Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 3
CIrca secundum arguitur, quod impossibilitas circa fieri rerum debet dici oriri ex parte dei: quia ex parte dei est sicut ex parte actiui: ex parte rei sicut ex parte passiui, quid autem est in passiuo tantum est ab actiuo: quia secundum auctorem sex principiorum passio est effectus illatioque actionis. ergo &c. Item quod contractoria non possunt esse in eodem contingit quia non ha bent seminalem rationem in se. illam autem non habent: quia deus eam non dedit: quia si dedisset: eam haberent, & possent ex ipsa contradictoria esse simul, quod ergo non possunt esse simul: ratio est pura ex parte dei.
IN contrarium est illud quod dicit Auicenna. iiii. Metaphysicae Agens non potest: quia non est possibile in se.
DIcendum ad haec: quod in omnibus quae deo attribuuntur considerandum est an illud quod ei attribuitur significat secundum rationem sui nominis aliquid quod est dignita tis simpliciter: quod debet esse tale quid quod in quolibet simpliciter melius est esse ipsum quam non ipsum. secundum regulam Anseins quam exposuimus alibi. Quia si tale fuerit, qualia sunt illa quae significantur nominibus diuinorum attri butorum essentialium: vt sunt sapientia, bonitas & huiusmodi: tunc simpliciter illud secundum se & primo deo attribuendum est tanquam illi a quo ortum habet: & habet esse ab illo in aliis secundum rationem rei: licet secundum nominis impositionem primo conveniat creaturis: quae nomina eis quae videntur in creaturis, primo sunt imposita. Si vero illud quod attribuitur deo secundum rationem sui nominis significat aliquid quid non est dignitatis simpliciter: etsi tale deo attribuitur: hoc non est secundum se & primo: sed quia aliquid attribuitur creaturae: & ex respectu eius ad deum, illud deo attribuitur. Sed tale quod non est dignitatis simplici ter, est tale: aut quia si sit dignitatis: non tamen simpliciter & absolute melius est deum esse ipsum quam non ip sum: aut quia non est aliquid dignitatis: quia nihil positiue dicit: sed priuatiue solum. Primo modo deo at tribuuntur omnia nomina quae respectum dicunt in eo ad creaturas: quia creaturae respectum dicunt ad ipsum secundum quod deo attribuitur esse dominum: quia ex tempore habet seruum. Et oritur iste respectus a creatura in quae est relatio se cundum rem & esse: & non a deo, in quo est relatio secundum rationem & secundum dici. Vnde deus de dominus: quia habet creaturam seruam: & non econuerso creatura dicitur serua: quia habet deum dominum. & sic etiam attribui tur deo posse aliquid super creaturam actiue: quia creatura est in se possibilis ad recipiendum in se actionem creatoris. Sed est aduertendum tam ex parte possibilitatis dei actiue quam creaturae passiue: quod vtrumque est dupliciter considerare, aut in comparatione ad suum subiectum in quo est, vel in comparatione ad suum obiectum ad quod est. vt potentiam passiuam creaturae possumus considerare in comparatione ad substan tiam creaturae: vel in respectu ad deum qui aliquid potest actiue super ipsam: & similiter potentiam dei acti nam ad ipsum vt ad subiectum: & ad creaturam vt ad obiectum. Et sic se habet ipsa potentia creaturae in isto duplici respectu quod idem est secundum rem & subiectum, differens sola ratione, & ratio comparationis suae ad subiectum est ratio comparationis suae ad obiectum. Et similiter est de potentia dei actiua: praeter hoc quod non di citur deus ad creaturam per suam potentiam actiuam: nisi quia creatura dicitur ad ipsum per suam potentiam passiuam. Vnde quia prior est secundum rationem comparatio cuiuslibet potentiae ad subiectum quam ad obiectum: ideo dicit Auicen. vi. Metaphysicae Omne quod incipit esse antequam sit necesse est vt sit in se possibile. Si enim non fue rit possibile in se: illud non erit vllo modo: quia non est potentia actiui in respectu ad passiuum: nisi quia passiuum habet respectum sua potentia ad ipsum. ldeo continuo subdit. Non est autem possibilitas sui esse eo quod agens sit potens super illud: quia agens non est potens super illud: cum ipsum non fuerit possibile in se. Et appellat possibile in se: ex respectu potentiae comperatae ad ipsum: vt ad subiectum. Vnde postquam induxit probationem suam super iam praemissa subdit. Aperte igitur manifestum est quod intentio essendi rem in se possibilem, non est intentio ipsam essendi sic vt sit possibile supe eam, quamuis quantum ad subiectum sunt vnum. ipsam. n. sic