Table of Contents
In epistolam Ioannis ad Parthos
Tractatus 6
In illud, Et in hoc cognoscimus quia ex veritate sumus; usque ad id, Et hic est Antichristus de quo audistis, etc. Cap. III, i. 19-24, et cap. IV, f. 1-3.
1. Si meministis, fratres, hesterno nos clausisse sermonem ad istam sententiam, quae sine dubio manere dcbuit et debet in corde vestro, quia ipsam no- vissimam audistis: < Filioli, non diligamus verbo tantum et lingua, sed opere et veritate. » Deinde se. quitur: c Et in hoc cognoscimus quia ex veritate su, mus, et coram ipso persuademus cordi nostro: quia. si male senserit cor nostrum, major est Deus corde nostro, et novit omnia. Dixerat, < Non diligamus verbo tantum et lingua, sed opere .et veritate: » quaeritur a nobis, in quo opere et in qua veritate agnoscitur qui diligit Deum, vel qui diligit fratrem suum, Jam superius dixerat quousque charitas perficiatur; quod et Dominus in Evangelio ait, Majorem hac nemo habet charitatem, quam ut animam suam ponat pro amicis suis (Joan. xv, 13): et iste hoc dixerat, Sicut ille animam suam, pro nobis posuit, debemus et no animas pro fratribus ponere. Haec esi perfectio charitatis; et majoromnino non potest inveniri. Sed quia non in omnibus perfecta est, et despcrare non debet in quo perfecta non est, si jam nata est quae perficiatur: et utique si data est, nutrienda est, et quibusdam suis nutrimentis ad perfectionem propriam perducenda. Quaesivimus inchoationem charitatis unde incipiat, et ibi continue invenimus: Si quis habet facultates mundi, et viderit fratrem suum egentem, et clauserit viscera sua adversus eum; quomodo dilectio Patris manet in illo (I Joan. III, 16, 17)? Ergo hic iucipit ista charitas, fratres, ut de suis superfluis tribuat egenti, in angustiis aliquibus constituto; ex eo quod sibi abundat secundum tempus, a tribulatioun temporali liberet fratrem. Hinc exordium est charitatis. Hanc ita caeptam, si verbo Dei et spe futurae vitae nutrieris, pervenies ad illam perfectionem, ut paratus sis animam tuam poncre pro fratribus tuis.
2. Sed quia multa talia fiunt ab his qui alia quaerunt, et qui fratres non amant; revocemur ad testimonium conscientiae. Unde prohamus quia talia multa fiunt ab his qui fratres non amant? Quam multi ae In haeresibus et schismatibus martyres dicunt ! Videntur sibi animam ponere pro fratribus mise Si pro fratribus animam ponerent, non se ab universa fraternitate separarent. Item quam multi sunt qui jactantiae causa multa tribuunt, multa donant; et nou ibi quaerant nisi laudem humanam et gloriam popularem, plenam ven- tis, nulla stabilitate solidatam ! Quia ergo sunt tales, ubi probanda erit charitas fraterna ? quia voluit illam probari, et ait admonens: Filioli, non diligamus verbo tantum et lingua, sed opere et veritate. Quaerimus, In quo opere, in qua veritate? Potest esse manifestius opus, quam tribuere pauperibus ? Muiti hoc jactantia faciunt, non dilectione. Potest esse majns opus, quam mori pro fratribus? Et boc multi volunt putari se facere, jactantia nominis comparandi, non viseeribus dilectionis. Restat ut ille diligat fratrem ,qui ante Deum ubi solus videt, cordi suo persuadet, et inter- rogat cor suum ati vere propter fratrum dilectionem hoc faciat; et perhibet illi testimonium oculus qui penetrat cor, quo bomo attendere non potest. Ideo Paulus apostolus, quia paratus erat mori pro fratribus, et dicebat, Ipse impendar pro animabus vestris (11 Cor. XII, 15): tamen quia Deus hoc videbat in corde ipsius, non homines quibus loquebatur, ait illis, Mihi autem minimum eat ut a vobis dijudicer, aut ab humano die (l Cor. iv, 3). Et ostendit etiam ipse quodam loco quia solent ista fieri inani jactantia, non firmamento charitatis: ait euim com de ipsius char- tatis commendatione loqueretur, Si distribuero omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (Id. XIII, 3). Potest enim quisquam hoc facere sine charitate Potest. Nam qui non habent charitatem, diviserunt unitatem (a). Quaerite ibi, et videbitis multos multa tribuere pauperibus; videbitis alios paratos ad suscipiendam mortem, ita ut dcsistente persecutore, seipsos praecipitent: isti sine dubio sine charitate hoc faciunt. Revocemur ergo ad conscientiam, de qua dicit Apostolus: Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (11 Cer. I, 12). Re vocemur ad conscientiam, de qua idem dicit: Opus autem suum probet unusquisque, et tunc in semetipso gloriam habebit, et non in altero (Galat. VI, 4). Opus ergo suum probet unusquisque nostrum, utrum de vena charitatis emanet, utrum de radice dilectionis rami bonorum operum pullulent. Opus autem suum probet unusquisque, ait, et tunc in semetipso gloriam habebit, et non in altero: non quando illi perhibet testimonium lingua aliena, sed quando perhibet conscientia propria.
