Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 17
CIrca secundum arguitur: quod quaecunque continentur in regula beati Augustinus cadunt sub praecepto: quia ipse dicit in principio regulae. Haec sunt quae vt obseruetis praecipi mus.
IN contrarium est quod multa quae sunt in ea non obseruantur. Et sic omnes eam professi danmnarentur, quod non est conueniens dicere.
DIcendum ad hoc: quod praeceptum duplex est: diuinum scilicet & humanum. Praecepta diuina sunt illa: quae per se & absolute continent ea quae sunt de genere bonorum: & quorum contraria sunt per se mala. Vnde etiam sunt de iure naturae: & debent includi in omni praecepto huma no: quia omnes obligant. Ita quod si eis contrarietur praeceptum humanum, non est ei obediendum: sed contennendum: quia magis oportet obedire deo quam hominibus: secundum quod dicitur in Actius Apost. Nec sunt de tali bus per se praecepta humana: sed humana praecepta quae per se sunt humana, sunt illa quae continent ea quae licite & absque peccato quantum est de se possunt fieri & non fieri: vt sunt ex se indifferentia: quae & possunt bene & male fieri: & in merito praerogatiua: quae melius est fieri quam non fieri: vt sunt ea quae pertinent ad diuina consilia.
DE praecepto autem humano sciendum: quod dupliciter potest fieri in se circa illa quae per tinent ad ipsum: vel absque praeuia obligatione & consensu eorum quibus praecipitur: vel cum eorum consensu & obligatione. Primo modo nullus hominium potest praecipere ea quae pertinent per se ad humana praecepta nisi fuerit praelatus aut princeps ordinarie illis quibus praecipit, praepositus. Quae tamen ab ipso praecipi non debent nisi eminente. causa rationabili. Qua contingente peccaret transgrediens id quod praeceptum est etiam si non praeciperetur. Sed ex causa minus euidenti & minus necessaria possunt praecipi humano prae cepto a praelato vel principe omnibus generaliter illa quae sunt ex se indifferentia. llla autem quae sunt bona praerogatiua: & pertinent ad consilia, ab eo praecipi nulli debent: nisi ex euidenti causa & necessaria valde.
SED de istis quae pertinent ad consilia: sciendum quod dupliciter praecipi possunt, vel directe, vel in directe. Directe ob fugam mali, & hoc futuri, vel emendationem praeteriti: quemadmodum posset praecipi con tinentia alicui: si casus emergeret quod alioquin periclitaretur ecclesia: ob emendationem mali praeteri ti. Quemadmodum indicitur seu praecipitur alicui perpetua continentia ratione perpetrationis delicti incestus vel vxoricidii, & aliis quae notantur. xxx. causa in principio. Indirecte: propter adeptionem boni: quemadmodum praecipitur continentia volentibus, promoueri in subdiaconum. Et hoc ex statuto annexo quod quicunque se ordinari in subdiaconum procurat aut permittit: de caetero contineat: vt habetur dist. xxxi. cap. primo. &. lxxxiiii. cap. Cum in praeterito. Vnde & dicitur ipsis praecipiendo cum promouentur Si hucusque incestuosi modo casti. Sl autem fiat praeceptum prima obligatione & consensu eius cui praecipitur: iste est modus praecipiendi qui pertinet ad regulas religiosorum: & sit hoc modo aut debet fieri. Primo enim debet legi regula illi qui ad eam se debet obligare, & exprimi quae & qualia sint ad quae se debet obligare, si tamen velit. Quia si voluerit: & consensum exhibuerit: & se obligare voluerit, obseruantiae regulae & omnium con tentorum in ea se obligabit. Quo facto illa omnia quae ad regulam pertinent: & sibi primo erant in consilio tantum: iam facta sunt ei in praecepto. Et debet vel potest institutor regulae vel eius vicem gerens quasi resumendo contenta in regula & prius proposita sub forma consilii illi iniungere sub forma prae cepti. Haec sunt quae vt obseruetis praecipimus. secundum quod dicitur in principio regulae beati Aug. Vn de continuo sequitur. In monasterio constituti. Et siue ille qui praeest hoc dicat vel non: cum ipsa regula hoc illi dicat: necesse est quod omnia illa in praecepto teneat. Vnde fatuum est valde sic arguere: illa quae pertinent ad vota principalia religionis, vt sunt castitas, paupertas, & obedientia, pertinent ad diuina & Apostolorum consilia: & continentur in regula. ergo non quaecunque continentur in re- gula