Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions
Prev

How to Cite

Next

Tractatus 5

1n id quod sequitur, Omnis qui natus est ex Deo, non facit peccatum; usque ad id, Non diligamus verbo tantum et lingua, sed opere et veritate. Cap. m, i. 9-18.
1

i. Intente audite, obsecro vos, quia res non minima versatur in medio: et non dubito quia hesterno die adfuistis intente, quod et hodie iutentius convenistis. Est enim non parva quaestio, quomodo dicat in ista Epistola, Qui natus est ex Deo, non peccat: et quomodo in eadem Epistola superius dixit, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non eat ( I Joan. I, 8). Quid facturus est quem uterque sermo ex eadem Epistola ill medio coarctavit? Si se confessus fuerit peccatorem timet ne dicatur illi, Non ergo ex Deo natus es; quia scriptum est, Qui natus est ex Deo, non pec­ cat. Si autem dixerit se justum, et non habere peccatum, accipit ex alia parte plagam ex ipsa Epistola, Si dixerimus quia peccatum non habemus, noa ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Positus ergo homo in medio, quid dicat, et quid confiteatur, aut quid profiteatur, non invenit. Profiteri se esse sine peccato, periculosum est; et non solum periculosum, sed etiam mendosum: Nos ipsos, inquit, seducimus, et veritas in nobis non est, si dixerimus quia peccatum non habemus. Sed utinam non haberes, et diceres ! verum enim diceres, nec in veritate promenda ullum iniquitatis vel vestigium formidares. Sed ideo male facis si dicis quia mendacium dicis: Veritas, inquit, in nobis non est, si dixerimus quia peccatum non habe­ mus. Non ait, Non habuimus; ne forte de praeterita vita dictum videretur. Habuit enim peccata homo iste; sed ex quo natus est ex Deo, caepit non habere. Si ita esset, nulla nos angustaret quaestio. Diceremus enim: Fuimus peccatores, sed modo justificati sumus; habuimus peccatum, sed modo non habemus. Non hoc ait: sed quid ait ? Si dixerimus quia peccatum non habemus, noa ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Post aliquantum rursus, Qui natus est ex Deo, inquit, non peccat. Numquid Joannes ipse non erat natus ex Deo ? Si Joannes non erat natus ex Deo, de quo audistis quia supra pectus Domini recumbebat; aliquis sibi audet promitterc regenerationem factam in se, quam ille habere non meruit, qui super pectus Domini recumbere meruit ? Quem Dominus plus quam caeteros diligebat (Joan. XIII, 23), ipsum solum de Spiritu non genuerat ?

2

i. Allendile nunc verba ista: adhuc angustias nostras commendo, ut per intentionem vestram, quae oratio est et pro nobis et pro vobis, dilatet Deus, et det exitum; ne aliquis in verbo ejus inveniat occasionem perditionis suae, quod verbum non est pradicatum et conscriptum, nisi ad medicinam et salu­ lem. Omnis, inquh, qui facit peccatum, et iniquitatem facit. Ne forte discernas: Peccatum iniqiutas esi. Ne dicas, Peccator sum, sed iniquus non sum: Peccatum iniquitas eat. Et scitis quia in hoc ille manifestatus eat, ut peccata auferat; et peccatum in illo non eat. Et quid prodest nobis quia venit sine peccato ? Omnis qni non peccat, in ipso manet: et omnis qui peccat, non vidit eum, neque cognovit eum. Filioli, nemo vos sedu­ cat. Qai facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est. JaIn ista diximus, quia sicut secundum quamdam similitudinem, non secundum aequalitatem, dici solet. Qui facit peccatum, de diabolo est; quia ab initio diabo­ lus peccat. Et hoc diximus, quia nemiuem creavit diabolus, neque genuit; sed imitatores cjus tanquam ex illo nascuntur. ln hoc manifestatus est Filius Dei, ut solvat opera diaboli (Joan. III, 4-8). Ergo ut solvat peccata 1 ille qui non habet peccatum. Deinde sequitur: Omnis qui natus eat ex Deo, non facit peccatum, quia semen ejus in ipso manet; et non potest peccare, quia ex Deo natus est. Fortiter instrinxit. Fortassis secundum quoddam peccatum dixit, non peccat, non secundum omne peccatum: ut quod ait, Qui natus eat ex Deo, non peccat, certum quoddam peccatum intelligas, quod non potest admittere homo qui ex Deo natus est: et tale peccatum est illud, ut si quisquam illud admiserit, confirmet caetera; si quis aulem hoc non admiscril, solvat caetera. Quod est hoc peccatum ? Facere contra mandatum. Quod est mandatum ? Mandatum novum do vobis, ut vos invicem di­ ligatis (ld. XIII, 34 ). Intendite. Hoc mandatum Christi dilectio vocatur: per hanc dilectionem peccata solvuntur. Haec si non teneatur, et grave peccatum est, et radix omnium peccatorum.