3. Hoc ergo hic commendat. In hoc cognoscimus qnia ex veritate sumus, quando opere et veritate, non verbis et lingua tantum diligimus: et coram ipso persuademus cordi nostro, Quid est, coram ipso ? Ubi ipse videt. Unde ipse Dominus in Evangelio: Cavete, inquit, facere justitiam vestram coram hominibus, ut vi- deamini ab eis: alioquin mercedem non nabebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est. Et quid est, Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua (Mautt. VI, i, 3): nisi quia dextera, pura conscientia est; sinistra, mundi cupiditas ? Mulli per cupiditatem mundi multa mira faciunt; sinistra operatur, non dextra. Dextra debet operari, et nesciente sinistra, ut nee misceat se cupiditas sacculi, quando aliquid boni dilectione operamur. Et ubi hoc cognoscimus? Ante Deum es, interroga cor tuum: vide quid fecisti, et quid ibi appetisti; salutem tuam, an laudem hominum ventosam. Intus vide: nam homo judicare non potest quem videre non potest. Si persuademus cordi nostro, coram ipso persuadeamus. Quia si male sentiat cor nostrum, id est, aceuset nos intus, quia non eo animo facimus quod faciendum sit; major est Deus corde nostro, et nobit omnia. Cor tuum abscondis ab homine; a Deo absconde si potes. Quomodo abscondes ab eo, cui dictum est a peccatore quodam timente et confitente: Quo ibo a spiritu tuo? et a facie tua quo fugiam ? Quaerebat qua fugeret, ut evaderet judicium Dei, et non inveniebat. Ubi enim non est Deus? Si ascendero, inquit, in cxlum, ibi es: si descendero in infernum, ada (Psal. CXXXVIII, 7, 8). Quo iturus es? quo fugies? Vis audire consilium? Si vis ab illo fugere, ad ipsum fuge. Ad ipsum fuge confitendo, non ab ipso latendo: latere enim non potes, sed confiteri potes. Dic illi, Refugium meum es tu (Psal. xxxi, 7); et nutriatur in te dilectio, quas sola perducit ad vitam. Perhibeat tibi testimonium conscientia tua, quia ex Deo est. Si ex Deo est, noli illam velle ante homines jactare; quia nec laudes hominum te levant in coelum, nec vituperationes inde te deponunt. llle videat qui coronat; ille sit testis quo judice coronaris. Major est Deu. corde nostro, et novit omnia.
4. Dilectissimi, si cor non male senserit, fiduciam habemu ad Deum. Quid est, cor non male senserit? Verum nobis responderit, quia diligimus, et germana dilectio est in nobis: non ficta, sed sincera; salutem fraternam quaerens, nullum emolumentum exspectans a fratre, nisi salutem ipsius. Fiducium habemus ad Deum; et quidquid postulaverimus, accipiemus ab eor quia mandata ejus servamus. Ideo non in conspectu hominunused ubi ipse Deus videt in corde. Fiduciam ergo habemus ad Deum; et quidquid postulaverimus, ab eo accipiemu: sed, quia mandata ejus servamus. Quae sunt mandata ejus? Numquid semper repetendum est? Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. XIII, 54). Ipsam charitatem loquitur, ipsam commendat. Quisquis ergo habuerit charitatem fraternam, et coram Deo habuerit, ubi Deus videt, corque ejus interrogatum sub justo examine, non ei aliud responderit, quam germanam ibi esse radicem charitatis, unde boni fructus existant; habet fiduciam apud Deum, et quidquid postulaverit, ab eo accipiet, quia mandata cjus servat.