esse vt sit possibile supe eam conmunicans est ad ipsam esse possibile in se est ratio suiipsius. & ipsam esse sic & sic possibile super eam: est respectu suae relationis ad datorem essendi. Et secundum hoc deus non dicitur posse super creaturam aliquid: nisi quia simpliciter est potens in se: & quia ipsa est potens respectu eius. & ipsa non dicitur potens respectu eius: nisi quia simpliciter est potens in se. Simpliciter tamen & absolute ipsa creatura non dicitur potens in se aliquo modo pas siue: nisi quia deus est in se potens potentia actiua respondente illi potentiae passiuae, quod ideo contingit: quia sic pos se in deo respectu sui ipsius & in se consideratum, est deo dignitatis simpliciter & absolutae, posse, n. acti ue secundum se melius est simpliciter cuique quam non posse. Sed quia posse hoc consideratur in respectu ad creaturam: quamuis sit dignitatis: non tamen est dignitatis simpliciter: quia nihil dignitatis simpliciter potest deo inesse ex respectu ad creaturas: quia in seipso non minus dignitatis habet si secundum se absolute consideratur, quam si consideretur in re spectu ad creaturas: eo quod nihil dignitatis recipit a creaturis: quia bonorum nostrorum non eget. Et quod pos se dei in respectu ad creaturas consideratum: aliquid dignitatis dicit licet non simpliciter hoc contingit quia idem posse vt habet secundum se & respectu sui: est posse simpliciter. propter quid creatura habet in se & secundum se & respectu sui posse passiuum illi respondens: a quo habet quod dicitur posse respectu dei: & propter illud posse quo dicitur creatura respectu dei, dicitur vice versa deus posse respectu creaturae. Et sic absolute loquen do, non est posse passiuum in creatura: nisi quia est posse actiuum in deo. Vnde cum quatuor sunt respe ctus secundum posse: duo secundum posse actiuum: vnus quo posse dei comparatur ad deum: vt cuius est: alius quo comparatur ad creaturam: vt ad quam est: & duo secundum posse passiuum: vnus quo comparatur ad creaturam vt cuius est: alius secundum quem comparatur ad deum vt ad quem est: in ipsis talis est ordo: quoniam ex posse dei actiuo secundum se est posse passiuum in creatura secundum se: & ex posse passiuo creaturae secundum se: conmunicatur posse passiuum creaturae respectu dei: ex posse creaturae passiue respectu dei, dicitur deus posse actiue respectu creatu rae: vt secundum hoc in creatura non est simpliciter posse passiue secundum se: nisi quia posse actiue est in deo: non autem quiae posse aliquod actiue respondens illi posse passiue in vna creatura sit in alia creatura: vt dicatur aliquid passiue per se & simpliciter possibile in creatura, respectu potentiae creatoris scilicet quia ipse habet potentiam actiuam ad illud ad quid creatura habet potentiam passiuam: non respectu potentiae alicuius alterius creature. scilicet quia habet potentiam actiuam ad illud ad quod alia creatura habet potentiam passiuam: nisi per accidens. Vt quemadmodum cibus non dicitur sanus simpliciter, nisi respectu simpliciter sani: non autem respectu aegroti nisi per accidens: est enim sanus simpliciter qui est sanus sano: non autem qui est sanus aegroto: sic posse siue possibile passiue per se & sim pliciter non dicitur in creatura nisi in respectu ad illud quod est simpliciter posse potentia actiua, quale est in solo deo: non autem respectu illius quod est posse actiue secundum quid. cuiusmodi est posse actiue cuiusli bet creaturae respectu posse dei actiue. Potest enim passiue simpliciter creatura quid potest, & quid potest agen te illo qui est potens simpliciter: non autem quod potest seu quia potest agente illo qui non est simpliciter potens attingit cuiusmodi est omnis creatura. Etenm potentia actiua creaturae non est nisi quaedam participatio potentiae actiuae crea toris. Si vero iuxta secundum membrum supra positum aliquid non est dignitatis simpliciter: quia nihil dignitatis habet omnino aut importat scilicet quia nihil positiue dicit: sed tantum priuatiue: hoc modo nihil deo attribuitur secundum se, aut ex se: neque primo & principaliter: sed solum attribuitur per se & ex se & primo & principaliter creaturae secundum se, & exinde in respectu ad deum: & ex hoc tertio deo in respectu ad creaturam. Vnde alibi declaratum est quomodo illa quae modo priuationes dicuntur de deo secundum se: vt incorruptibi le, & inuisibile & huiusmodi reales potentiae important multum inconfallibiles a nobis.
