Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 6
CIrca Secundum arguitur: quod vegetatiuum & sensitiuum in Christo erant educta de po i tentia materiae non infusa cum intellectiua, quia philosophus dicit quod solus intellectus ab extrinseco est. Non ergo vegetatiuum & sensitiuum. Forma autem non ab extrinseco edu cta est de potentia materiae. ergo &c.
CONtra. Christus quod semel assumpsit vniendo l diuinae naturae suae de natura humana numquam dimisit, vt tenet sides: dimisisset autem tempore mortis suae sensitiuum & vegetatiuum, si fuissent educta de potentia materiae. Probatio. quia si fuissent eductae de potentia materiae, non fuissent separatae cum intellectiuo, nec remansissent: quia tunc corpus eius fuisset viuum vita vegetatiua & sensitiua: quod falsum est. ergo fuissent corruptae. in corruptione autem eorum dimisisset ea diuinitas Christi. ergo &c.
ITEM homo a sensitiua dicitur animal, sicut ab intellectiua dicitur homo. Quia si sensitiuum esset ab intra, & intellectiuum esset ab extra: sensitiuum esset in homine, sicut pars in toto. Pars autem de toto non praedicatur in recto: sed solum in obliquo. Non ergo diceretur, quod homo est animal: sed quod animal est hominis. consequans est falsum. ergo & anecedens.
QVAEstio ista sicet proposita fuit de solo Christo, locum tamen habet aequaliter de quolibet homine. In qua pro l culdubio philosophus sentiebat, quod vegetatiuum & sensitiuum sunt ab intra. Dicit enim in secundo de anima, quod sensitiui prima immutatio est a generante. De intellectiuo autem iuxta expositionem sui Commentatoris, aut non sentiebat quod esset forma & actus corporis, sed solum motor sicut nauta nauis: aut intentionem suam super hoc non expressit. Illud tamen expressit Auicenna tamquam de sua opinione, vt patebit in solutione tertii argumen ti. Qui tamen ponebat expresse animas rationales multiplicari & indiuiduari per corpora, vt habitum est in alio Quolibet. & sic, vt videtur, posuit animam rationalem esse formam & actum corporis. Qui ponunt quod non est nisi vnica forma in homine secundum substantiam, necesse habent dicere quod in homine nulla forma sit educta de potem tia materiae: sed quod in eo non est nisi forma vnica ab extra infusa, quae virtute est totum: a qua habet esse viuere, sentire, & intelligere. Nos qui necesse habemus ponere quod anima intellectiua est forma & actus cor poris, vt in quadam quaestione dicetur inferius: & quod praeter animam intellectiuam sit alia forma in homine educta de potentia materiae: vt forma mixti, quae stat in forma carnis & ossis: sicut determinatum est in quibusdam aliis quaestionibus de Quolibet: sumus inter duo. Cum enim intentionis nostrae sit non ponere plures formas in homine quam duas: vnam eductam de potentia materiae: alteram vero infusam ab extra: & in homine necesse habemus ponere ex parte formae suae vegetatiuum & sensitiuum: aut necesse habemus ipsa ponere ex parte formae eductae de potentia materiae vel eius quae infusa est ab extra: iuxta quaestionis intentionem. Sed quod vegetatiuum & sensitiuum ponere non debemus ex parte formae eductae de potentia materiae: vt ipsa credantur generata de potentia materiae: sed ex parte formae infusae ab extra, vt credantur fieri in homine cum parte intellectiua per creationem: ad hoc nos compellit auctoritas & ratio. Auctoritas etiam sacrae scripturae & sacrorum expositorum eius. Auctoritas scripturae hoc exprimit, vt videtur, cum dicit Gen. ii. Formauit deus hominem de limo terrae., hoc quo ad corpus. et sequitur quo ad animam: Et inspirauit in fa ciem eius spiraculum vitae. per quid, vt videtur, insinuat quod in illa inspiratione recepit omnem actum vitae. Quod ex parte sensitiuae explicat Augustinus, exponens illud in. ii. libro de Genesi contra Manichaeos. lpsi animae sensus erat additus ista ex sufllatione cum factus est homo in animam viuentem: & non solum vita sensus: sed omnis actus vitae qui ab anima haberi potest, ista insufflatione infusus est. Aparte dicitur in libro de Ecclesiasticis dogmatibus cap. xix. vbi etiam manifeste explicatur formatio corporis ad animae susceptionem. Dicitur enim