Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions
Prev

How to Cite

Next

Tractatus 4

1

De eo quod tequitur, Et verax est, et non est mendax; usque ad id, in hoc manifestantis est Filius Dei, ut solvat opera diaboli. Cap. II, f. 27-29, et cap. III, f. 1-8.

2

i. Meministis, fratres, hesternam lectionem ad hoc terminatam, quia non habetis necessitatem ut quis deceat vos, sed ipsa unctio docet vos de omnibus. Hoc autem, sicut vos recordari certus sum, sic exposuimus vobis, quia nos qui forinsecus loquimur ad aures vestras, ita sumus quasi opcrarii, adhibentes culturam forinsecus ad arborem, sed incrementum dare non possumus, nec fructus formare: ille autem qui vos creavit, et redemit, et vocavit, per fidem et Spiritum suum habitans in vobis, nisi loquatur vobis intus, sine causa nos perstrepimus. Unde hoc apparet? Quia cum multi audiant, non omnibus persuade­ tur quod dicitur; sed illis solis quibus intus loquitur Deus: Illis autem intus loquitur, qui ei locum praebent: illi autem Deo locum praebent, qui diabolo locum non praebent. Habitare enim vult diabolus corda hominum, et loqui ibi omnia quae valent ad seductionem. Sed quid ait Dominus Jesus? Princeps hujus mundi missus est foras (Joan. XII, 31). Unde missus est ? numquid extra coelum et terram ? numquid extra fabricam mundi I? Sed extra corda credentium. Foras misso invasore, habitet redemptor I; quia ipse rede­ mit qui creavit. Et diabolus jam forinsecus oppugnat, non vincit illum qui intus possidet. Forinsecus autem oppugnat, immittendo varias tentationes: sed ille non consentit cui Deus intus loquitur, et unctio quam audistis.

3

i. Et verax est, inquit, eadem unctio; id est, ipse Spiritus Domini qui docet homines, mentiri non potest, c Et non est mendax. Sicut docuit vos, permancte in ipsa a. Et nunc, filioli, manete in eo, ut cum manifestatos fuerit, habeamus fiduciam in conspectu ejus, ut non confundamur ab eo in adventu ejus. > Vidctis 4, fratres; credimus in Jesum quem non vi­ dimus: annuntiaverunt eum qui viderunt, qui contrectaverunt, qui verbum ex ore ipsius audierunt; et ut haec persuaderent generi humano, ab illo missi sunt, non a seipsis ire ausi sunt. Et quo missi sunt ? Audistis cum Evangelium legeretur, Ite, praedicate Evangelium universae creaturae quae sub caelo eat (Marc. XVI, 15). Ubique ergo discipuli missi sunt, attestantibus signis et prodigiis ut crederetur illis, quia ca dicebant quae viderant. Et credimus in eum quem non vidimus, et venturum eum exspectamus. Quicumque illum fide exspectant, cnm venerit gaudebunt: qui sine fide sunt, cum vencrit quod nunc non vident, crubescent. Et confusio illa non erit unius diei et transiet, quomodo solent contundi qui inveninntur in aliqua culpa, et eis insultatur ab hominibus. Confusio illa traducet confusos ad sinistram, ut audiant, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. xxv, 31). Maneamus ergo in verbis ejus, ne confundamur cum venerit. Ipse enim dicit in Evangelio cis qui in eum crediderant: Si permanseritis in verbo meo, vere discipuli mei estis. Et quasi dicerent, Quo fructu ? Et cognoscetis, inquit, veritatem, et veritas liberavit vos (Joan. VIII, 31 et 32). Modo enim salus nostra in spe, nondum in re: non enim tenemus jam quod promissum est, sed venturum speramus. Fidelis autem est qui promisit; non te fallit: tantum tu noli deficere, sed exspecta promissionem. Non enim novit fallere veritas. Tu noli esse mendax, ut aliud prolitearis, aliud agas: tu serva fidem, et servat ille pollicitationem. Si autem non tu servaveris fidem, tu te fraudasti, non ille qui promisit.