3

5. Intendite, fratres; protulimus aliquid in quo bene intelligentibus soluta est quaslio. Sed numquid cum celerioribus tantum ambulamus viam? Et qui tardius ambulant, non sunt rclinqucndi. Versemus hoc quibus possumus verbis, ut ad omnes perveniat. Puto enim, fratres, quia omnis homo sollicitus est pro anima sua, qui non sine causa intrat Ecclesiam, qui non temporalia quaerit in Ecclesia, qui non propterea intrat ut transigat negotia saecularia; sed ideo intrat, ut aliquid sibi aeternum promissum teneat, quo perveniat: necesse est cogitet I quemadmodum ambulet in via, ne remancat, ne retro eat, ne aberret, ne claudicando non perveniat. Qui ergo sollicitus est, tardus sit, velox sit, non recedat de via. Hoc ergo dixi, quia qui natus eat ex Deo, non peccat, fortassis secundum quoddam peccatum voluit intelligi: nam erit contrarium illi loco, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non eat. Sic ergo potest solvi quaestio. Est quoddam peccatum quod non potest admittere ille qui natus est ex Deo; et quo non admisso solvuntur caetera, quo admisso confirmantur caetera. Quod est hoc peccatum? Facere contra mandatum Christi, contra testamentum novum. Quod est mandatum novum? Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis. Qui facit contra clia­ rilatem et contra dilectionem fraternam, non audeat gloriari, et dicere natum se esse ex Deo: qui autem in dilectione fraterna constitutus est, certa sunt peccata quae non potest admittere, et hoc maxime ne oderit fratrem. Et quid de caeteris peccatis facit, unde dictum est, Si dixerimus quia peccatum non habemus, noa ipsos seducimus, et veritas in nobis non est? Audiat securitatem de alio loco Scriptune: Charitas cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8).

