Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 4
Equuntur duae quaestiones de deo in respectu ad creaturam assumptam in Christo. Qua rum prima erat. vtrum Christus secundum quod homo illuminet angelos. Secunda: vtrum eius gloria erat in aliquo diminuta in triduo separationis animae a suo corpore. ClR ca primum arguitur quod non: quia Christus secundum quod homo, est natura inferior angelis: natura autem superior habet illuminare inferiorem, vt angeli superiores ipsos inferio res, iuxta determinationem Dions. de caelesti Hierar.
IN contrarium est illud quod dicitur de Christo primae Petri primo. In quem desiderant angeli prospicere. etiam secundum quod est homo. hoc autem non desiderarent nisi ab ipso modo aliquo illuminarentur. ergo &c.
DIcendum ad hoc quod omnis illuminatio procedit secundum ordinem & gradus illuminantium & illuminatorum. Ita quod superiora in gradu & ordine, nata sunt illuminare inferiora. dicente Dionysica. c. xiii. cael. Hierar. Iuxta naturalis or dinationis rationem supernaturalis ordinatio dilucidationis claritatem primo excellentissimis manifestat essentiis: & per eas quae possunt esse naturae diuinum participant radium: ipsis tradentes ex superueniente in eas claritate: & illae iterum subiectis: & per singulas primo quae est post eam tradit. Est igitur simul cunctis illuminatis principium illuminandi deus natura & vere &, proprie vt luminis essentia & ipsius esse. Econtrario autem inferiora non illuminant superiora. dicente eodem. c. xi. Nouissimarum sanctam decoram illuminationem superpositarum essentiarum dispositiones participant: vltimae vero personarum nullo modo.
ET quia vt l patet ex dictis Dionysic. iuxta naturalis ordinis rationem ordo supernaturalis illuminationis procedit, scie dum quod duplex est ordo rerum: quibus quaedam superiora habent esse quibusdam. Et secundum hoc duplex est modus illuminationis inferiorum a superioribus. est enim quidam ordo rerum in esse naturae: quidam vero in esse gratiae. Ordo rerum in esse naturae est secundum quem deus trinitas naturaliter est supomne ens: & ab ipso omnes creaturae secundum ordinem gradus naturalis habent procedere a prima & summa creatura vt a summo angelo vsque ad infimam creaturam. scilicet primam materiam. De quibus dicit Augustinus in libro confessionum. Duo fecisti domine: vnum prope nihi scilicet primam materiam: & alterum prope te scilicet primum angelum. Ordo vero rerum in esse gratiae est: secundum quem deus trinitas super omnia bonus existens: donis gratiae creaturam intellectualem ad se ipsum perfecte habet reducere. De primo ordine rerum dicit Dionsi. de di. no. iiii. c. Omnibus existentibus submittit totius bonitatis radios: per quos & subsistunt inuisibiles & intellectuales omnes & essentiae & virtutes & operationes quae per eas sunt. & infra. Sed post illos sacros & sanctos intellectus animae & quaecumque sunt animarum bona. & infra. Sed & de his & si oportet dicere irrationalibus animabus aut animalibus quaecumque aera secant & quaecumque in terra gradiuntur: & germina omnia nutritiuam habent animam etiam quaecunque sit inani ma & non vitalis essentia &c.
DE secundo ordine rerum dicit in fine tertii. c. cel. Hiere. vnusquique hierarchicae dispositionis ordo secundum propriam analogiam reducitur ad diuinam cooperationem illam perficiens gratia & deo data virtute quae diuinitati naturaliter & supernaturaliter insunt: & ab ea supessentialiter acta: & ad possibilem amantium deum animorum imitationem hierarchice manifestata. Post hierarchiam ergo diuinam & supercaelestem quae consistit in ordine eorum quae in diuina essentia constituuntur: vt sunt rationes attributales & personae: secundum quod expositum est in prima & secunda quaestione praecedentibus, ad perficiendum totius mundanae hierarchiae statum sequitur ordo hierarchicus creaturarum du plex secundum duplicem ordinem rerum praedictum. Secundum primum enim ordinem hierarchia creaturarum incipit a suprema creatura in gradu naturae caeteras praecellente: quae lucifer fuisse creditur. dicente Grego. in fine. xxxii, mora. de ipso. Comparatione claritatis suae obumbrasse caeterorum claritatem cre ditur: quia eorum magnitudinem excellentia maiore transcendit. & infra. Quid vero ille nisi vnus ex caelestibus spiritibus: & quid adhuc maius est, summus: post illum autem caeteri secundum gradus excellentiae & dignita. tis naturae suae vsque ad infimum. Nec restat ad praesens quomodo distinctio eorum sumenda sit: an secundum genus & differentias vt corporalium: an alio modo. Post illos autem caelestes spiritus sequitur spiritus humanus. superior omnibus