Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 30
Quaestio. xxx. Irca secundum arguitur: quod omnis sacerdos in mortali peccato licet occulto praedi cans, baptizans & caetera ecclesiastica agens, mortaliter peccet. Quia contemnit officium quid exercet, sese non emendando.
CONtra. dans eleemosynam non peccat existens in mortali peccato: quia est bonum opus ex genere. ergo similiter nec alias actiones exercens, quae ex genere bonae sunt.
DIcendum ad hoc: quod quandocumque aliquis actus bonus est & meritorius ex genere suo, numquam habet esse malus, neque agens ipsum nisi ex aliqua circunstantia hoc contingat: & in proposito quaestio est restricta ad determi natam circunstantiam quae est peccatum mortale in ipso agente. Vnde quaestio non quaerit aliud quam vtrum mortale peccatum in agente tales actiones sit talis circunstantia in agente eas: quod omnes sint sibi mortales. Quare cum secundum Augustinum primo de libero arbitrio, clarum est nihil aliud quam libidinem in toto malefaciendi genere danmnari: nec ob aliud malefacta mala esse nisi quia libidine. i. improba cupiditate fiunt: ad videndum ergo intentum quaestionis propositae, oportet videre quid peccatum mortale existens in voluntate faciat vt huiusmodi actus fiant improba cupiditate. Cupiditas autem improba non est in actione nisi quia actio procedit ex amore implendi prauum desiderium. lpsa enim cupiditas nihil aliud est quam talis amor: sicut charitas est amor implendi bonum desiderium, vt dicit Augustinus super psal. Ex tali autem amore cupiditatis potest actio praua procedere dupliciter. Per se: quae est ad prosequendum illud quod desideratur: sicut procedunt actus fornicandi & adulterandi. Vel per ac cidens: sicut procedit actus occidendi quando adulter occidit maritum adulterae: vt sine metu ea vtatur: dicente Augustino primo de libero arbitrio. Mali vt iis fruendis cum securitate incumbant & conantur remouere impedimenta: & propterea facinorosa & scelerata gerunt. Vnde & secundum hoc sumuntur duae radices peccatorum: Timor male humilians, & amor male inflammans, vt dicit super psal. Si ergo existens in mortali peccato: illos actus exercendo mortaliter peccet: & hoc propter cir cunstantiam mortalis peccati quid habet in se: hoc non est nisi quia incutit ei talem amorem cupiditatis, aut timorem ex tali amore procedentem. Radix enim timoris non est nisi amor, secundum Augustinum. lxxxiii. q. Ex tali autem amore non possent procedere per peccatum mortale existens in voluntate, nisi fiant ex desiderio per illos actus acquirendi ea per quae voluntas promouetur in ex plendum actum peccati quem habet in voluntate: vt puta acquirendi pecuniam per quam exerceat suam libidinem carnalem aut aliquid. huiusmodi. Similiter neque ex illo timore nisi per hos actus fugere intenderet impedimenta prohibentia prosecutionem illius libidinis: puta vt non amittat fauorem vel honorem, aut redditus, aut aliquid huiusmodi. Sed contingit ipsum propter neutrum istorum moueri ad exercendum istos actus: puta quia incumbit officio suo: quod non vult praetermit tere: non tam vt inde lucretur commodum temporale, neque fugiat aliud incommodum, quam quod redargui posset ex defectu: vel etiam vt quadam pietate naturali velit subditis suis bonum vel quibuscumque exercet huiusmodi actiones: sicut vult bonum pauperi cui dat eleemosynam existendo in peccato mortali. Dico ergo simpliciter: quod esse in mortali peccato ex ratione peccati talis, non habet rationem circunstam tiae propter quam necesse sit quod huiusmodi actus fiant cum mortali peccato ab eo in quo est illud peccatum: sed si mortaliter peccet in illos exercendo, oportet quod hoc faciat alia cicunstantia cum dicto mortali peccato, AD cuius intelligentiam distinguendum est de huiusmodi