4

4. Charitatem ergo commendamus; charitatem com. mendat haec Epistola. Post resurrectionem Dominus quid aliud interrogavit Petrum, nisi, Amas me? Et parum fuit semel interrogare; et iterum nibil aliud, et tertio nihil aliud. Cum jam tertio ille taedio afticeretur, quasi non sibi crederet, quomodo qui nesciret quid in illo ageretur; tamen et primo, et secundo, et tertio hoc interrogavit. Ter negavit timor, ter confessus est amor (Joan. xxi, 15-17). Ecce amat Petrus Dominum. Quid praestaturus Domino? Non enim et ipse non turbatus est in illo psalmo, Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Qui enim dicebat haec in Psalmo, attendebat quanta sibi essent praestita a Deo; et quaerebat quid retribueret Deo, et non invenicbat. Quidquid enim retribuere volueris, ab ipso accepisti ut reddas. Et quid invenit ut retribuat? Quod, ut diximus, fratres, ab ipso acceperat, hoc invenit quod retribueret. Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocubo (Psal. cxv, 12,13). Quis enim illi dederat calicem salutarem, nisi ille cui volebat retribuere? Accipere autem calicem salutarem, et invocare nomen Domini, hoc est satiari charitate; et ita saliari, ut non solum non oderis fratrem, sed paratus sis mori pro fratre. Perfecta ista charitas est, ut paratus sis mori pro fratre. Hanc ipse Dominus in se exhibuit, mortuus pro omnibus, orans pro eis a quibus crucifigebatur, et dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. x XIII, 54). Sed si solus hoc fecit, non erat magister, si discipulos non habebat. Secuti discipuli hoc fecerunt. Lapidabatur Stephanus, et genu fixo ait: Domine, ne statuas illis hoc delictum (Act. VII, 59). Amabat a quibus occidebatur, quia et pro ipsis moriebatur. Audi et apostolum Pau­ lum: Et ipse, inquit, impendar pro animabus vestris (II Cor. XII, 15). luter illos enim erat pro quibus Ste­ phanus deprecabatur, quando eorum manibus moriebatur. Perfecta ergo charitas haec est. Si quis tantam habuerit charitatem, ut paratus sit pro fratribus etiam mori, perfecta est in illo charitas. Sed numquid mox ut nascilur, jam prorsus perfecta est? Ut perficiatur, nascitur: cum fuerit nata, nutritur; cum fuerit nutrita roboratur; cum fuerit roborata, perficitur: cum ad perfectionem venerit, quid dicit ? Mihi vivere Christus eat, et mori lucrum. Optabam dissolvi et esse cum Christo; multo enim magis optimum: manere in carne ne­ cessarium propter vos (Philipp. i, 21-24). Propter eos volebat vivere, pro quibus paratus erat mori.

5

5. Et ut noveritis quia ipsa est perfecta charitas, quam non violat, et in quam non peccat qui natus est > ex Deo; hoc Dominus dicit Petro: Petre, amas me? Et ille: Amo. Non ait, Si amas me, obsequere mihi. Quando enim erat Dominus in carne morlali, esurivit, sitivit: eo tempore quo esuriebat et sitiebat. susceptus est hospitio; ministrarunt illi qui habuerunt, de substantia sua, sicut legimus in Evangelio (Luc. VIII, 5). Suscepit eum hospitio Zacchaeus: salvus lactus est a morbo, suscepto medico. Quo, morbo? Avaritiae. Erat enim ditissimus, et princeps publicanorum. Attendite sanatum a morbo avaritiae. Dimidium, inquit, bonorum meorum do pauperibus; et si cui aliquid tuti, quadruplum reddam (Id. xix, 6-8). Ideo servavit alterum dimidium, non quo frueretur, sed unde debita solveret. Suscepit ergo tunc medicum hospitio, quia erat infirmitas carnis in Domino, cui hoc obsequium praeberent homines: et hoc, quia voluit praestare obsequentibus; obsequentibus enim proderat, non illi. Cui enim Angeli ministrabant, horum obsequium requircbat? Nec Elias servus illius hoc necessarium habebat aliquando, cui panem et carnem per corvum mittebat; et tamen ut vidua religiosa benediceretur, mittutr servus Dei, pascitur a vidua quem Deus in secreto pascebat (III Reg. XVII, 4-9). Verumtamen quanquam de his servis Dei sibi praestent, qui eorum indigentiam considerant, propter illam mercedem a Domino in Evangelio manifestissime positam, Qui sus­ cipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet; et qui suscipit prophetam in nomine prophetoe, mercedem prophetae accipiet; et qui dederit calicem aquae frigidce uni ex his minimis tantum in nomine discipuli, amm dico vobis, non perdet mercedem suam (Matth. x, 41 et 42): quamvis ergo sibi praestent qui hoc faciunt, tamen nec hoc poterat praeberi ascensuro in coelum. Quid illi poterat retribuere Petrus, qui amabat illum? Audi quid: Pasce oves meas; id est, Fae pro fratribus quod pro te feci. Omnes sanguine mco redemi: nolite dubitare mori pro veritatis confessione, ut caeteri vos imitentur.