cadunt sub praecepto. Licet enim consilia inquantum consilia sunt, non cadant sub praecepto Dei & apostolorum consulentium tantum: inquantum tamen sub voto & obligatione firmata, iam non sunt consilia tantum illi qui vouit ea, & se ad illa obligauit: immo cadunt iam sub praecepto illius siue homi nis siue regulae cui se obligauit. Vnde non est inconueniens quod ea quae ex se & natura sua sunt con silia: & illius qui tantum consulit: & illi qui se non obligauit: sint ex voto & obligatione praecepta illius cui aliquis se obligauit: & illi qui se obligauit. Vnde. xxxii. causam, qud prima. cap. Integritas. super illud Virginitas suaderi potest, imperari non potest. Glosi. nisi aliqui fecissent sibi praeiudicium vel vouendo vel sumendo sacrum ordinem. Quantumcumque ergo illa quae cadunt in regula beati Augustinus vel quae cunque alia pertineant ad consilia: si tamen praemittatur sic. Haec sunt quae vt obseruetis praecipimus. sicut in regula beati Augustinus premittitur: quaecunque sequuntur nisi expresse designentur quia ad praeceptum illius generaliter praemissi non pertineant: sub praecepto cadunt. Et quid amplius est: esto quod illa clausula: Haec sunt quae vt ob seruetis praecipimus non praemittatur: sed ista, Haec sunt quae monemus: nisi alia fieret determinatio: omnia quae in regula continentur: adhuc caderent sub praecepto postquam ad obseruantiam regulae & omnium quae in illa continentur voto se aliquis obligauit. Quae enim ei sunt primo admonita & voluntaria: deinde fiunt praecepta vt necessaria: aliter enim ex voto non plus ad illa obligaretur quam sine voto: quod inconueniens est dicere.
VTrum autem aliqua in regula sic tradantur vt appareat quod per votum ad ea non obligantur regulam professi: hoc videant illi quorum interest: hoc enim consistit in facto. quod si hoc appareat: non dubitent illi qui regulam illam sunt professi, quin de omnibus contentis in ea rationem red dituri sint in extremo examine tanquam de praeceptis: nisi ex dispensatione vel indulgentia superioris vel ex aliqua alia causa legitima obtinuerint, propter quam ad obseruandum aliqua contenta in regula mi nime teneantur. Aliter enim non video qualiter regulam professi in quantacumque multitudine sint si ab eis plurima quae in regula sunt, non obseruentur: danmnationem effugient: nisi super transgressi one poeniteant. Nec credere debent blandientibus: quicunque eis contraria asserunt.
PERlecta autem diligenter regula, atque super ea expositione Hugonis, nihil reuera in ipsa inuenire potui quod quicquam con tentorum in ipsa sic mitiget: vt ipsum extra praecepti obligationem trahat. Propter illud autem quod di cit Hugo in principio suae expositionis: Prima haec nobis admonitio sit de vnitate & concordia: pu tant aliqui ita esse glossandum dictum Augustinus Vt obseruetis praecipimus. i. admonemus. quia etsi ita esset vt Augustinus verbis suis solum admoneret: tamen in eo quod sub voto sunt obligati ad obseruandum regulam, vim & obligationem praeceptorum habent. Quid etiam aperte videtur sentire qui illud quid dicit Augustinus versus finem regulae. Cuncta ista seruentur. Et siquid seruatum minus fuerit, non negli genter praetereatur &c. exponens & loquens pro se & pro omnibus aliis regulam Augustinus professis, dicit. Ad hoc quidem data sunt praecepta regularia vt cuncta seruentur. Et siquid seruatum minus fuerit oportet vt cito emendetur, non enim possumus aliquid negligenter praeterire sine periculo animae no strae. Ea enim vouimus simpliciter tenere, & secundum ea viuere iurauimus. Per hoc ergo innuit quod omnia in regula obligant quasi diuina praecepta. Quod aparte infinuat quod ad confirmationem dicti sui auctori tates Dauid & apostoli, quae principaliter loquuntur de diuinis mandatis, subdit dicens. Et Psal mista dicit. Tu mandasti man. t. c. nimis. & Apostolus. Siquis totam legem seruauerit &c. & iterum versus finem expositionis suae dicit. Neque possunt impleri haec omnia regularia praecepta nisi per amo rem iustitiae &c. Quantum ergo mihi apparet, omnia quaecunque in regula beati Augustinus continentur sub praecepto sunt iis qui ad hanc sunt obligati: nec in hoc praeiudico alteri: cui melius veritas in hoc apparuit.
On this page