Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

CIrca secundum arguebatur, quod Christus dicitur esse homo propter vnionem animae & corporis ad diuinum suppositum: non autem propter vnionem eorum ad inuicem. quoniam si diceretur esse homo propter vnionem eorum ad inuicem, cum deus assumpsit in Christo animam & corpus unita, tunc vnio illa qua Christus dicitur esse homo, natura licet non tempore finita & determinata esset ante vnionem eorundem ad diuinum suppositum. sed vnio corporis & animae qua ali quis dicitur esse homo finita facit hominis suppositum: deus ergo in Christo assumpsisset hominis suppositum in diuino supposito: & esset Christus duo supposita. consequens est falsum. ergo & antecedens.

CONtra, propter illam vnionem Christus dicitur esse homo propter quam habet esse hominis: quia vt dicit philosophus quarto Metaphysicae, non est differentia inter dicere homo aut homo ens. neque in generatione: neque in corruptione quia ergo Christus habet esse hominis solum ex vnione animae cum corpore: forma enim dat esse composito ex vnione sua cum materia: Christus ergo solummod dicitur esse homo ex vnione animae cum corpore: non autem ex vnione amborum in diuino supposito.

DIcendum est ad hoc, quod supposito Christum esse hominem non debere dici sicut nec aliquem alium hominem propter solum intellectum siue animam rationalem, licet sit principalissimum in homine, vt ex hoc ipse intellectus quodammodo possit dici homo sicut vult philosophus nono Ethicorum propter quid etiam Hugo posuit, quod Christus in tri duo erat homo Hoc inquam supposito, quod non dicitur aliquis homo propter solam animam: neque etiam multo magis propter solum corpus: sed etiam propter aliquam eorum vnionem, quoniam vnio eorum in Christo duplex erat, vna scilicet ipsorum adinuicem altera amborum in diuino supposito: opinio magistri Sententiarum erat quod Christus erat homo ex vnione amborum diuino supposito. propter quid posuit quod Christus in triduo erat homo: quia ambo erant vnita in diuino supposito: anima scilicet eius & corpus. vnde vt videtur non posuit Christum esse hominem ex vnione animae cum corpore. Cui ratio (vt videtur) quia forma speciei nulli attribuitur nisi supposito eius: Christus autem non erat suppositum hominis ex vnione animae cum corpore: sed amborum cum diuinitate. ergo neque erat homo vnione animae suae cum corpore: sed amborum cum eius diuinitate. Sed salua eius reuerentia minus videtur considerasse vera deno minationem quam facit forma circa id quod informat. Ex hoc enim solo quod forma informat aliquid, denominat totum compositum ex informante & informato. Impossibile est enim quod forma sit informans & non denominans: vt quod aliquid sit informatum albedine & non sit album. Cum ergo in Christo compositum ex vnione animae cum corpore informatum sit forma humana: impossibile est quod ex hoc non dicatur esse homo. licet ex hac vnione non habeat hoc compositum rationem suppositi: quia non subsistit in se, sed in illo a quo assumptum est: quod quidem assumens per ipsam naturam assumptam factum est suppositum hominis: quid tamen non denominatur homo propter ali quam informationem in se factam: sed propter illam quae facta est in assumpto. vt suppositum non dicatur homo nisi quia assumptum sit homo. Nec valet ratio pro illa opinione. licet enim secundum conmunem cursum rerum naturalium: species non denominat nisi suum suppositum: quia nuiius speciei natura assumpta est in alieno suppo sito nisi in Christo: nihilominus tamen vbi accidit naturam speciei quae in se nata est subsistere & habere rationem, proprii suppositi, assumi ab alieno supposito vt contingit in Christo: bene potest species illa illam naturam denominare propter solam informationem. Vnde etsi Christus assumpsisset solum animam: quae tamen esset vnita corpori: compositum illud ex corpote & anima oporteret dici esse hominem: non tamen haberet ratio nem, proprii suppositi: quia anima a qua est personalitas, propria hominis, est assumpta ab alieno supposito: nec haberet esse suum in se terminatum: nec etiam ambo corpus & anima vnita essent in vno communi supposito. Simpliciter ergo dicendum est quod Christus non dicitur homo ex vnione corporis & animae in diuino supposito: sed solum ex vnione ipsorum ad inuicem.

AD argumentum in oppositum: quod tunc illa vnio animae cum corpore esset finita & ter minata ante illam quae est amborum in diuino supposito: Dicendum quod non oportet. Deus enim in Christo vt dicunt Damascenus & Augu. assumpsit corpus per animam & mediante anima. Ita quod licet in eodem instanti facta sit vnio animae cum corpore & vtriusque cun diuinitate: tamen prioritate naturae prius erat vnio diuinitatis cum animae: & inde per animam simul vnio vtriusque cum corpore. Adhuc dato quod non assumpsisset corpus mediante anima: sed vtrumque aeque immediate: non tamen oportet quod prius fuisset terminata vnio animae cum corpore quam vtrumque cum deitate, quia simul in eodem instanti quo anima vniebatur corpori, potuit simul vtrumque cum deitate vniri. ita quod quocumque illorum modorum vnio illa intelligatur fuisse facta, numquam fuit ibi vnio animae cum corpore prius quin simul & duratione & natura fuit vnio compositi ab vtroque cum deitate. & sic humana natura in Christo nunquam fuit in se distincta & terminata in proprio supposito: sed semper in diuino supposito: & sic deus in Christo nunquam assumpsit hominis suppositum, sed solum naturam.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3