Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 5
Irca secundum arguitur quod anima Christi separata a suo corpore: eius gloria fuit diminuta, per Augustinus qui in fine super Genesim ad literam dicit sic. Dubitandum non est raptam a carnis sensibus mentem, & post mortem ipsa carne deposita: transcensis etiam similitudinibus cor porum non sic videre posse incommutabilem substantiam vt sancti angeli vident: siue aliqua latentiore causa: siue ideo quia inest ei naturalis quidam appetitus corpus administrandi. Quo appetitu retardatur quodammodo ne tota intentione pergat in illud summum caelum. sed eius anima existente in corpore tota intentione perrexit in illud: quia fides tenet quod erat perfectus comprehensor. ergo &c.
IN contrarium est: quoniam tunc mors sua quae aliis profuit: sibi spi ritualiter in aliquo obfuisset: quod non est credendum.
DIcendum ad hoc: quod diminutio non sit in aliquo nisi per subtractionem alicuius quid ad eius pertinet integritatem. Si ergo gloria Christi hominis secundum aliquem gradum vel statum sit perfecta diuinitatis contemplatione & fruitione, si fuerit diminuta: hoc non est nisi per alicuius perfectionis eius diminutionem: ne tantum secundum qualecumque genus perfectionis fruatur in sua separatione: quantum fecit in sua vnione. Quare cum gloria fruitionis accidens spiritale sit animae Christi: & in accidente tali diminutio non est nisi per intensionis remissionem: remissio enim intensionis accidentis in subiecto non est nisi ab eo a quo causatur in subiecto: si igitur remissio est in gieleia animae Christi: illius causa inuestiganda est ex parte illorum a quibus habet causari in ipsa. Gloria autem fruitionis in anima non habet causari nisi a duobus. sab obiecto sese tanquam fruibile virtuti fruitiuae in anima praesentante: vt ipsum attingat per intellectum & volum tatem quibus fruitur: & a subiecte scilicet ab anima ipsa recipiente in se obiectum.
PRImo modo non potest fieri in gloria fruitionis diminutio: nisi subtractione: vt scilicet ipsum obiectum non se repraesentet omnino vniformiter sicut prius. Quod non potest poni: quia non est ratio quare obiectum hoc ageret: eo quod ipsa anima bona vo luntate qua passionem sustinuit, potius meruisset vt se amplius manifestaret: & gloriam eius augmentasset si possibile fuisset. Si autem causa diminutionis contingat ex parte subiect scilicet ipsius animae: hoc non potest fieri nisi retractione aut abstractione. Retractione: vt scilicet anima per aliquid ei superueniens retrahatur se cundum vires intellectus & voluntatis ne omnino feratur in obiectum per cognitionem & amorem sicut prius & per hoc retardatur in suis actibus quibus fruatur: & ex hoc gloria fruitionis diminuitur, quemadmodum in ascensione leuis diminueretur velocitas motus sursum: si esset ei annexum aliquid retrahens: & per hoc ipsum retardatur, ne toto nisu quo posset: feratur in motum sicut ferretur si non retraheretur. Et est causa quam. videmus tangere Augustinus. xii. super Gen. vt patet ex verbis suis inductis in opponendo
SED circa animam ad sic retardandum posset esse duplex retractiuum: vnum accidentale superueniens vt passio doloris: quemadmodum contingit in nobis retractio voluntatis ab obiecto delectabili valde: ne per amorem feratur in ipsum: sed conditionaliter ipsum potius detestetur, quale delectabile est ipsum vi uere naturaliter & deliberatiue amatum, a quo retrahitur voluntas in dira passis. secundum quod dicit philosophus in iii. politicae. Inest aliqua boni particula & secundum ipsum viuere solum: si non diris secundum vitam excedatur valde. Palam autem quod perseuerant multa mala passi multi hominum inuiscati ad viue re: tanquam existente quodam solatio in ipso & dulcedine naturali. Ista causa potius contigisset in anima Chri sti in passione ante animae separationem: quae tamen non retardauit animam coniunctam, sicut alias pote rit videri quaestione mota super hoc: quare multo minus neque separatam. Aliud vero posset esse retractiuum interius naturale: quid tangit August scilicet naturalis appetitus animae ad vnionem cum corpore. sed istud vt videtur non potest esse causa sufficiens retrahendi animam ne feratur omnino in obiectum sicut prius: quoniam talis appetitus pure naturalis est & in essentia animae: qua habet corpus suum substantialiter perficere: qualis econuerso est in essentia corporis tanquam in principio materiali ad animam vt ad formam qua perficiatur. Et est solum quaedam habilitas naturalis ad mutuam vnionem: & per hoc quasi principium in clinatiuum ad vnionis: sed nec proprie inclinatiuum: quia nullo modo habet rationem principii motiui ad vnionem in illo in quo est: neque per accidens, quale est in grauibus & leuibus: neque per se, quale est in animatis. non enim vllo modo dependet a voluntate vt est voluntas secundum quod est in anima separata: sicut neque secundum quod est in corpore. Et est huiusmodi appetitus similis appetitui naturali voluntatis ad bo num simpliciter: quem habet nihil omnino volens. vnde est aequaliter in dormiente & vigilante. Vnde & ecom uerso voluntas vt voluntas est: & actu volens, in suo actu ab illo appetitu in nullo dependet. Quare neque retrahitur aut retardatur. Quod sentiens Augustnus non dixit absolute: quia inest ei quidam naturalis appetitus: sed sub disiunctione dixit: siue alia latentiore causa, quae in rei veritate inuestiganda est.