6

6. Sed haec, ut diximus, fratres, perfecta charitas est; qui natus est ex Deo, habet illam. Intendat Charitas vestra, videte quid dicam. Ecce accepit Sacra­ mentum nativitatis homo baptizatus; Sacramentum habet, et magnum Sacramentum, divinum, sanctum, ineffabile. Considera quale: ut novum hominem faciat dimissione omnium peccatorum. Attendat tamen in cor, si perfectum est ibi, quod factum est in corpore: vidcat si habet charitatem, et tunc dicat, Natus sum cx Deo. Si autem non habet, characterem quidem impositum habet, sed desertor vagatur. Habeat charitatem; aliter non se dicat natum ex Deo. Sed habeo, inquit, sacramentum. Audi Apostolum: Si sciam oMina sacramenta, et habeam omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum (I Cor. xm, 2).

7

i. Hoc, si meministis, commendavimus, cum istam Epistolam legcre inciperemus, nibil in ea nobis sic commendari, quomodo charitatem. Et si vidctur alia et alia dicere, illuc facit reditum; et ad ipsam charitatem omnia v ult referre quaecumque dixerit. Videainus si et bic hoc facit. Attende: Omnis qui natus est ex Deo, non facit peccatum. Quaerimus quod peccatum quia si omne intellexeris, contrarius erit illi loco, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos se­ ducimus, et veritas in nobis nen eat. Ergo dicat quod peccatum, doceat nos; ne forte ego temere dixerim peccatum hoc esse violationem charitatis, quia supra dixit, Qui odit fratrem suum, in tenebris ut, et in te­ nebris ambulat, et nescit quo eat, quia tenebrae excaeca­ verunt oculos ejus (I Joan. II, 11). Sed forte dixit ali­ quid in posterioribus, et nominavit charitatem 1. Videle quia circuitus ille verborum hunc habet finem, hunc habet exitum. Omn;, qui natus cat ex Deo, non peccat; quia semen ejus in ipso manet. Semen Dei, id est, verbum Dei: unde dicit Apostolus, Per Euange­ lium ego vos genui (I Cor. IV, 15). Et non potest pec­ care, quia ex Deo natus est. Dicat hoc, videamus in quo non potest peccare. In hoc manifestati sunt filii Dei et filii diaboli. Omnis qui non eat justus, nox est a Deo, et qui non diliyit fratrem suum. Certe jam manifestum est unde dicat, Et qui non diUgit, inquit, fra- ITem suum. Dilectio ergo sola discernit inter filios Dei et filios diaboli. Signent se omnes signo crucis Christi; respondeant omnes, Amen; cantent omnes, Alleluia; baptizentur omnes, intrent Ecclesias, faciant parietes basilicarum: non discernuntur filii Dei a filiis diaboli, nisi charitate. Qui habent charitatem, nati sunt ex Deo: qui non habent, non sunt nati ex Deo. Magnum indicium, magna discretio. Quidquid vis habe; hoc solum non habeas, nibil tibi prodest: alia si non habeas, hoc habe, et implesti Legem. Qui enim diligit alterum, Legem implevit, ait Apostolus: et, Ple­ nitudo Legis charitas (Rom. XIII, 8, 10). Puto istam margaritam esse illam quam homo negotiator quaisisse describitur in Evangelio, qui invenit unam margaritam, et vendidit omnia quae habebat, et emit eam (Matth. XIII, 46). Haec est margarita pretiosa, charitas, sine qua nibil tibi prodest quodcumque habueris: quam si solam habcas, sufficit tibi. Modo cum fide vides, tunc cum specie videbis. Si enim atnamus cum non videmus, quomodo amplectemur cum viderimus? Sed ubi nos debemus exercere? In amore fraterno. Potes mihi dicere, Non vidi Deum; numquid potes mihi dicere, Non vidi hominem? Dilige fratrem. Si enim fratrem quem vides dilexeris, simul videbis et Deum; quia videbis ipsam charitatem, et iutus inhabitat Deus.

