae quidem quia essentia est, generat illa deum: quia vero proprietas paterna est, generat deum qui est alius a patre non pater: vt filium: qui tamen est idem deus cum patre. quia etsi generat distinctum ratione proprietatis qua generat: quia pater non generat patrem: generat tamen non alium deum: quia non generat ipsum ex alia materia: sed ex sua substantia. & secundum philosophum, generans non generat alium nisi per materiam aliam, scilicet ex qua generat: quam sit materia sua in qua subsi stit. & sic pater generat deum, quia generat forma diuinitatis, sicut homo generat hominem: quia forma humanitatis generat: alium tamen in persona, quia non diuinitate simpliciter: sed vt habet rationem proprietatis incommunicabilis, sicut Sortes non generat Sortem, quia non generat humanitate simpliciter, sed humanitate singulari, quae incommunicabilis est: sed non alium deum: quia non ex aliena natura eum generat, sicut Sortes generat alium hominem a se: quia ipse generat eum ex alia materia numero quam sit materia sua.
PER haec patent obiecta. Reuera enim pater principaliter generat paterna, propri etate qua distinguit a se genitum, vt procedit prima ratio. sed propter hoc non excluditur quin generat deitate, qua sibiipsi assimilat genitum: vt procedat secunda ratio: quia ipsa, proprietas includit essentiam, immo est ipsa essentia, vt dictum est, nec econucrso quod generet essentia non excludit quin generet proprietate, vt dictum est. quia etsi calidum generet calore: generat tamen alium calorem: quia generat non calore sim pliciter: sed isto calore: sicut pater generat deum: sed non deum patrem, vt dictum est.
On this page