NON ergo potest esse gloriae diminutio fruitionis in anima Christi separata subtractione aliqua ex parte obiecti: neque retractione aliquam ex parte subiecti. Oportet igitur si sit: quod sit Tertio mue. scilicet ex parte subiecti alicuius subtractione. Quo subtracto vis sua qua ferri debet in obiectum, diminuitur: propter quod necessario retardatur, ne tanto feruo re feratur in ipsum sicut prius. In subiecto autem quod est anima non sunt nisi duo essentialite scilicet eius substantia: & eius po tentiae: quae sunt intellectus & voluntas. Subtractum igitur ab anima in separatione a corpore: aut subtractum est a potentiis eius: aut ab ipsa substantia eius. Non a potentiis: quia potentiae illae quae sunt intellectus & volun tas: ex hoc habent vigorem quo possunt in suos actus, quod sunt abstractae a materia & in substantia immate riali: vt alibi declarauimus. Nunc autem in anima separata non minus sunt subtractae quam in coniuncta: immo videretur alicui quod magis: quia corpus quid corrumpitur aggrauat animam. vt dicitur Saprse. viii. Si ergo aliquid abstrahitur ab anima, quod causa sit praedictae retardationis: illud non videtur posse contingere nisi ex parte substantiae animae: a qua tamen nihil videtur subtrahi ex sua separatione: cum secundum suam substantiam omnino sit incorruptibilis. Nullum igitur vt videtur sit impedimentum retardationis animae sepa ratae a persectione suae fruitionis non solum ex parte animae Christi: sed nec ex parte aliarum. Quod tamen necesse habemus ponere: etsi sit occultum ex parte secundum Augustinus. circa animas aliorum: & ostende re illud non esse in anima Christi separata: sicut in animabus aliorum, si velimus sustinere quod in nullo fuerit eius gloria diminuta ex separatione. quid reuera necesse habemus ponere circa animam Christi: ne voluntaria mors sua quae potius debuit esse in gloriae augmentum, vergat ipsi in detrimentum: vt sic in eo quod aliis lucratur: animae suae detrimentum patiatur, contra suasionem euangelicam. Vnde etsi in aliis ani mabus nullam aliam causam dictae retardationis latentiorem possemus inuenire, quam naturalem appea titum & inclinationem: potius diceremus quod ad tempus a sua inclinatione erat suspensus si potuit suspendi: aut quod ipsa voluntas in actum fruitionis aliquo dono fortificabatur: quantum ex huiusmodi inclinatione nata esset impediri: quam poneremus animae Christi gloriam fuisse diminutam.
DICImus igitur quod alia causa est ab omnibus praedictis super dicta retardatione in aliis animabus: quae non est in anima Christi.
AD cu ius inuestigationem sciendum est, quod in omni actione procedente ab agente per principium actiuum existens in eo: est duo considerare ex parte agentis scilicet illud quod agit: & illud quo agit. Id quod agit est res ipsa habens ra tionem suppositi: & secundum quod rationem suppositi habet. ld autem quo agit, est illud quod est principium absolutum formale in ipso. Vnde & alibi determinauimus quod in diuinis non est agere: nisi suppositi secum dum quod est suppositum. Et non est formae, quae est ipsa diuina essentia: nisi sicut eius quo agit suppositum. Et hoc inquantum ipsa essentia sub ratione alicuius attributi habet rationem potentiae. Quia igitur vt pa tet ex iam supra inductis, ex parte animae vt forma est, & sub ratione potentiae vt est principium intel lectualis & voluntariae operationis, nullam est inuenire causam dictae retardationis: postquam ergo necesse habemus eam ponere: necesse habemus eam inuestigare ex parte animae siue agentis vt natum est habere rationem suppositi: & per hoc agentis principalis.