8

8. Qui non eat justus, non eat ex Deo; et qui non di­ ligit fratrem suum. Quia haec est annuntiatio,: vide quomodo confirmat: Quia haec eat annuntiatio quam audivimus ab inicio, ut diligamus invicem. Manifostavit nobis inde se dicere: contra hoc mandatum quisquis facit, in peccato illo est scelerato, in quod incidunt qui non nascuntur ex Deo. Non sicut Cain qui ex ma­ ligno erat, et occidit fratrem suum. Et cujus rei gratia occidit ? Quia opera ejus maligna fuerunt, fratris vero ejus justa. Ergo ubi est invidia, amor fraternus esse non potest. Intendat Charitas vestra. Qui invidet, noM amat. Peccatum diaboli est in illo; quia et diabolus invidendo dejecit. Cecidit enim, et invidit stanti. Non ideo voluit dejicere ut ipse staret, sed ne solos caderet. Tenete in animo ex hoc qnod subjecit, invidiam non posse esse in charitate. Habes aperte cum laudaretur ipsa eharitas, Charitas non aemulatur (I Cor. XIII, 4). Non fuit charitas in Cain; et nisi esset charitas in Abel, non acciperet Deus sacrificium ejus. Cum enim ambo obtulissent, ille de fructibus terrae, ille de fetibus ovium; quid putatis, fratres, quia Deus fructus terrae neglexit, et fetus ovium dilexit? Non intendit Deus ad manus1; sed in corde vidit: et quem vidit eam charitate offerre, ipsius sacrificium respexit;. quem vidit cum invidia offerre, ab ipsius sacrificio oculos avertit. Opera ergo bona Abel non dicit nisi charitatem: opera mala Cain non dicit nisi odium fraternum. Parum est quia odit fratrem suum, et invidit operibus bonis; quia imitari noluit, necare voluit. Et hinc apparuit quia filius erat diaboli, et ille hinc app aruit justus Dei. Hinc ergo discernuntur homines, fratresmei. Nemo attendat linguas, sed facta et cor 2. Si non bene faciat pro fratribus suis, osten- 4it quid In se habeat. Tentationibus probantur homines.

9

9. Nolite mirari, Fratres, si odit nos2 mundus. Numquid saepe vobis dicendum est quid est mundus? Non cœlum, non terra, nec ista opera quae Deus fecit; sed dilectores mundi. Ista saepe dicendo quibusdam oncrosus sum: sed usque adeo non frustra dico, ut aliqui interrogentur an dixerim, et non respondeant. Ergo vel inculcando haereat aliquid in cordibus au- dientium. Quid est mundus? Mundus est, quando in malo ponitur, dilectores mundi: mundus quando in laude ponitur, cœlum et terra est, et quoe in his opera Dei; unde dicitur, Et mundus per eum factus eat (Joan. i, 10). Item mundus est plenitudo terrae, sicut dixit ipse Joannes, Non solum autem nostrorum pecca­ torum propitiator eat, sed et totius mundi (I Joan. II, 2). Mundi dicit omnium fidelium per orbem sparsorum. Mundus amem in malo, amatores mundi sunt. Qui amant. mundam, fratrem amare non possent.

10

10. odit noa mundus: nos scimus. Quid nos sci- NIUS ? Quia transivimus d4 morta ad vitam. Unde scimus? Quia diligimus. fratres. Nemo interroget homiuem; redeat unusquisque ad eor suum: si ibi iuvenerit charitatem fraternam, securas sit, quia transiit a morte ad vitam. Jam in dextera est: non attendat quia modo gloria ejus occulta est; cum venerit Dominus, tunc apparebit in gloria. Yigct enim, sed adhuc in hicme; viget radix, sed quasi aridi sunt rami: intus est meduUa quae viget, intus sunt folia arborum, intus frnetus; sed aestatem exspectant. Ergo nos sci­ mus quia transivimus de morte ad vitam, quia diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte. Ne putetis, fratres, leve esse, odisse aut non diligere, audite quod sequitur: Omnis qui odit fratrem suum, homicida eat. Jam ergo si contemnebat quisquam odium fraternum, numquid et homicidium in corde suo contempturus est? Non movct manus ad occidendum hominem, homicida jam tenetur a Domino; vivit ille, et iste jam interfector judicatur. Omnis qui odit fratrem suum, homitida est. Et scilis quia omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem.