4

3. Si scitis quia justus est, scitote quia omnis qui j'a- cit justitiam, ex ipso eat natus. Justitia modo nostr, ex fide. Justitia perfecta non est nisi in Angelis; et vix in Angelis, si Deo comparentur: tamen si qua perfecta justitia animarum et spirituum est quos Dcus creavit, in Angelis est sanctis, justis, bonis, nullo lapsu aversis, nulla superbia cadentibus, sed manentibus semper in contemplatione Verbi Dei, et nihil aliud dulce habentibus, nisi a quo creati sunt; in ipsis perfecta justitia est: in nobis autem ex fide coepit esse secundum Spiritnm. Audistis cum Psalmus legeretur, Incipite Domino in confessione (Psal. CXLVI, 7). Incipite, inquit: initium justitiae nostrae, confessio est peccatorum. Coepisti non defendere peccatum tuum, jam inchoasti justitiam: perficietur autem in te, quando nihil aliud facere delectabit, quando absorbebitur mors in victoriam (I Cor. xv, 54), quando nulla concupiscentia titillabit, quando non erit lucta cum carne et sanguine, quando erit corona victoriae, triumphus de inimico; tunc erit perfecta justitia. Modo adhuc pugnamus: si pugnamus, in stadio sumus; ferimus, et ferimur: sed qui vincat, exspectatur. Ille autem vincit, qui et quod ferit, non do viribus suis praesumit, sed de hortatore 1 Deo. Solus diabolus adversum nos pugnat. Nos si cum Deo sumus, diabolum vincimus: nam etsi tu solus cum diabolo pugnaveris, vinceris. Exercitatus hostis est: quot palmarum ? Cons!­ derate quo dejecerit: ut mortales naseeremur, pnmo ipsam originem nostram de paradiso dejecit. Quid ergo faciendum est, quia ipse exercitatus est? Invocetur Omnipotens adversus exercitatum diabolum. Habitet in te qui non potest vinci, et securus vinces eum qui vincere solet. Sed quos ? In quibus non habitat Deus. Nam. ut noveritis, fratres, contempsit Adam in paradiso positus praeceptum Dei, et erexit corvkem, veluti in potestate sua esse eupiens, et nolens subdi voluntati Dei, et lapsus est ab illa immortalitate, ab illa beatitudine (Gen. 111, 6). Homo autem qaidam jam exercitatus, natas mortalis, cum sederet in stercore putris vermibus, diabolum vicit: vicit et ipse Adam, et in Job ipse; quia de genere ipsius, Job. Ergo Adam victus in paradiso, vicit in stercore. In paradiso cum esset, audivit persuasionem mulieris, quam illi immiserat diabolis: in stercore autem cum esset, ait Evae, Tanquam una ex insipientibus mulieri­ bus locuta es (lob II, 10). Ibi aurem apposuit; hic responsum dedit: cum esset laetus, audivit; cam esset flagellatus, vicit. Ideo videte quid sequitur, fratres, in Epistola ista; quia hoc nobis commendat, ut diabolum quidem vincamus, sed non ex nobis. Si scitis quia justus est, ait, scitote quia omnis qui facit justitiam, ex ipso est nutus: ex Deo, ex Christo. Et quia dixit, Ex ipso est natus, hortatur nos. Jam ergo quia nati ex iNo sumus, perfecti sumus.

5

4. Audite: Ecce qualem dilectionem dedit nobis Pa­ ter, ut filii Dei vocemur et simus. Nam qui vocantur et neu sut, quid illis prodest nomen ubi res non est? Quam multi vocantur medici, qui curare non norunt? qnam multi vocantur vigiles, qui tota nocte dormiunt ? Sic multi vocaatur christiani, et in rebus nen inveniuntur; quia hoc quod vocantur non sunt, id est in vita, in moribus, in fide, in spe, in charilatc. IIic autem quid audistis, fratres ? < Ecce qualem di­ lectionem dedit nobis Pater, ut filii Dei vocemar et simus. Propter hoc mundus non cognoscit nos, quia non cognovit eum, et nos non cognoscit mundus. > Totus mundus christianus, et totus mundus impius; per totum enim mundum impii, et per totum mundum pii: illi iUos non cognoscunt. Quomodo putamus quia non cognoscunt ? Insultant bene viventibus. Attendite et videte, quia forte sunt et inter vos. Unusquisque vestrum qui jam pie vivit, qui contemnit saecularia, qui non vuit ire ad spectacula, qui uon vult se inebriare quasi solemniter, et, quAd ast gravius, accedente patrocinio, sanatorum diernm fieri immundus; qui ista facere noluerit, quomodo ei insultatur ab his qui faciunt? Numquid insultaretur ei si agnosceretur ? Quare autem non agnosCitur ? Mundus eum non agnoscit. Quis est mundus ? Ilii habitatores mundi, quomodo dicitur domus, habitatores ejus. Jam ista saepe dicta sunt, ei non ea vebis cum odio repetimus 1. Jam cum auditU mundum in mala significatione, non intelligatis nisi dilectores mundi; quia per dilectionem inhabitant, et per quod inhabitant, nonieu habere meruerunt. Propter hoe mundus non cognovit nos, quia non cognovit eum. Ambulabat et ipse Dominus Jesus Christus, in carne erat Deus, latebat in infirmitate. Et unde non est cognitus ? Quia omniapeccata arguebat in bominibus. Illi amando delectationes peccatorum, non agnoscebant Deum: aman- do quod febris suadebat, injuriam medico faciebat.