rebus corporalibus, etiam caelestibus corporibus. Quibus etiam homo ratione suae animae su perior est: licet ratione corporis naturaliter subiectus sit. Nec solum homo: sed etiam omnia quaecumque velnnam vim habent animae inquantum animata sunt. licet inferiora sunt multo inquantum corpora sunt. Vnde inter corpora primo sunt caelestia corpora: & post illa inaimata mixta: deinde elementa simplicia: in quibus semper inferiorasum periorum impressiones sunt recipientia, quibus ad persectionem naturae suae: & ad assimilationem pri mi principii perueniant: quantum eis possibile est secundum cuiusque naturam, licet ipsum non attingant. Propter quod est ordo secundus per gratiam: qui per se pertinet ad creaturam intellectualem: qui per gratiam & gloriam persecto circulo principium a quo procedit vt finem suum vltimum includit. Vnde & ordo gratiae superior est ordine naturae: & naturalem principatum principatus gratiae sibi subdit. Etenim licet in angelis bonis gratui ta forte sunt data proportionaliter naturalibus: vt praepositi in natura: praepositi sint in gratia: boni tamen stantes per gratiam praelati sunt vt dominentur illis qui ceciderunt: licet eis praelati sunt per naturam. Vnde Augusti. loquens de ordine mundanae hierarchiae mixto ex naturali & gratuito, dicit tertio de trinitate c. v. Dei vo luntas quae fecit angelos suos spiritus: & ministros ignem ardentem, in spiritibus summa pace atque concordia copulatis, & in vnam voluntatem quodam spiritali charitatis igne conflatis: tanquam in excelsa & sancta & se creta sede praesidens velut in domo sua & in templo suo, inde se quibusdam ordinatissimis creaturae motibus primo spiritalibus deinde corporalibus per cuncta diffundit: & vtitur omnibus ad incommutabile arbitrium sententiae suae, siue in corporeis rebus, siue rationalibus, siue irrationalibus spiritibus, siue bo nis per eius gratiam, siue malis per propriam voluntatem. Sed quemadmodum corpora grossiora & inferiora par subtiliora & potentiora quodam ordine reguntur: ita omnia corpora per spiritum vitae rationalem: & spiritus vitae rationalis desertor atque peccator per spiritum vitae rationalem pium & iustum: & ille per ipsum deum: ac sic vniuersa creatura per creatorem suum. Ac per hoc voluntas dei est prima & summa causa omnium rerum atque motionum. Nihil enim fit visibiliter & sensibiliter quod non de interiori inuisibili atque intelligibili aula summi imperatoris aut iubeatur, aut permittatur, secundum ineffabilem iustitiam praemiorum atque poenarum gratiarum & retributionum: in istius totius creaturae amplissima quadam immensaque republica. Nec solum boni angeli naturae inferioris per gratiam praeferuntur superioribus: immo & homo inter intellectualia natura inferior omnibus, potest superioribus sibi sub deo praeferri. vt patet in Christo homine & deo. Quod non solum tenet de deo fidelium deuotio: sed etiam de virgine gloriosa, & quampluribus aliis: vt secundum hoc superior sit ordo gratiae quam naturae. Secundum quem ordo hierarchiae militantis ecclesiae ad instar triumphantis sub an gelorum bonorum regimine: considerandum est in quadam quaestione sequenti. Quantum ergo ad quaestio nem praesentem pertinet, descendendo ad propositum dicimus: quod secundum quod duplex est ordo hierarchicus: na turae & gratiae: & superiora habent illuminare inferiora non econtrario: si consideremus illuminationem quae sequitur ordinem naturae: cum species tota humana inferior sit insima specie naturae angelicae: hoc modo Christus non habet angelos illuminare: quia in naturalibus excedunt angeli. Si autem consideremus illuminationem quae consequitur ordinem gratiae: sic Christus sicut est omnibus angelis superior in gratia: sic lumine suae gratiae omnes habet illuminare. Quod non solum verum est de Christo: sed etiam de ho mine puro angelicam gratiam excedente. semper enim superior gratia inferiorem sua illuminat gratia. Vnde Augustinus oquens de gloria beatae virginis in quodam sermone de natiuitate eius dicit. Caelum ipsum quod penetrasti necnon cuncta quae contenta in eo sunt, noua & ineffabili gloria decorasti: quia priorem eius gloriam ex praesentia tui vltra quam dici possit aut cogitari, magnificasti: noua illic ac praeexcel lenti virtutum tuarum dignitate irradias: immensaque gratiarum tuarum luce perlustras. Vnde quo ad istam lucem gratiae irradiantem in Christo: qua angeli illuminantur praeter illuminationem quam habent ex eius diuinitate: dicit Petrus quod angeli in eum prospicere desiderant: si exponendum sit de ipso quo ad eius humanitatem. Et per haec patent obiecta vtriusque partis.
On this page