Text List

Quaestio 31

Quaestio 31

SEquuntur quaesita pertinentia ad hominem in statu peccati. Quorum primum erat: vtrum licitum sit communicare peccatoribus. Secundum: vtrum primi motus sint peccatam. Et tertium ad istum articulum pertinens posset esse quaesitum in praecedenti quaestione: sed non est vis in hoc.

CIRca primum arguitur quod non: quia die primae Corim. v. Si is qui frater nominatur inter vos est fornicator, aut auarus &c. & sequitur. cum huiusmodi nec cibum sumere.

CONTRA. Christus communicauit cum peccatoribus: cuius actio esse debet nra instructio. Dicendum ad hoc: quod communicare cum peccatoribus contingit aliquem vel in crimine in quo peccatores sunt: vel in aliis actibus impertinentibus ad ipsorum peccata. Primo modo non licet communicare eis vllo modo, neque auxilio, neque consilio, neque fauore, neque defensione, neque quocumque alio modo Secundo modo subdistinguen- dum, quia aut potest communicare aliquid cum illis sine scandalo: vel non sine scandalo. Si secundo modo: non est eis communicandum: quia non licet: maxime dum sunt a communione exclusi per interdictum, aut excommunicationem. Si primo modo in actibus ex quibus nullo modo haberent occasionem perseuerandi in suis peccatis, licet, maxime in illis qui dant eis occasionem resiliendi a peccatis. In aliis autem non licet omnino. Et patent membra ex se: neque oportet declarare.

PER haec patent obiecta.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 31