DEscendendo ergo ad propositum dicimus de impossibili quod dicitur priuatiue, & realiter: non impotentia nisi a priuatione eius quod est vere positiuum cuiusmodi est potentia actiua aut passiua: quod in creaturis habet esse secundum se, & per se in respectu ad deum: cum impossibile attribuitur ex respectu impossibilis in creatura ad ipsum & nullo modo secundum se, & ex se. & sic modo converso: sicut possibile simpliciter primo attribuitur deo actiue secundum se: & ex hoc attribuitur creaturae posse passiue secundum se primo: & deinde in respectu ad deum: ex quo demum attribuitur deo in respectu ad creaturam sicut iam dictum est: sic impossibile simpliciter primo attribuitur creaturae secundum se: & ex hoc in respectu ad deum. ex quo deinde attribuitur deo in respectu ad creaturas. Nullo autem modo attribuitur ipsi secundum se & ex seipso. Et hoc quoniam quemadmodum non posse illumi nare aliquid extra extremam circunferentiam caeli attribuitur soli: quia impossibile est ibi esse aliquid illuminabile: non quia ipse in se secundum se habeat aliquam impotentiam ad illud: immo quantum est in se: ipse sol aeque potens est ad illuminandum supra caelum sicut infra: sic non posse facere contradictoria esse simul attribuitur deo: quia impossibile est quod ipsa in se recipiant simultatem. Nec est huius aliqua ratio quaerenda ex parte dei, siue ex parte idearum, siue alio modo: quia non habet rationem nisi pure priuatiuam: quae ex parte dei secundum se inueniri non potest. vt patet in exemplo de sole. Ex quo patet quod licet impossibile simpliciter dicatur in creatura passiue ex respectu ad deuem. scilicet quia est impossibile deo: & secundum quid ex respectu ad creatura. scilicet quia impossibile est creaturae: Ezechiam enim superuiuere licet erat impossibile respectu potentiae actiuae creaturae: non ta men erat impossibile simpliciter: quia non erat impossibile respectu dei. Et hoc quemadmodum possibile sim pliciter non dicitur passiue in creatura ex respectu ad creaturam: sed solum ex respectu ad deum: vt iam dictum est & expositum: Non tamen eodem modo possibile & impossibile in creatura: dicuntur respectu possibilis & impos sibilis in deo. Quoniam possibile in creatura passiue, dicitur respectu possibilis in deo actiue: vt a quo habet esse in creatura: quia habet esse primo in deo. Impossibile vero in creatura passiue dicitur respectu impossibi lis in deo actiue: non vt a quo habet esse in creatura: sed quia ex eo quod impossibile creaturae dicitur in respectu ad deum, ideo econuerso dicitur esse impossibile in deo in respectu creaturae. Et hoc alio modo quam ab eo quod impossibile passiue vnius creaturae dicitur in respectu ad impossibile actiue alterius creaturae. Dicitur econuerso impossibile actiue in illa altera creatura respectu prioris: quoniam impossibile pas siue vnius creaturae est impossibile secundum quid respectu impossibilis actiue alterius creaturae: sim pliciter vero est impossibile respectu impossibilis in deo. Non enim sequitur: Ezechias non potuit superui xisse agente potentia naturali, ergo non potuit supuixisse simpliciter & absolute: sed sequeretur non potuit superuixisse potentia supernaturali diuina agente: ergo simpliciter & absolute non potuit supuixisse. Vnde quid est ipossibile respectu agentis creati est possibile simpliciter: non quia est ipossibile illi: sed quia est possibile respectu agentis increati, maior enim virtus includit minorem: si enim sit aliquid possibile agenti increato: simpliciter est possibile: etsi non sit possibile agenti creato. Similiter quod est ipossibile agenti increato, est impossibile agenti creato: & est simpliciter ipossibile: non quia est ipossibile agenti increato: sed quia est impossibile agenti creato, quod enim impossibile agenti creato: ex hoc non est ipossibile simpliciter: si sit solum possibile agenti increato. Quid ergo arguitur primo in contrarium: quod impossibile in actiuo est causa im possibilis in passiuo: dicendum quod non est verum: nec est simile de possibili quod in actiuo est causa possibilis in passiuo: quia possibile dicit aliquid pure positiuum: & positio in effectu non est nisi a positione in sua per se causa. Impossibile nihil dicit nisi priuatiue. priuatio autem & defectus bene habet esse in effectu absque omni defectum & priuatione in sua per se causa. creatura enim ex se habet defectum licet non profectum.