6

5. Quid ergo nos? Jam nati sumus ex ipso; sed quia in spe sumus, Dilectissimi, inquit, nunc filii Dei sumus. Jam nunc? Quid est ergo quod exspectamus, si jam filii Dei sumus ? Ei nondum. inquit, manifersta- tum est quid erimus. Quid autem erimus aliad, quam filii Dei? Audite quid sequitur: « Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus cum sicut est. > intelligat Charitas vestra. Magna res: < Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimuseum sicuti est. > Jatn illud attendite quid vocatur est. Nostis quid vocatur. Est quod vocatur,et non solum vocatur, sed vereest, incommutabile est; semper manet, mutari nescit, nulla ex parte corrumpitur: nec proficit, quia perfectum est; nec deficit, quia aeternum est. Et quid est hoc? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Et quid est boc? Qui nun in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Phi­ lip. II, 6). Hoc modo Christum in forma Dei, Verbum Dei, Unicum Patri, aequalem Patri, non possunt videre mali. Secundum id vero quod Verbum, caro factum est, poterunt et mali: quia in die judicii videbunt et mali; quia sic veniet jndicaturus quomodo veuerat judicandus. In ipsa forma bomo, sed Deus: nam maledictus omnis qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5). Homo venit ut judicaretur, homo veniet ut judicet. Et si non videbitur, quid est quod scriptum est, Videbunt in quem confixerunt (Joan. XIX, 57)? De impiis enim dictum est quia videbunt, et confundentur. Quomodo non videbunt impii, quando alios ponct ad dexteram, alios ad sinistram ? Ad dexteram positis dicet, Venite, bene­ dicti Patris mei, percipite regnum: ad sinistram positis dicet, Ite in ignem aeternum (Matth. xxv, 34, 41). Videbunt, sed formam servi: formam Dei non videbunt. Quare? Quia impii sunt; et ipse Dominus dicit, Beati mundo coraie, quoniam ipsi Deum videbunt (Id. v, 8). Ergo visbri sumus quamdam visionem, fratres, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9): visionem quamdam, visionem praecellentem omnes pulchritudines terrenas, auri, argenti, nemorum atque camporum, pulchritudinem maris et aeris, pulchritudinem solis et lunae, pulchritudinem stellarum, pulchritudinem Angelorum, omnia superantem; quia ex ipsa pulchra sunt omnia.

7

6. Quid ergo nos erimus, quando hoc videbimus? Quid nobis promissum est? Similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti eat. Quomodo potuit, lingua sonuit; caetera corde cogitentur. Quid enim vel ipse Joannes dixit ad comparationem ejus qui est, vel quid a nobis potest dici hominibus longe imparibus meritis ipsius? Hedeamus ergo ad illain unctionem ipsius, redeamus ad ilham unctionem quae intus docet quod loqui non possumus, et quia modo videre non polestis, officium vestrum in desiderio sit. Tota vita christiani boni, sanctum desiderium est. Quod autcm de­ sideras, nondum vides; sed desiderando capax crfice­ ris, ut cum venerit quod videas, implearis. Sicuti enim si velis implere aliquem sinum, et nosti quam magnum est quod dabitur, extendis sinum vel sacci vel utris vel alicujus rei: nosti quantum missurus es, et vides q uia angustus est sinus; extendendo facis capaciorem: sic Deus differendo extendit desiderium, desiderando cx tendit animum, oxtendendo facit capacem. Desidere­ mus ergo, fratres, quia implendi sumus.YidetePaulum extendentem sinum, ut possit capere quod venturum est. Ait enim: Non quia jam acceperim, aut jam per­ fectus sim: fratres, ego me non arbitror apprehendisse. Quid ergo agis in hac vita, si nondum apprehendisti? Unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus r secundum intentionem sequor ad palmam su­ pernae vocationis (Philipp. in, 13, 14). Extentum se dixit, et secundum intentionem sequi se dixit. Minorem se sentiebat ad capiendum quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Haec est vita nostra, ut desiderando cxerceamur.Tantum autem nos exercet sanctum desiderium, quantum desideria nostra amputaveimus ab amore saeculi. Jamdiximusaliquando, ExiMam quod implendum est I. Bono implendus es, funde malum. Puta quia melle te vult implere Deus: si acetoplenus es, ubi mel pones? Fundendum est quod portabat vas: mundandum est ipsum vas; mundandum est, etsi cum labore, cum tritura, ut fiat aptum cuidam rei. Maledicamus, aurum dicamus, vinum dicamus; quidquid dichnus quod dici non potest, quidquid volumus dicere, Deus vocatur. Et quod dicimus Deus, quid dixunus? Duae istae syllabae sunt totum quod exspectamus? Quidquid ergo dicere valuimus, infra est: extendamus nos in eum, ut cum venerit, impleat. Similes enim ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti eat.

