Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 5
Equitur de pertinentibus ad assumptam humanitatem a primo principio, deo scilicet Et quaerebantur quatuor. Duo pertinentia ad animam: vnum ad corpus: tertium ad coniunmctum ex vtroque. PRImum pertinebat per se ad substantiam partis animae eius intellectiuae. Vtrum anima Christi circunscripta omni dispositione corporis & circunscriptis donis gratuitis: scilicet solum vt in puris naturalibus existens, sit nobilior qualibet anima cuiuslibet alterius. Secundum pertinebat ad partem animae vegetatiuam & i sensitiuam. Vtrum vegetatiua & sensitiua in Christo infusae erant cum intellectiua vel erant eductae de potentia materiae. Tertium erat de fieri corporis Christi in sacramento. Vtrum con uersio substantiae panis in ipsum fiat subito, vel successiue. Quartum erat de morte Christi: Vtrum fuerit naturaliter mortuus.
CIRca Primum arguitur: quod anima Christi in puris naturalibus non potuit esse nobilior quam anima alterius. Quia in natura animae non sunt nisi natura speciei & essentiae eius & essentiales siue naturales, proprietates. Si ergo anima Christi fuisset nobilior alia: aut ergo ratione naturae speciei & essentiae suae, vel naturalium proprietatum. Non ratione essentiae. Quia in essentia & natu ra speciei non est gradus vel ordo, nisi secundum speciem: sicut neque in numeris, vt vult philosophus. viii metaphysicae. Aut ergo non est anima Christi in alio gradu dignitatis & naturae quam sint aliae animae: aut non est eadem specie cum eis: quod est inconveniens. Neque ratione essentialium, proprietatum, quia tales, proprietates non di uersificantur nisi propter diuersitatem naturae: quia sunt diuersae & eaedem secundum quod natura est eadem vel di uersa. Si ergo non potest esse gradus in natura & essentia, neque in istis, proprietatibus. ergo &c.
IN con in trarium est articulus episcopalis, qui dicit quod opinio illa quae dicit quod inconueniens est ponere aliquos in tellectus nobiliores aliis, error est: quia sic anima Christi non esset nobilior anima Iudae. Quaestio i ista licet quaesita fuit de anima Christi, generaliter tamen habet locum de qualibet anima, & generaliter de qualibet separata a materia: & quodammodo etiam de qualibet forma materiali, vt patebit prosequendo vtrum scilicet poterit esse aliqua diuersitas secundum gradus dignitatis substantialis vel accidentalis suppositorum existentium in puris naturalibus sub eadem specie.
AD intellectum difficultatis in hac quaestione intelligendum quod triplex est forma. Quaedam pure spiritualis non vnibilis materiae: vt essentia angelorum si tamen angeli carent materia, aut aliqua essentia creata. Quaedam vero pure materialis semper materiae vnita: vt formae rerum naturales. Quaedam partim spiritualis separabilis a materia, &e partim materialis vnibilis materiae: sicut sunt animae humanae rationales, vt infra patebit magis. De primis formis certa est sententia philosophi in octauo metaphysicae. sed de aliis est dubia. dicit enim sic. Quemadmodum in nume ro non est magis vel minus, nec in substantia quae est cum forma: nisi sit substantia quae est cum materia. vbi dicit Commentator id est quemadmodum in forma numeri: verbi gratia, trinitas & quaternitas, non recipit magis aut minus: scilicet quod non est vna trinitas magis quam alia trinitas, neque dualitas quam alia dualitas: ita forma substantialis non recipit magis & minus. Non enim est homo vnus maioris humanitatis quam alius ho mo secundum formam: sed si fuerit, erit secundum quod forma est in eo in materia. Si ita sit, sicut dicit, in formis omnino immaterialibus sicut est in numeris: hoc est ideo quia esse illarum formarum consistit in indiuisibili, sicut & esse numeri, eo quod forma talis in se subsistens non est in sua essentia, nisi ipsa species non habens in se nisiesse ipsius speciei. Vnde si aliud suppositum eiusdem speciei ponatur in esse: quamuis philosophus in talibus sub vna specie non posuit nisi vnum indiuiduum: cum eadem ratione non est in sua essentia, nisi ipsa species non habens in se ni si esse speciei, quicquid est in vno, & in altero: & sic neutrum erit maioris dignitatis altero. Si enim vnum eorum ponatur esse maioris dignitatis altero: aut ergo illud quod dignius superaddit alteri est de ratione speciei aut extra rationem speciei. Non de ratione speciei: quia ipsa tota est in altero. Quod ergo dignitatis est ex natura speciei in vno, & in altero. Si ergo vnum excedit alterum in dignitate, oportet quod illud sit extra rationem speciei: & ita in accidentalibus: non autem in essentialibus. Sed tunc illud accidentale, aut sequitur ex natura speciei tamquam, proprium: & tunc, vt argutum est, sequitur vniformiter dispositionem speciei: aut sequitur per adminicu lum alicuius exterioris. Hoc licet forte philosopho esset inconveniens: nobis tamen inconueniens non est: quia secundum accidentia sub eadem specie diuersificarentur indiuidua: veluti si sub eadem specie angelorum in vno essent maiora, & plura genera gratiarum & donorum quam in alio. Sed si huiusmodi ratio efficaciam habet in for mis omnino immaterialibus, videtur quod consimiliter efficaciam habeat in animabus intellectiuis, licet aliquo modo materiales sint. Sicut enim species in immaterialibus omnino consistit in indiuisibili sicut & species nu- meri: similiter, vt videtur, & species animae intellectiuae: ita quod quodlibet suppositum eius essentiale non est nisi ipsa species non habens in se nisi esse ipsius speciei, & totum esse eius. Vnde supposita duo sub huiusmodi spe cie, vt videtur, non possunt potius differre secundum