AD secundum quod creatura non recipit contradictoria simul: quia non habet seminale principium ad illud: Dicendum quod verum est: & illud si haberet, a deo haberet: & hoc non nisi quia posset agere quod contradictoria essent si mul. Et quid assumitur: non habet illud seminale principium nisi quia deus non dedit: Dicendum quod falsum est. immo ex natura rei inquantum est res communissime dicta, prouenit quod non habet seminale principium ad contradictoria esse simul scilicet quia ipsa ex se non habet potentiam ad habendum illud. Et hoc quia illud est tale quod non potest haberi: quia nec est res etiam a reor reris dicta: & ex hoc contingit quod non habet ideam in deo. licet enim res a ratitudine dicta ex hoc est res & natura vel essentia aliqua quod habet ideam in deo: illud tamen quod non est res a ratitudine dicta: & maxime nec a reor reris dicta: non ex hoc non est res quia non habet ideam in deo: sed potius non habet ideam in deo quia secundum se non est res. Positiuum enim in essentia creaturae non est nisi a positione in deo. Priuatiuum vero in creatura aut etiam pure negatiuum circa creaturam non est ab alio priuatiuo vel negatiuo in deo: sed ex seipso. secundum quod malum & non ens priuatiuum non habet nisi causam priuatiuam: malum vero vel non ens negatiuum nullam causam omnino habet. dicente Dionysi. iiii. c. de diui. no. Malum est sine causa & indefinitum: & sine germine. vbi dicit alia transi. Causale infinitum infoecundum. Est autem infoecundum & sine germine quod est sine principio seminali secundum quod alias exposuimus loquendo in alio quolibet de principio seminali. Vnde patet quod non sequi tur illud quod illud vltimo assumitur: si deus dedisset rei principium seminale ad contradictoria, habuisset. er go non habet illud quia deus non dedit. & hoc propter causam iam dictam. Ex quo sumitur regula philosophi in Topi. quod in contradictoriis quae sunt per se non tenet consequentia in ipso, sed econtrario. Non enim se quitur: si album est: coloratum est: ergo si non album est, non coloratum est: sed si non est coloratum non est album. Similiter in proposito sequitur: si deus dedisset rei seminarium ad esse contradictoria simul, habuisset illud. Non tamen sequitur in ipso: ergo quia deus non dedit ipsa, non habuit: sed econtrario quia non habuit ideo non dedit. Non dare, eni non est ratio non habere: sed econtrario non habere est ratio eius quid est non dare. Ratio dico non essendi sed consequendi seu denominandi. Et hoc iuxta determinationem Anselu. de casudia boli. vbi per totum. c. iii. determinat: quod non sequitur si angelus bonus ideo perseuerauit quia perseuerantiam ha buit: & ideo habuit quia accepit: & ideo accepit quia deus dedit: ergo consequens est vt ille qui in veri tate non stetit, quemadmodum non perseuerauit quia perseuerantiam non habuit: & ideo non habuit quia non accepit: sic ideo non accepit quia deus non dedit.
On this page