8

7. Et omnis qui habet spem hanc in ipso. Videtis quia in spe nos posuit. Videtis quemadmodum congruit apostulus Paulus coapostolo suo, Spe salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non eat spes: quod enim videt quis, quid sperat ? Si enim quod non vide­ mus speramus, per patientiam exspectamus ( Rom, VIII, 24, 25). Ipsa patientia exrcet desiderium. Mane tu, nam manet ille: et persevera in ambulando, ut pervenias; quia quo tendis, non migrabit. Videte: Et omnis qui habet spem hanc in ipso, castificat semetipsum, sicut et ipse castus eat. Videte quemadmodum non abstulit liberum arbitrium, ut diceret, castificat se­ metipsum. Quis nos castificat nisi Deus? Sed Deus te nolentem non castificat. Ergo quod adjungis voluntatem tuam Deo, castificas teipsum. Castificas te, non de' te, sed de illo qui venit ut .inhabitet te. Tamen quia agis ibi aliquid voluntate, idco et tibi aliquid tributum est. Ideo autem tibi tribulum est, ut dicas sicut in Psalmo, Adjutor meus esto, ne derelinquas me (Psal. XXVI, 9). Si dicis, Adjutor meus esto, aliquid agis: nam si nibil agis, quomodo illc adjuvat?

9

8. Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit. Nemo dicat, Aliud est peccatum, aliud iniquitas: nemo dicat, Ego peccator homo sum, sed iniquus non sum. Omnis enim qui facit peccatum, et iniquita­ tem facit. Peccatum est iniquitas. Quid ergo facimus do peccatis nostris et, iniquitatibus? Audi quid dicat: Et scitis quia ille manifestatus est, ut peccatum auferat; et peccatum in ipso non est. In quo non est peccatum, ipse venit auferre peccatum. Nam si esset et in illo peccatum, auferendum esset iUi, non ipse au­ ferret. Omnis qui in ipso manet, non peccat. In quantum in ipso manet, in tantum non peccat. Omnis qui peccat, non vidit eum, neque cognovit eum. Magna ista quaestio: Omnis qui peccat, non vidit eum, neque cognovit eum. Non est mirum. Non eum vidimus, sed visuri sumus; non eum cognovimus, sed coguituri sumus: credimus in cum quem non cogno­ vimus. An forte ex fide cognovimus, et specie nondum cognovimus? Sed in iidc et vidimus et cognovimus. Si enim nondum videt fides, quare dicimur illu­ minati? Est illuminatio per fidem, est illuminatio per speciem. Modo cum peregrinamur, per Mem ambulamus, non per speciem (II Cor. v, 7). Ergo et justitia nostra per fidem est, non per speciem. Erit perfecta nostra justitia, cum videbimus per speciem. Modo non relinquamus eam justitiam qune est ex fide, quoniam justus ex fide vivit ( Rom. I, 17), sicut ait Apostolus. Omnis qui manet in ipso, non peccat. Nam omnis qui peccat, non vidit eum, neque cognovit eum. Non eredit iste qui peccat: si autem credit, quantum ad fidem ejus pertinet, non peccat.