actibus: distinguendum etiam est de tempore exercendi eos: & de personis exercentibus eos. Ex parte actuum dico: quod actuum ecclesiasticorum qui incumbunt sacerdotibus, aut respiciunt aliquod donum gratiae gratum facientis: aut non: etsi respiciunt actum gratiae gratis datae. Actus de secundo genere est actus praedicandi: consulendi, corripiendi, & horas dicendi in conmuni psallendo, vel sacerdoti in altari legendi epistolam, vel euangelium, vel aliquid huiusmodi faciendo. haec enim omnia de genere suo: neque in agente, neque in eis circa quos fiunt, requirunt ex se aliquam gratiam gratum facien tem: neque praeexistendo, neque eam causando. Et de talibus actibus dico absque distinctione: quod existens in pec cato mortali potest eos exercere absque eo quod mortaliter peccet: quia neque propter amorem aut timorem libidinosum: sed quia tenetur ad illud ex officio vel ex aliqua pietate non gratuita ad illos quibus huiusmodi actus exercet: aut illos vice quorum: ita quod propter mortale in quo est non oportet esse contemptum talem ex operis sanctitate vt necessarium sit ipsum peccare mortaliter. Immo si mortaliter peccet: hoc est ex alia circunstantia in agente quam sit illud mortale: amoris scilicet vel timoris libidinosi, vel quicumque, aut qualiscumque, vel circa quodcumque sit. Actus vero de primo genere: sunt actus administrandi sacramenta: qui ad minus respiciunt gratiam quam efficiunt circa illos quibus administrantur: etsi non in ministrantibus semper ea, vt iam dicetur. Propter sanctitatem enim sacramentorum in eo quod talem gratiam respiciunt, requirunt di gnitatem in ministro suo: vt quandoque necesse sit contemptum mortalem esse in eo si non digne & absque mortali administret. Quod vt videamus, distinguamus tempus quo administrari debent sacramenta. Secundum hoc enim secundum magis & minus ponderari debet contemptus, si non sit idoneae praeparatus ad ea ministranda. Quoniam tempus quo sacramentum ministrandum est: aut est tempus necessitatis vt omnino differri non possit ex parte eius vel illorum cui vel quibus debet ministrari: aut est tempus electionis purae ex parte eius qui ha bet ministrare, vt bene possit differri administratio: quia nec necessitas nec communitas requirit: sed administrans voluntate pura hoc fieri vult. In isto secundo casu dico: quod ministrans sacramentum quodcumque quicumque sit ille, qui hoc facit mera voluntatis electione, & absque omni necessitate, propter eius indignitatem & irreuerentem praesumptionem quam habet erga sacramenta:, ipsa absque necessitate tractando: & hoc quasi reputan do se ad hoc idoneum: peccat enormiter: quia contemnit multum deum in sacramentis suis. Si primo modo: cum necessitas administrandi sacramentum aliquid potest dupliciter contingere: aut circa sacramentum necessitatis proptur instans peccatum amouendum: vt cum baptizandus vel poenitentialiter absoluendus laborat in extremis: aut circa sacramentum quod non est necessitatis propter peccatum futurum praecauendum: vt cum dies instat solemnis, & hora celebrandi missa rum solemnia, & scandalum fieret in populo nisi sacrificaretur: In primo casu dico quod ministrans sacramentum: etsi sit in mortali peccato, non peccat: quia non irreuerenter praesumendo de se accedit: eo quod accedit ne cessario non voluntarie. & ideo non mouetur contemptu aliquo sed pietate sola ad subueniendum proximo. In secundo casu distinguo: quia aut necessitas incumbit circa administrationem aliorum sacramentorum a sacramento altaris: aut circa sacramentum altaris. Et hoc dupliciter: vel in sacramentum hoc iam confectum ministrando tantum: vel in ipsum conficiendo. Si autem incumbat in administrando alia sacramenta: dico quod administrans ea propter scandalum vitandum, quicumque sit