Quaestio 16
Quaestio 16
SEquuntur quaesita de homine principaliter ex parte coniuncti. & erant quaedam pertinentia ad obligationem: quaedam ad poenam. De primo erant quaetuor proposita. Vnum pertinens ad statum. Aliud ad regulam. Tertium ad votum. Quartum ad ingressum.
PRImum, vtrum professus in regula arctiori interdicta nequis nouitius in ea de caetero recipiatur: si de licentia papaetranseat ad laxiorem: poterit reuerti & reaccipi ad suam regulam priorem.
TERtium vtrum sit licitum volentes morari in saeculo inducere ad vouendum tria principalia vota religionis.
CIRca primum arguitur quod non quia non licet in illa recipere nouitium, quare eadem ratione nec alterius professionis religiosum. CONtra,. non est existentibus in illa regula inhibitum ne suum professum postquam abscesserit reuo- Icent: ergo licitum est eis reuocare & recipere eum iterato.
AD hoc dicendum: quod in omnibus edi- l ctis ecclesiasticis & saecularibus non tam inspicienda sunt verba edicti: quam causa siue ratio: vt potius ipsa a obseruentur iuxta intentionem edicentis & rationem propter quam sunt edicta: quam iuxta verba sonantia. Qua re cum edictum quo regula aliqua sic interdicitur quod professores eius nuilum deinceps ad eorum professionem admittant: vt in const. de relitgi. Domini Greti. x. non interdicitur nisi vt in se & in personis ipsis professis & profiteri petentibus omnino deficiat. & ob hoc datur omnibus iam potestas transferendi se ad regulam laxiorem. Quam cum aliquis istorum ingressus fuerit & professus: iam omnino est absolutus a regula illa interdicta: & ipsa deficit in persona illa: ita quod si reuerteretur & iterum eam assumeret: iam contra edictum ageretur.
On this page