11

11. In hoc cognoscimus dilectionem. Perfectionem dilectionis dicit, perfectionem illam quam commendavimus. In hoc cognoscimus dilectionem, quia ille pro nobis animam suam posuit: et noa debemus animas pro fratribus ponere. Ecce unde veniebat, Petre, amas me? pasce oves meas. Nam ut noveritis quia sic ab eo pasci volebat oves suas, at animam suam pro ovibus poneret; hoc illi continuo dixit, f Cum juvenis esses, praecingebas te, et ibas quo volebas; cum autem fueris senior, alus te praecinget, et tollet te quo tu non vis. Hoc autem dixit, i ait Evangelista, c significans qua morte clarificaturus erat Deum > (Joan. xxi, 15-19): ut cui dixerat, i Pasce oves meas, > doceret eum ponere anitnam pro ovibus suis. i

12

12. Unde incipit charitas, fratres? Modieum attendite: quo perficiatur andistis; ipsum finem et modum ipsum et Dominus in Evangelio commendaVit: Majorem charitatem nento habet, ait, quam ut animam suam ponat pro amicis suis(ld. xv, 13). Perfectionem ergo ejus ostendit irt Evangelio, et hic commendata est ejus perfectio: sed interrogatis vos, et dicitis vobis, Quando possumus habere istam charitatem ? Noli cito de te desperare: forte nata est, sed nondum perfecta est ;. nutri eam, ne effocetur. Sed dicturus es mih!, Et ande novi? Qno enim perficiatur audivimus; unde in. cipiat audiamus. Sequitnr, et dicit: Qui autem habue­ rit facultates mundi, et viderit fratrem suum esurientem, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo poterit di­ lectio Dei manere in eo ? Ecce unde incipit charitas. Si nondum es idoneus mori pro fratre, jam idoneus esto dare de tuis facultatibus fratrr. Jam percutiat viscera tua charitas, ut non de jactantia facias, sed de intimo adine misericordiae; ut consideres illum in egestate positum. Si enim superffua non potes dare fratri tuo, animam tuam potes ponere pro fratrc? Ja­ oct pecanio in sina tuo, quam tibi Cures possunt au-r ferre; et si illam non auferent fures, moriendo illam deseres, etiam si te illa viventem non deserat: quid! inde facturus es? Esurit frater tuus, in necessitate por situs est: fortassis saspenditur, a creditore angustatur; non habet ipse, habes tu: frater tuus est, simus empti estis, unum est pretium vestrum, ambo sanguine Christi redempti estis: vide si misereris, si habes facultates mundi. Quid ad me pertinet, forte dicis? Ego daturus sum pecnniam meam, ne ille mulestiam patiatur ? Si hoe tibi responderit cor tuum, dileetio Patris non in te manct. Si dilectio Patris non in te manet, non es natus ex Deo. Quomodo te glo­ nans esse christianum? Nomen habes, et facta non habes. Si autem nomen secutum fuerit opus, dicat tc qnisquam paganom, tu factis ostende te christianum. Nam si factis non ostendis te christianum, omnes te- christianum vocent, quid tibi prodest nomen, ubi res non invenitur? c Qui autem habuerit facultates mundi, et viderit fratrem suum egentem, et clauserit viscera sua ab eo; quomodo potest dilectio Dei manere in eo ? » Et sequitur: « Filioli, non diligamus verbo tantum et lingua, sed opere et veritate. »

13

13. Puto manifestatum esse vobis magaum et necessarium secretum et sacramentum, fratres mei. Quid valeat charitas, omnis Scriptura commendat; sed nescio si alicubi amplius quam in ista Epistola commendetur. Rogamus vos et obsecramus in Domino, ut et illa quae audistis memoria teneatis; et ad ea quae adhuc dicenda sunt, donec finiatur ipsa Epistola, intenti veniatis, intenti audiatis. Aperite autem cor ad semina bona: exstirpate spinas, ne effocetur in vobis quod seminatur, sed potiqs crescat seges; et gaudeat agricola, et horreum vobis praeparet tanquam frumentis, non ignem tanquam paleis.

PrevBack to TopNext

On this page

Tractatus 5