Text List

Quaestio 15

Quaestio 15

CIrca secundum arguitur: quod ambo sunt baptizati: dicendo Ego te baptizc. quoniam sicut se habent corporaliter ad generationem corporalem, sic se habent spiritaliter ad generationem spiritualem. Sed vna generatione corporali simul fuerunt corporaliter generati: ergo similiter vnico actum spirituali sunt simul spiritaliter generandi. talis autem actus spiritalis sit per verba sacramenti quibus dicitur Ego te baptizo. ergo &c.

CONtra. in baptismate debet esse determinata intentio ad baptizatum: sed in isto actu ad neutrum illorum fit determinata directio intentionis vt supponit quaestio: quia aliter nihil dubii haberet: ergo &c. lSta quaestio supponit quod iam dictum modostrum sit duae personae: quid reuera bene debet a baptizante supponi in dubio: & baptizare ipsum sicut duas. Quare dico siml respondendo ad quaestionem: quod vt procedit obiectio, determinata debet esse intentio ad determiatum baptizatum: ita quod si deficiat determiatio nihil agitur. Quare si contingeret quod in rei veritate essent duae personae: & dirigeret intentionem quasi ad vnum solum, non determinando quemquam illorum: nihil omnino ageret: & neuter eorum esset baptizatus. Vnde in dubio siue sint duo siue non: vtrumque per se apparens secundum capita debet baptizari sigillatim: & tunc si duo sunt ambo baptizati sunt: & si tantum vnus ille etiam baptizatus est: quia in quaecunque parte apparente puer si cognoscitur esse vi uens: potest baptizari.

AD argumentum dicendum quod generatio improprie appellatur seminis proiectio in matricem: quia non est nisi quaedam praeparatio ad generationem: qua scilicet ponitur sernmen in loco formationis in matrice: sed proprie appellatur generatio formatio foetus per vim seminalem modo iam dicto. Et si sunt duo generati: duae sunt generationes, & duo generantia, proxima: scilicet duo principia seminaria vt dictum est: licet sit vnus generans a quo descindebatur, qui non dicitur proprie generans ex hoc quod semen effudit in matricem mulieris: sed ex hoc quod vim seminalem in semine ad generandum hominem ex semine virtute caloris membrorum seminalium in ipso generauit: quae licet sit vna quia in vno semine: cum effundebatur: semine tamen diuiso per partes vt sint duo semina, similiter & diuiditur vis seminalis vna vt fiant duo. Similiter dicendum est ex parte generationis spiritalis: quod improprie est generatio spiritalis positio pueri in aquam. Et hoc modo sicut simul prasent poni in aquam: improprie simul & vnico actu spiritali generantur Proprie autem loquendo generantur spiritaliter per intentionem & verba: & ideo ipsa debent geminari in generatione spiritali: sicut ibi seminalis vis geminatur in generatione corporali.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 15