ibi sic. Aias hominum non esse ab initio inter caeteras intellectuales creaturas nec simul creatas, sicut Origenes singit: neque cum corporibus per coitum seminantur, sicut Luciferianus & Cyrillus & aliqui latinorum praesum ptores affirmant. Sed dicimus corpus tantum per coniugii copulam seminari: creationem vero animae solum creatorem omnium nosse: dei vero iudicio corpus coagulari in vulua, & compingi atque formari: ac formato iam corpore animam creari & infundi, vt viuat homo in vtero ex anima constans & corpore, & egrediatur viuus ex vtero plenus humana substantia. Nec duas animas esse dicimus in vno homine, sicut Iacobus, & alii Syrorum scribunt: vnam animalem qua animetur corpus: & immixta sit sanguini: & aliam spiritalem quae rationem ministret. Sed dicimus vnam esse eandemque animam in homine quae & corpus sua societate viuificet & semet ipsam sua ratione disponat, habens in se libertatem arbitrii, vt in sua substantia eligat quod vult nemine cogente. Solum hominem credimus habere animam substantiuam quae exuta corpore viuit, & sensus suos atque inge nia viuaciter tenet: non cum corpore moritur. Animalium vero animae non sunt substantiuae: sed cum carne ipsa carnis viuacitate nascuntur, & cum carnis morte finiuntur. Anima humana non cum carne moritur quia non cum carne oritur: quia non in carne seminatur: sed formato in ventre matris corpore infunditur, vt viuat homo intus in vtero, & sic procedat natiuitate in mundo. Duabus substantiis con stat homo, anima tantum & carne, anima cum ratione sua, & carne cum sensibus suis. i. figuris organorum sentiendi: quae anima adueniens perficit viribus sensitiuis. Vnde statim sequitur. Quos tamen sensus absque animae societate non mouet caro. Hinc dicitur libro de spiritu & anima. cap. xli. exponendo illud Gen. ii. Inspirauit &c. Corpora seruiente creatori creatura formantur: & deo inspirante spiraculum vitae ani mantur. Spiraculum vitae humanae, intelligentiam vocat: quam non producit terra vel aqua: sed deus inspirat: quo sensus corporei animantur quo ad partem sensitiuam: sed & organa nutritionis quo ad partem vegetatiuam. Vnde dicitur in eodem. xvii. cap. Habet anima vires, quibus corpori commiscetur: quarum prima est naturalis: secunda vitalis: tertia animalis: & per totum corpus diffunditur, non locali distensione, sed vita li intensione. Naturalis virtus operatur in hepate sanguinem & humores: vis ista quadrifaria est. Diuiditur namque in appetitiuam, retentiuam, expulsiuam, & distributiuam. Et patet manifeste quod ista sunt partes vegetatiuae. Sic autem ad idem astruendum, videlicet quod vegetabile & sensibile se tenent ex parte intellectus, nos com pellit ratio: quoniam aparte experimur quod in actionibus virium animae vna alteram retrahit cum fuerit intensa & obiectum suum vna vt intellectiua ab altera vt a sensitiua abstrahit: & vna alteram, vt sensitiua intelle ctiuam, in actum ponit. Quod nullo modo esse posset nisi primum omnium earum in radice idem esset: sicut idem in re quod primo est sensibile, postmodum per abstractionem fit intelligibile. Sic ergo in homine vegetati uum & sensitiuum infusa sunt cum intellectiuo, & adueniunt composito ex materia & forma naturali de potentia materiae producta: de quo in alio Quolibet tactum est. Quod quidem non est natum per se in actu subsistere, sicut neque materia nuda absque omni forma. immo sicut materia pura non habet esse in actu nisi sub forma aliqua specifica, sic neque illud compositum ex materia & forma natum est habere esse in actu sub alia forma, sed sclum ab illa quae est ab extrinseco infusa: ad quam est materia in potentia mediante illa. Vnde sicut in aliis compositis, in quibus est tantum vnica forma, fora dat esse materiae & composito, vt habeat esse suppositi: sic in hominc forma intellectus dat esse illi priori composito potentiali & composito perfecto, quid cum illo constituit, vt habeat esse per se: & per hoc est homo vere vnum in esse substantiali vno ab vltima forma solummo, licet in ipso sint plures formae, a quibus specialiter denominatur: quia ambae sunt substantiales. Vnum dico non simplicitate naturae, sed