ille, non peccat, etsi sit in mortali, propter causam iam dictam. Si vero incumbat ne cessitas administrandi sacramentum altaris iam confectum: hic dicunt aliqui quod tale sacramentum propter eximiam san ctitatem suam sicut non debet sumi nisi a mundis ab omni peccato mortali: sic non debet ministrati nisi a mun dis: ita quod quo ad eius tactum solum omnis existens in peccato mortali prophanus sit: & non potest saltem ipsum tangere fine peccato mortali: & ideo nec administrare quicumque sit ille. Et hoc quia propter reuerentiam sacramenti quid imminet tangendum, debet praeparatus essee, & saltem statim poenitere aut non tangere. Vnde si tangat non saltem prius poenitens si tempus confitendi non habeat: tangens mortaliter peccat. Sed hic restat distinctio ex parte ministrorum: quid faciendum sit eis in hoc casu: si contingat eos iam poenitere, vt iam dicetur. Aliis videtur ista sententia dura: qui dicunt quod necessitas attenuaret in hoc casu contemptum vt non peccaret mortaliter ministrans sacramentum altaris. Quod puto potius esse dicendum: tum quia species materiales solum tanguntur: quae non ha bent sanctitatem nisi sicut signa: tum quia propter earum reuerentiam posset minister digitos panniculo circum uoluere ne necesse haberet eas tangere immediate: tum quia si existens in mortali peccato propter necessitatem aliquam, aut propter scandalum vitandum tetigisset verum corpus Christi: quantum reuerentius potuisset: cum ambulauit super terras: non puto quod mortaliter peccasset. Si vero incumbat necessitas administrandi sacramentum altaris conficiendum: aut si necessitas sit vt celebretur missa ne scandalum eueniat: sacrificans proculdubio mor taliter peccaret: non propter administrationem alteri factam sacramenti iam facti, vt iam dictum est: sed propter administrationem quae sacrificans necesse habet sacramentum administrare sibi: quia ex statuto ecclesiae sacrifi care non debet nisi communicans. Communicare autem nullus existens in mortali peccato potest nisi iam peccet mortalitur: quia est sacramentum vnitatis, & non competit nisi membris quae in corpore ecclesiae iam per gratiam vnita sunt capiti Christo.
DIcunt etiam aliqui: quod etiam mortaliter peccaret in conficiendo: etiam si non communicaret consequenter: et hoc propter reuerentiam huic sacramento exhibendam, quibus satis consentio. Sed in isto casu sicut & in praecedenti subdistin guendum est ex parte ministrorum. Ex parte igitur ministrorum generaliter loquendo distinguendum puto hoc modo Aut enim ministro incumbit actus ministrandi ex officio: ad quod est secundum ordinationem ecclesiae deputatus: puta si sit sacerdos curatus: aut non sit: puta si sit simplex capellanus. Si secundo modo, dico quod talis mortaliter pec cat quondocumque ministrat quodcumque sacramentum mera voluntate extra tempus necessitatis propter causam praedictam. Si primo modo, distinguo extra casum necessitatis: quoniam minister cui ex officio incumbit ministrare sacramentum ex tra casum necitatis: cum tamen sit congruitatis vt sacramentum mistretur: aut potest commode habere alium qui pro se ministret aut non. Si primo modo, dico quod mortaliter peccat: quia irreuerenter ingerit se ac si non incumberet ei ex officio mi nistrare. Si secundo modo, dico quod celebrando & communicando multo magis peccaret mortaliter quam in tempore necessi tatis: & etiam multo magis quam ille cui non incumbit ex officio: quanto magis propter officium debet se reddere ido neum ad hoc sacramentum & digniorem quam ille cui non incumbit ex officio. Dicentes etiam quod hoc sacramentum non de bet ministrari alteri nisi a mundis: dicerent quod in administrando alteri sacramentum altaris peccaret mortali ter etiam magis quam ille cui non incumbit ex officio causa