EST igitur sciendum vlterius: quod ratio suppositi est in creaturis quod existat in se separatum a quolibet alio: nec natum sit secundum suam naturam naturaliter existere in alio vt aliquid eius. Propter quod natura humana dicta est assumpta a verbo: non suppo situm: quia etsi nata fuit existere in se si non fuisset assumpta: & sic propriam habere rationem suppositi: tamen nunquam fuit in se existens separata: sed simul formata: & in supposito verbi assumpta. In natura autem humana vt pura est secundum se, in aliis hominibus a Christo ratio suppositi cui per se debentur actiones intelligendi & volendi, sistit in duplici natura. scilicet in composito ex anima & corpore. ita quod anima etsi posset esse separata secundum se existens: semper tamen nata est existere in alio vt in corpore: & contra suam naturam est & naturalem eius inclinationem: quod sit extra corpus. Anima ergo etsi in se separata existat, perfectam rationem suppositi non habet sed diminute tantum. Nunc autem ita est quod quandocumque aliquid alteri convenit secundum aliquam rationem, si sit in ipso ratio illa diminute, diminute ei illud convenit. verbi genra: si actio videndi conuenit oculo secundum quod est compositum ex vi visiua & organo, si alterum deficeret: aut tunc diminute ei actio conueniret: aut nullo modo. Cum ergo actio intelligendi & volendi per se convenit homini vt est suppositum subsistens in composito ex anima & corpore, & non nisi vt est subsistens in tali composito, in aliis hominibus a Christo altero illorum abstracto: aut non conuenit ei illa actio, aut diminute ei conuenit. Abstracto ergo corpore ab anima in aliis hominibus: actio intelligendi hominis vt est hominis, aut omnino non conuenit animae manenti: aut diminute ei conuenit. Nullo autem modo ei conuenire non potest cum sit substantia abstracta a materia: convenit ergo ei: sed diminute. Et hoc non quo ad aliquod vnum genus intelligend scilicet per phantasmata: sed quo ad quodcumque genus intelligendi, siue per phantasmata, siue per species aut habitus acquisitos absque phantasmate, siue per species innatas, aut per habitus ad modum angelorum, siue in diuina essentia: de quibus infra erit sermo. Non enim est aliquis modus intelligendi, cuius ratio est anima humana, qui non sit per se hominis vt suppositi intelligentis. Quia autem diminute convenit ani mae separatae: hoc non est nisi quia non est in ipsa personalitas siue ratio suppositi perfecta: quae requirit sub sistentiam in natura composita ex corpore & anima ad hoc vt intelligens vim habeat vt perfectio secundum actum suum feratur in obiectum. Licet enim corpus non sit ratio intelligendi supposito subsistenti in composito ex anima & corpore: vis tamen perfecte intelligendi non inest nisi tali composito. Et hoc communiter & ab anima & a corpore simul conmunitis. ita videlicet, quod si anima non fuerit subsistens in tali supposito neque in aliquo alio aliam rationem suppositi habente: nullo modo persectam rationem intelligendi aut volendi habere poterit. Est igitur in anima separata puri hominis ratio quare retardatur ne perfecte feratur per suam actionem in obiectum fruitionis quod scilicet non subsistit nisi in imperfecta personalitate. Et hoc ex corpo ris abstractione quod requiritur in natura quacumque ad hoc vt perfecto actu feratur in suum obiectum. In Christo autem ratio suppositi cui debentur actiones intelligendi & volendi secundum duplicem naturam non subsistit per se nisi natura diuina: ita quod quocunque modo partes humanae naturae abinuicem separentur, semper tamen perfectam rationem suppositi habent in diuino supposito: quod numquam reliquit quicquid ab initio assumpsit. Quantum est ergo ex ratione suppositi, in anima Christi separata a suo corpore nulla est ratio imperfectionis ad eliciendum actum intelligendi aut volendi. Qualis quidem imperfectio vt dictum est: est in anima separata puri hominis. Propter quod etsi anima puri hominis separata a suo corpore retardetur in aliquo a persectione fruitionis propter defectum sui corporis: anima tamen Christi in hoc nullo modo potest retardari.
EST tamen aduertendum quod anima Christi puri hominis sic retardatur separata a perfectione fruitionis: quod non tam perfecte feratur per actum in suum obiectum quantum fertur suppositum completum si ipsa esset in corpore. Et hoc contingit non tam propter defectum corporis quem patitur anima Christi separata quantum animae aliorum: sed propter defectum perfectae personalitatis, quem non patitur anima Christi sicut animae aliorum, vt dictum est. Non autem quod aliquod impedimentum sentiat quin feratur in obiectum quantum naturae suae gradus & glo riae requirit. aliter enim perfecte appetitus eius non satiaretur: nec voluntas eius voluntati diuinae omnino conformaretur.
On this page