suppositi & personalitatis, in qua substantialiter vniuntur: propter quod non per accidens, sed per se de se inuicem praedicantur. Vnde dicitur in primo de spiritu & anima. xl cap. Carni ita vnitur anima, vt cum carne vna sit persona. sit autem auctore deo anima & caro vnum indiuiduum vnus homo. vnde salua vtriusque naturae proprietate adiicitur carni quod est animae, & animae quod carnis est, pro vnitate personae, non pro diuersitate naturae. Quod igitur ibidem singulis est proprium: conmune sit amborum: proprium pro natura: commone pro persona. Et est ista coniunctio animae & corporis in homine in vnitate personae quam affert anima, conformis diuinitatis & humanitatis in Christo in vnitate personae quan affert diuina natura: praeter hoc quod hic anima sit forma corporis: non autem ibi diuinitas humani tatis. Vnde multo verius possunt fieri communicationes & denominationes in homine substantialiter secundum vtramque naturam quam in Christo. Et quo ad informationem vnitas maior & vnio intimior est illa diuersarum formarum in homine: quia vna ad alteram se habet vt in potentia ad informationem, & altera vt actus eius: quam diuersarum naturarum in Christo, in quo neutra se habet ad alteram per informationem: licet alia via maior sit ista vnio & intimior quo ad illapsum diuinitatis cum humana natura. De conformitate autem huius compositi in homine, & illius in Christo, dicitur in de spiritu & anima. cap. xiii. Mira fsocietas carnis & animae, spiritus vitae, & limi terrae sicut scriptum est. Fecit deus hominem de limo terrae, & inspirauit in faciem eius spiraculum vitae: dans ei sensum & intellectum, vt per sensum lutum sibi sociatum viuificaret: & per intellectum regeret: et vt per intellectum intus ingrederetur et contemplaretur dei sapientiam: et per sensum foris egrederetur et contemplaretur opera sapientiae. Plenum fuit miraculo quod tam diuersa et tam diuisa, adinuicem potuerunt coniungi. Nec minus mirabile fuit quod limo nostro deus seipsum coniunxit: vt sibi inuicem vni rentur deus & limus: tanta sublimitas & tanta vilitas. Propter istam similitudinem bene dicitur in symbolo. Sicut anima rationalis & caro vnus est homo: ita deus & homo vnus est Christus. Vnde Augustinus super lo. prima, per. ser. xlvii. Hominem interroga, & de te ipso fac gradus ad ea quae super te sunt: etsi nondum intelligendo saltem credendo. quomodo enim est vnus homo anima et corpus sic vnus Christus verbum et homo. Anima et corpus duae res sunt: sed vnus homo: verbum et homo duae res sunt: sed vnus Christus. Quia ergo arguitur Primo, quod solus intellectus est ab extra: dicendum quod hoc Aristoteles intellexit ponendo vegetatiuum et sensitiuum educi de potentia materiae: vt dictum est. Vel si ipse sicut et nos posuit vegetatiuum et sensitiuum infundi cum intellectu, et quod se tenent ex parte intellectus: Dicendum quod aliquando intellectus nominat substantiam animae: aliquando vero vnam suarum potem tiarum. Secundum quod nominat substantiam, solus intellectus ab extra est: & non excludit vegetatiuum et sensitiuum, quia sunt potentiae in eadem substantia cum potentia intellectiua. et sic intelligitur illud dictum philosophi. Si autem nominat potentiam, sic excludit vegetatiuum et sensitiuum: nec sic habet intelligi. Sed si arguatur quod intel- lectus solus separabilis est ab aliis sicut perpetuum a corruptibili: & loquitur de potentia intellectiua respectu aliarum: Dicendum quod verum est. Sed separari aliquid potest intelligi dupliciter, vel se cundum substantiam & actum vel operationem, vel secundum substantiam tantum: non autem secun dum actum & operationem. Primo modo solus intellectus hoc est potentia intellectiua, separabilis est: quia ipsa sola separata a corpore potest in actum intelligendi, & non sensus in actum sentien di: & vegetatiuum in actum vegetandi. vnde secundum substantiam suam solum manent quasi in potentia & in radice. Et hoc est quod scribitur in fine de spiritu & anima. Anima sine carne rationale suum tenet. Sensus autem qui in exteriori homine describuntur, simili modo secundum modum suum in interiori esse manifestantur.