iam dicta: & multo magis quam peccaret ministrando tempore necessitatis. Quod reuera non solum ab illis, sed etiam a ponentibus quod tempore necessitatis potest ministrare sacramen tum hoc aliis fine peccato: potest concedi: quia maior est contemptus in ministrando hoc sacramentum sicut & omniaalia in mortali extra tempus necessitatis, quam in ipso tempore necessitatis. In administrando autem alia sacramenta (dico extra tproeus necessitatis) dum tamen conmode non potest habere alium loco sui, fine peccato potest illa administrare. Quamuis enim in isto quodammo aggrauat contemptum quod dignius debet sacramenta ministrare: quam ille cui non incumbit ex officio: vt propterea: aliqui dicant quod in isto casu mortaliter peccat ille cui incumbit ex officio: non autem ille cui non incumbit: tamen iste ex hoc quod incumbit ei ex officio, magis debet esse proptus & procliuis ad administrationis executionem quam ille cui non incumbit ex officio. Et ideo cum est tempus congruitatis & decentiae vt sa cramentum ministretur, ille cui non incumbit ex officio: multo maiori irreuerentia ingerit se administrationi: quam ille cui incumbit: vt ex parte illius cui non incumbit officium magis ponderetur & in maiorem contemptum, irreue renter se ingerere administrationi quam ex parte illius cui incumbit officium, poesderetur indignitas administrandi. Quoniam ille contemptus ex parte eius cui non incumbit ex officio, statim existit in hora ministrandi: in qua ma gis debet reuereri sacramentum. Alter vero contemptus ex parte eius cui incumbit ex officio, longe illam horam praecessit in hora in qua non fuit etiam necessitas cogitandi de actu ministrandi hoc sacramentum, nisi in generali, quemadmodum minister debet semper cogitare vt ad suum officium exequendum dignus sit licet specialius debet retorquere cogitationem in hora ad ministrationem huius sacramenti. & sic pro hora in qua prius tenebatur se facere dignum, non tantum obligatus fuit ad exhibendum actualiter reuerentiam sacramento. propter quod in actu ministrandi ille magis contemnit quam iste. Propter quod ille potest peccare mortaliter: iste vero non. Si vero dicatur quod in hora debet poenitere & dignum se facere magis quam alter: verum est. Sed hoc non est in potestate sua: sicut non ingerere se est in potestate illius: in quo accipimus radicem con temptus praeponderantis. Si vero superueniat tempus necessitatis ministrandi aliquo duorum modorum necessitatis iam supra tactorum in casibus in quibus iam praemisimus esse distinguendum ex parte ministrorum (i aliis enim tenendum est, vt dictum est) Dicendum quod ille cui non incumbit ministrare sacramentum altaris seu sacrificare ex or ficio, si tempus necessitatis incumbat quocumque praedictorum duorum modorum: non debetur se intromittere de celebrando vel sacramentum administrando: sed potius debet dimittere scandalum oriri: ne mortale peccatum incurrat. Nec peccabit in hoc: quia faceret contra veritatem vitae. Ille vero cui incumbit officium in praedictis in tali ne cessitate occurrente peccaret quaecumque modo: vt necesse sit eum incidere in mortale peccatum vel omittendo nisi per di uinum adiutorium sibi ipsi succurrat poenitendo: & tunc digne officium suum exequaendo.
PER praedicta patent ob iecta. Patet enim primo quod aliqui ministri in aliquo casu peccant contemnendo: non tamen singuli in singulis: quia l in aliquo casu & circa aliqua sacramenta aliqui eorum non peccant, vt dictum est. Ad secundum de dante eleemosynam: dicendum quod non est simile in aliquo casu administrandi: quia eleemosynae quae confer tur non est talis reuerentia exhibenda. Propter quod per irreuerentiam contingit peccare mortaliter in ad ministrando sacramenta: licet non in dando eleemosynam.
On this page