gradum maiorem & minorem dignitatis quam supposita duo sub eadem specie angeli: iuxta hoc quod inductum est. Nunc, vt videtur, in aliquo restat in animabus ex parte ma teriae sine adminiculo corporis: quia non nisi incorporando creentur: quia hoc accidit speciei, vt species est: quae pont per se existere. Posset etiam deus animas quaes creando vnit corporibus, per se subsistentes creare. Propter ergo coniunctionem in essentialibus speciei non trasmutabitur circa supposita secundum maiorem vel minorem gradum dignitatis in essentia speciei: quamuis etiam non nisi per corpora fieret ipsorum distinctio & indiuiduatio: sicut determinat Auicenna, quoniam indiuiduatio non sit per se per aliquid accidentale additum speciei, vt habitum est in alio Quolibet. Videri ergo potest ex hoc alicui: quod sub specie animae rationalis non possunt esse duae animae: qua rum vna excedit aliam in gradu dignitatis, essentiae, vel accidentium per se consequentium essentiam: sicut neque sub eadem specie angeli, vt procedit prima obiectio. Qui hanc positionem vellet sustinere, diceret quod omnis diuersitas actionis animarum in corpore ex parte intellectus conuenit ex diuersitate virium inferiorum animalium & naturalium: quibus vtitur tamquam adminiculis vis intellectiua in sua operatione. Vnde illi in quibus est vis imaginatiua melius ordinata, melius sunt dispositi ad intelligendum. Sed hoc damnat alius arti culus episcopalis: qui dicit sic. Quia nos melius vel peius intelligimus hoc prouenit ex intellectu passi uo, qui est potentia sensitiua. error. Quia hic ponit vnum intellectum in omnibus aut aequalitatem in omnibus animabus. Si etiam ita esset, videtur aliquibus quod non potest esse appropriatio animarum suis corpori bus. Immo anima vna non magis determinaretur ad suum corpus: quam ad corpus alterius animae: si nulla differentia vel distantia sit inter illas. Iuxta illud quod philosophus reprehendit contra Pythocaua cum dicit in primo de anima. Copulant & ponunt in corpus animam nihil determinantes propter quam causam & quomodo habente corpore. Et tamen videtur vtique hoc necessarium esse. propter conmunitatem enim, hoc quidem agit, illud autem patitur: & hoc quidem mouet: illud autem mouetur. horum autem nihil inest adinuicem contingentibus. Quidam autem solum argumentantur dice re quale aliquid anima sit: de susceptibili autem corpore nihil adhuc determinant: tamquam contingens sit secundum Pythagoricas fabulas quamlibet animam quodlibet indui corpus. Quidam igitur in animabus vniformitatem non ponunt, sed gradus in essentia speciei secundum maiorem dignitatem & minorem: secundum quod ordinantur ad perficien dum corpus bene vel melius dispositum: vt corpus quanto melius sit dispositum tanto meliorem in natura & dignitate speciei fortiatur animam. Et forte videri possit alicui quod ratio inducta pro opinione praecedenti de formis separatis & animabus rationalibus, quod non possunt habere supposita differentia secundum gradus dignitatis in natura speciei, eandem efficaciam habet circa formas omnino materiales et accidentales. de quibus manifestius videtur quod in natura speciei suae suscipiunt magis & minus, intensionem videlicet & remissionem sicut patet in albedine. sicut enim species in materialibus omnino consistit in indiuisibili: sicut & species numeri: similiter, vt videtur, etiam species albedinis: ita quod si ponatur albedo per se separata in suppositis, quodlibet illorum non est nisi ipsa species non habens in se nisi esse ipsius speciei & totum eius esse. Ita quod non sit magis in eis gradus dignitatis maioris & minoris quo ad esse speciei, quam in duobus angelis eiusdem speciei. Non enim vna albedo si esset separata esset magis albedo quam alia: sicut vnus angelus non est ma gis angelus in natura speciei suae quam alter. Nec huiusmodi gradus, vt videtur, potest contrahi ex coniumctione huiusmodi formae cum materia, si ipsum non patitur ex se in sua essentia: quia super impossibile non cadit potentia, vt deducatur in actum. Si ergo species in natura sua nullo modo patitur gradus: coniunctio cum materia nullo modo potest ipsos ei dare. Vnde si habet eos in materia, natura speciei patitur eos: vt si albedo in corpore vno superiori gradu formae albedinis sit quam alia in alio: vt per hoc vnum corpus dicatur albius alio: patet plane quod natura speciei quantum est de se patitur in se illos gradus. Et si natura albedinis patitur eos in materia & non extra: quia non est nata esse ex tra: similiter pateretur illos separata si posset separari. Quare consimili ratione nec vllius speciei creaturae, vt videtur, repugnat: quin dicti gradus possunt esse in ea. Et sic non esset verum illud quod dicit philosophus: quod sic est in formis sicut est in numeris. immo licet esse numeri consistit in simplici, non ta men esse formarum. Immo latitudinem habet in qua possunt esse gradus, vt natura speciei tota exi stat secundum vnum gradum in vno supposito: & secundum alium in alio. hoc enim est non secundum plures vel pauciores partes essentiae: quia ipsa nullas habet integrales, licet essentiales quae sunt genus & differentia: quae tamen in simplicem rationem speciei cadunt in quolibet eius indiuiduo: sed est secundum intensionem maiorem & minorem vnius essentiae simplicis existentis in quolibet suo supposito vt sic in formis substantialibus ponantur intensiones secundum magis & minus: sicut in formis accidentalibus. Quid tamen sentiendum sit iudicio rationis & intellectus reuera ignoro: propter quod super hoc quia episcopus in hac quaestione sententiauit, nihil determino omnino.
On this page