AD tertium respondendum, non propter conclu sionem, sed propter formam argumenti: quia eodem medio posset concludere quod corpus non praedicaretur substantialiter de homine: quia ab alia forma homo habet esse corpus & homo, vt dictum est, & ita corpus est pars hominis: et dicendum: quod iuxta determinationem Auicennae in. v metaphysicae suae, Corpus substantia vno mod dicitur materia hominis, & pars: alio vero mod dicitur genus hominis, & totum. Et primo modo non praedicatur de ipso nisi in obliquo vt procedit obiectio. Secundo vero modo bene praedicatur de ipso in recto. Corpus substantia, vt dicit, est subiectum habens longitudinem, & spissitudinem & perfunditatem. Et potest considerari dupliciter. Vno modo, vt sumitur tamquam aliquod ens per suam essentiam distinctum ab alio quod sibi est adiungendum, tamquam non inclusum in sua intentione, sed sustentatum in ipsa & additur illi. Sic corpus est materia. Alio vero modo potest considerari vt accipitur tamquam aliquod ens non distinctum in natura sua & essentia ab illo quod sibi adiungendum est: sed tanquam includens indeterminate in se illud adiungendum ei solum tamquam specificatum: non tamquam omnino extra, & in illo susten tatum. Sic corpus est genus. Genus enim inquantum est genus, indeterminatum quid est & indesignatum, expectans esse sui determinationem per differentiam in specie, & designationem per suppositum sub ipsa specie. Species autem inquantum species determinatum quid est per differentiam: indesignatum autem quo ad suppositum. Suppositum autem sub specie determinatum quid est & designatum. Vnde dicit Auicenna. Cum genus accipitur secundum quod est genus, est adhuc quasi ignotum. Non enim scitur de qua forma praedicetur, & quas formas contineat: vnde anima intendit hoc acquirere, nondum enim stabilitum est in effectu aliquod determinatum: sed quaerit anima addi aliquid quousque fiat in effectu aliquid. De na tura autem speciei est quod non acquiritur acquisitio intentionis, sed designationis. De natura autem generis est quod non erit animae possibile ponere illud esse aliquid, ita vt possit concedi esse quodcumque signatum: nisi postquam adduxerit ei alias intentiones. nisi enim esset hic modus respectus in praedicatione speciei, natura gene ris esset pars non praedicata. Corpus ergo primo modo quod est collectio substantiae compositae ex materia & forma corporeitatis substantialis: quae est secundum intentionem materiae: & ita vt altera pars compositi materia in homine expectat animam vt formam eius: nullo modo praedicatur de homine nisi in obliquo. Corpus vero secundo modo est collectio ex materia & forma, quae est corporeitas substantialis: non secundum intentionem materiae expectans additionem animae tamquam formae extra intentionem suam existentm: sed secundum intentionem formae purae sub esse indeterminato complectens intentionem formae animati qua ani matum est, & inanimati qua inanimatum est. Sic corpus est totum ad hominem & ad omne imanimatum: simi liter & ad animatum. & est genus vtriusque praedictatum de vtroque: non tamquam pars de toto: sed tamquam totum inde terminatum de toto terminato. Et est omnino simile de composito naturae ex materia & forma: ad ipsam materiam eius, quae est in potentia ad compositum, vt generetur ex ipsa via naturae: & de composito rationis spe cie scilicet ex genere & differentia ad ipsum genus quod est in potentia ad speciem, vt generetur ex ipso via rationis. In generatione enim naturali, vt dicunt philosophus & Commentator. viii. metaphy sicae, transmutatur illud quodest in potentia, donec fiat in actum sub agente scilicet sub extrahente ipsum ex potentia in actum: & translatio non largitur ei quod primo est in potentia multitudinem aliquid addendo ei omnino ab extra: sicut contingit in datione formarum: sed solummodo largitur ei persectionem in esse: vt generatum sit compositum in actu per formam ex eo quod est in potentia tale. Et est quasi compositum potentiale continens in potentia quicquid genitum continet in actum: vt compositum in actu de quasi composito generetur scilicet de materia, non secundum id quid est, & substantia quaedam differens per essentiam a forma: sed in quantum est in potentia ad compositum, & ad formam in ipso: per quam compositum habet esse in actum: & materia si militer. propter quod, totum est vnum in actum: licet sint in ipso differentia per essentia. scilicet materia & forma. Vnde dicit Commentator supe principium secundi de anima. Si materia & forma essent in composito existentes in actum: tunc compositum diceretur vnum, sicut dicitur vnum de rebus quae sunt secundum contactum & ligamentum vnum. Nunc autem quia compositum non est ens in actum nisi per formam: tunc compositum dicitur vnum quia sua forma est vna. Et per hunc modum non oportet quaerere: iuxta hoc quid dicit philosophus in secundo de anima: si vnum est anima & corpus: quamquam scilicet contineant in se formam aliam per essentiam a forma animae: sicut ne quod oportet quaerere si vnum sunt caera & figura: neque omnino materia & id cuius est materia. Cum enim vnum & esse dicuntur secundum potentiam & actum, tamen quid proprie est, actus & forma vltima est. Vnde quia corpus est totum compositum ex materia & forma quae disponit ad intellectum: quia id quod sunt non sunt nisi in potentia ad intellectum, & non sunt nata subsistere secundum se absque intellectum: sicut neque materia pura absque forma, vt dictum est: nulli debet verti in dubium quin vnum ens per se sit homo compositus ex dicto corpore & anima intellectiua: sicut est compositum naturale ex vna materia & vna forma. Et haec est plana sententia philosophi in quaestione quam determinat, in fine scilicet octaui metaphysicae, de vnione animae cum corpore: in qua errabant quidam dicentes animam vniri corpori per medium ligamentum. vbi dicit Commentator Innuit quaestionem dicentem: quomodo est homo vnum: & est compositus ex anima & corpore quae sunt existentia in actum: Omnis enim qui ponit quod anima & corpus sunt duo diuersa, convenit ei dicere quid sit causa liga menti animae cum corpore. Qui autem dicit quod anima est perfectio corporis, & quod corpus non existit sine anima: non sunt apud eum duo diuersa: nec accidit quaestio haec. Et causa deceptionis in hoc est, quia ponunt idem quando est in potentia, & quando est in actu diuersum, & in rei veritate est vnum. lllud enim quid fuit in potentia, est in actum: & non sunt haec duo diuersa, & anima cum corpore sunt vnum sicut dicimus quod prima materia & forma sunt vnum. Et si forsan non intelligant dictum suum nisi de aliqua sensitiua nobili educta de potentia materiae qua dicunt hominem naturaliter reponi in specie ani malis, procul dubio etiam dictum eorum verum est de anima intellectiua: nec est differentia nisi quod ipsa est ab extra: non per agens naturale educta de potentia materiae, quantum est ex parte corporis & materiae quo ad eius potentialitatem: quam non est natum habere esse in actum nisi per formam intellectus: omnino est idem. Si cut inquam, vt dictum est, convenit in generatione naturali de composito naturae ex materia & forma, quod scilicet idem quid prius est in potentia, sit in actu per agens: non autem aliud: sic conuenit in generatione rationis de composito rationis ex genere & differentia in specie. Genus enim id quod est in potentia, to tum esse speciei vtriusque est continens in se scilicet vtramque differentiam sub esse indeterminato & in potentia, & in actum, ita quod illud quod ei de differentia superuenit ad constitutionem speciei, sit aliquid in illo inde terminato contentum in potentia: non vt omnino ab extrinseco adiunctum, & quid est actu in ipsa specie solum modo. Vnde dicit Auicenna: Si accipitur animal tali conditione, vt non sit in sua substantialitate nisi corporeitas, vegetabilitas, & sensibilitas: & vt illud quod est post hoc, sit praeter ipsum non inclusm. scilicet indeter minate in eius intentione: tunc non erit longe quin sit materia homini & subiectum: cuius forma est anima rationalis. Si vero accipitur animal tali conditione vt sit corpus ex intentione qua corpus est genus, in intentione cuius corporis secundum potentiam sit sensibilitas, & caeterae formae, quamuis sit de illis rationabilitas vel differentia opposita rationabilitati: non apta remouere aliquid ab eo: sed sit possibile esse quodlibet eorum: & sic necesse esse cum illis potentiam recipiendi nutrimentum & sensum & motum: tunc animal erit ex intentione generis: & sic homo inquantum est species rationis, non vere dicitur esse corpus, animal bipes & rationale. Sic enim non esset vnus: sed plure. scilicet corpus animal bipes & rationale: sed est corpus quid est animal, quid est bipes, quid est rationale, vt vult philosophus in. viii. metaphysicae. Ex quo patet quomodo genus sumitur a materia: quia