10

9. Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est. Numquid quando audivimus quia justi sumus, sicut et ille, aequales nos debemus putare Deo? Debetis nosse quid est, sicut: jamdudum enim dixit, Castificat semetipeum, sicut ipse castue est. Jain ergo par et aequalis est castitas nostra castitati Dei, et justitia nostra justitiae Dei! Quis hoc dicat? Sed, sicut, non semper ad aequalitatem dici solet. Quomodo, verbi gratia, visa basilica ista ampla, si velit facere aliquis minorem, sed tamen proportione ad mensuras ejus, ut verbi gra'a, si lata est ista simplum, et longa duplum; faciat et ille la- tam simplum, et longam duplum: videtur sic fecisse sicut est ista. Sed ista babet, verbi gratia, centum cubitos, illa triginta: et sic est, et impar est. Videtis quia Hon semper, sicut, ad parilitatem et aequalitatem refertur. Verbi gratia, videte quantum sit inter faciem hominis, et imaginem de speculo: facies in imagiue, facies in corpore; imago in imitatione, corpus in veritate. Et quid dicimus? Nam sicut hic oculi. ita et ibi: sicut hic aures, ita ei ibi aures sunt. Dispar est res; sed, sicut, ad similitudinem diciiur. Habemus ergo et nos imaginem Dei; sed non illam quam habet Filius aequalis Patri; tamen et nos pro modulo nostro si non sicut ille essemus, ex nulla parte similes diceremur. Ergo castificat nos sicut et ipse castus esl; scd ille castus aeternitate, nos casti fide: justi sumus sicut et ipse justus est; sed ipse in ipsa in- commutabili perpetuitate, nos justi credendo in quem non videmus, ut aliquando videamus. Et cum perrecta fuerit justitia nostra, cum facti aequales Angelis fuerimus; uec tunc illi aequabitur. Quanto ergo modo ab illo longe est, quando nec tunc par erit?

11

10. Qui facit peccatum, de diabolo eat; quia ab inilio diabolus peccat. De diabolo est, nostis quid dicat: imitando diabolum. Nam neminem fecit diabolus, neminem genuit, neminem creavit: sed quicumque fuerit imitatus diabolum, quasi de illo natus, fit filius diaboli imitando, non proprie nascendo. Quomodo es filius Abrahae? numquid Abraham te genuit ? Quo­ modo Judae, filii Abrahae non imitantes fidem Abrah r, facti sunt filii diaboli: de carne Abraham nati sunt, et fidem Abrahae non sunt imitati. Si ergo qui inde nati sunt, exbaeredati sunt, quia non sunt imitati; tu qui non de illo natus es, efficeris filius, et sic eris filius imitando. Et si diabolum fueris imitatus, quia ille superbus exstilit et impius adversus Deum, eris filius diaboli, imitando; non quia creavit te, aut genuit le.

12

ii. In hoc manifestatus eat Filius Dei. Eia, fratres, omnes peccatores ex diabolo nati suut, in quantum peccatores. Adam a Deo factus est: sed quando consensit diabolo, ex diabolo natus est; et tales omnes genuit qualis erat. Cum ipsa concupiscentia nati sumus; et antequam nos debita nostra addamus, de illa damnatione nascimur. Nam si cum nullo peccato nascimur, quid est quod cum infantibus ad Baptisinum curritur, ut solvantur? Ego duas nativitates attendite, fratres, Adam et Christum I: duo sunt homines; sed unus ipsorum homo homo, alter ipsorum homo Deus. Per hominem hominem, peccatores sumus: per hominem Deum, justificamur. Nativitas illa dejecit ad mortem; ista nativitas erexit ad vitam: nativitas illa trahit secum peccatum; nativitas ista liberat a peccato. Ideo enim venit Christus homo, ut solveret peccata hominum. In hoc manifestatus est Fi­ lius Dei, ut solvat opera diaboli.

13

12. Caetera commendo Charitati vestrae, ne vos gravem. Ipsa enim quaestio est, in qua solvenda laboramus, quia peccatores nos dicimus: si enim quis dixerit se esse sine peccato, mendax est. Et in ipsius Epistola Joannis invenimus, Si dixerimus quia peccatum non habemus, noa ipsos seducimus. Meminisse enim debetis priorum: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non ext (I Joan. I, 8). Et rursus in consequentibus audis, Qui natus est ex Deo, non peccat: Qui facit peccatum, non vidit eum, neque cognovit eum: Omnis qui facit peccatum, de diabolo est. Ex Deo non est peccatum. ILerum terret nos. Quomodo nati sumus ex Deo, et quomodo nos fatemur peccatores ? An dicturi sumus, quia de Deo nati non sumus ? Et quid faciunt ista Sacramenta in infantibus? Quid dixit Joannes? Qui natus est ex Deo, non peccat. Ipse Joannes iterum dixit, Si dixerimus quia peccalum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Magna quaestio est et angusta; et ad hanc solvendam inten- - tam fecerim Charitatem vestram. In nomine Domini cras quod inde dederit, disseremus.

PrevBack to TopNext

On this page

Tractatus 4