ab eo quod est potentiale ad duas oppositas differentias quibus perficitur: nec restat ad genus rationis si in natura sit in potentia materiae: vt de ipsa vtraque earum educatur. Quemadmodum corpus a quo sumitur genus, est in potentia ad formam inanimati in lapide, & animati in planta. Dum tamen quantum est de se sit in potentia: vt per vtramque differentiarum natum sit perfici in esse naturae: quemadmodum corpus quid est genus, est in potentia ad formam irrationabilitatis educendam de potentia materiae in subiecto: & ad formam rationabilitatis infundendam ab extra: vt in homine. Vnde etsi est non sit aliquid materiale in esse naturae, quod natum est perfici duplici differentia: sufficit tamen secundum quosdam ad rationem generis quod sit in potentia in esse rationis. & secundum hoc ponunt rationem generis in substantiis separatis. Sed quomodocumque res se ha beat, verior est ratio generis quod sumitur ab aliquo materiali nato perfici in esse naturae per vtramque differem tiam: sicut convenit in linea corporalium: vel quid sumitur ab aliquo nato perfici in esse naturae per vnam differentiam in vno latere & non in alio, quemadmodum contingit in substantia, inquantum genus est ad corporalia & incorpo ralia. Adhuc verior est ratio generis quod sumitur ab aliquo materiali nato perfici in esse naturae per vtramque differentiam eodem genere potentiae, & eodem modo: sicut contingit in corpore corruptibili, quod vbique se habet conuertibiliter, vt id ipsum quod est in potentia ad vnam differentiam, sit in potentia ad aliam, & eodem modo: quemadmodum corpus generabile & corruptibile simplex est genus ad terram & aquam: quia quod est in potentia aqua, est in potentia terra, & forma vtriusque via naturalis generationis educitur de potentia materiae: quam sit ratio generis eius quid sumitur ab aliquo materiali nato perfici in esse naturae per vtramque differentiam alio & alio genere potentiae: sicut contingit in corpore corruptibili & incorruptibili: quia quod est in natura in potentia ad vnam differentiam, non est in potentia ad aliam: & sunt eodem diuersi modi potentiarum omnino. Et sicut contingit in corpore elementari mixto, quod est in potentia ad diffe rentiam rationalis & irrationalis: sed non eodem modo: quia ad differentiam irrationalis tamquam ad illam quae de se educenda est, vt de potentia materiae: ad differentiam vero rationalis tamquam ad illam quae ab extrinseco in fundenda est. & sic non est tanta vniuocatio corporis quod est genus, super hominem & alia animata: quan ta super alia animata secundum se: neque similiter animalis super hominem & bruta, quanta est supe ipsa bruta secundum se. quia sensibile omnino est alterius generis quo ad rem naturae in qua fundatur in homine & in brutis. In brutis autem est vnius rationis. Vnde & secundum opinionem quae dicit quod anima intellecti ua est vnica forma in homine: per quam est corpus substantia & caetera omnia: multo maior est aequiuocatio corporis supe hominem & super alia corporalia quam secundum nos qui ponimus formam corporeitatis vniuoce educi de potentia materiae in homine sicut & in aliis. Sic ergo patet quomodo homo in esse naturae constitutus ex corpore & anima, non est vnus in tanta simplicitate essentiae: in quanta sunt alia: uis sit in tanta simplicitate personae &esse actualis existentiae. Quoniam in hoc homine sunt tria re & essentia diuersa: materia. scilicet fora naturalis: & forma supernaturalis. In aliis vero duo trim. scilicet materia & forma na turalis. Similiter homo constitutus in esse rationis ex animali irraonnali tamquam species ex genere, vnus est in tanta vnitate speciei in quanta sunt aliae species rerum naturalium: & tanta est vnitas definitionis eius in esse rationis, inquantum. scilicet id quod praecedit vltimam differentiam in definitione, est ens in potentia, de non est ens in actum, nisi per vltimam differentiam, vt dicit philosophus in. vii metaphysicae. & expressius Commentator ibidem, quauis non sit tanta vniuocatio generis alicuius super speciem hominis, & aliorum, quanta sit super alia secundum se, vt dictum est Bene ergo dicitur in recto quod homo est corpus, sicut diceretur quod est animal, etiam si sensibile in eo esset de potentia materiae eductum. & praedicatur totum de toto esse rationis, non pars de toto, vt dictum est. Nec du bitat aliquis, nisi qui ignorat differentiam inter genus & materiam.
On this page