5. Occurrit quaestio quaedam, quia non ille aut ille homo, aut tu aut cgo, qui si petiero aliquid a Domino Deo nostro, et non accepero, facile de me potest di cere unusquisque, Non habet charitatem; et de quolibet homme hujus temporis facile dici potest; et sentiat quis quod vult homo de homine: majorem quaestionem non faciunt, nisi illi viri, quos sanctos constat fuisse cum scriberent, et modo esse cum Deo. Quis babet charitatem, si eam Paulus non ha bebat, qui dicebat, Os nostrum patet ad vos, o Corin thii, cor nostrum dilatatum est; non angustamini in no bia (II Cor. VI, 11, 12); qui dicebat, Impendar pre animabus vestris (Id. XII, 15): et tanta gratia in illo crat, ut manifestaretur eum habere charitatem ? Invenimus eum tamen petisse, et non accepisse. Quid dicimus, fratres? Quaestio est; intenti estote ad Deum. Magna et ista quaestio est. Quomodo de peccato ubi dictum est, Qui natus est ex Deo, non peccat (I Joan. III, 9); invenimus hoc esse peccatum violare charitatem, et hoc proprie designatum esse in hoe loco: sic et nunc quaerimus quid dixerit. Si enim verba attendas, planum videtur; si exempla, obscurum est. Verbis his nihil est planius: < Et qaidquid postulaverimus, accipiemus ab eo; quia mandata ejus servamus r et quae placent iili, in conspectu ejus facimus. Quidquid postulaverimus, i ait, < accipiemus ab eo. > Angustavit vehementer. Quia et ibi angustaret, si diceret omne peccatum: sed ideo invenimus locum exponendi, quia de certo peccato dixit, non de omni; sed de quodam peccato, quod omnis qui ex Deo natus est, non facit: et invenimus ipsum quoddam peccatum violationem esse charitatis. Et habemus exemplum de Evangeliomanifestum, quando ait Dominus, Si non venissem, peccatum non haberent (Joan. xv, 22). Quid ergo? ad innocentes Judaeos venerat, quia sic loquitur? Ergo si ipse non veniret, peccatum non haberent? Praesentia ergo medici fecit aegrotum, febrem non abstulit? Quis hoc vel demena dicat? Ille non venit nisi curare et sanare aegrotos. Quare ergo dixit, Si non venissem, peccatum non haberent, nisi quia certum quoddam peccatum voluit intelligi? Quoddam enim peccatum non haberent Judaei. Quod peccatum ? Quo in eum non crediderunt, quo praesentem contempserunt. Sicut ergo ibi peccatum dixit, et non est consequens ut omne peccatum intelligamus, sed certum peccatum: sic et hic non omne peccatum, ne contrarius sit illi loco ubi aitr Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non eat (I Joan. i, 8); sed certum quoddam peccatum, id est, violationem charitatis. Hic autem plus uos constrinxit: Si petierimus. dixit, si nos non. accusaverit cor nostrum, et renum tiavcrit in conspectu Dei quia vera dilectio esi in nobis; quidquid postulaverimus, ab eo accipiemus..
6. Jam ergo dixi Charitati vestrae, fratres, nemo attendat ad nos. Quid enim sumus nos? Aut quid estisvos? Quid, nisi Ecclesia Dci, quae nota est omnibus? Et si illi placet, in illa sumus; et qui dilectione in illa manemus, ibi perseveremus, si volumus ostendere dilectionem quam habemus. Verumtamen de apostolo Paulo quid mali sensuri sumus? Ipse non diligebat fratres? Apud ipsum non erat testimonium conscientiae ejus in conspectu Dei ? Non erat in Paulo radix illa charitatis, unde omnes boni fructus procedebant? Quis hoc demens dixerit? Ubi efgO invenimus petisse Apostolum et non aecepisse? Ait ipse: In magnitudine revelationum ne extollar, datus tat milii stimulus carnia meae, angelus satanae, qui me colaphizet: propter quod ter Dominum rogavi ut auferret eum a me; et dixit mihi, Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. xn, 7 - 9). Ecce non est exanditus, ut auferretur ab illo angelus sanae. Sed qnare? Quia non ei proderat. Ergo exauditos est ad salutem, qui noa est exauditus ad voluntatem. Noverit magnum sacramentuM Charitas vestra; quod ideo commendamus vobis, ne excidat vobis in tentationibus vestris. Sancti ad salutem per omnia exaudiuntur, semper exaudiuntur ad salutem aeternam: ipsam desiderant; quia secundum hanc semper exaudiuntur.
7. Sed discernamus exauditiones Dei. Invenimus enim quosdam non exauditos ad voluntatem, exauditos ad salutem: et rursus quosdam invenimus exauditos ad voluntatem, et non exauditos ad sarutem. Hoc discernite, hoc tenete exemplum ejus qui non est exauditas ad voluntatem, sed exauditus ad salutem. Audi apostolum Paulum; nam ipsam exauditionem ad salutem ostendit illi Deus: Sufli cit tibi, inquit, gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitar. Rogasti, clamasti, ter clamasti: ipsum semel quod clamasti audivi, non averti aures meas a te; noVi quid faciam: tu vis auferri medicamentum quo ureris; ego Bovi infirmitatem qoa gravaris. Ergo iste ad salicem exauditus est, ad voluntatem non est exauditus. Quos invenimus exauditos ad voluntatem, non exauditos ad salutem? Invenimus, putancus, al! quem nequam, aliquem impium exauditum a Deo ad voluntalem, non exauditum ad salutem ? Si alicujus hominis exemplam posuero, forte dicturus es mihi: Tu illum dicis iniquum, nam justas erat; si justus non esset, a Deo non exaudiretur. Talem propositurus sum, de cujas iniquitate et impietate nemo dubitct. Diabolus ipse petiit Job, et accepit (Job I, 11, 12). Norme et Me de diabolo audistis quia qui facit pecca tum, ex diabolo eat (I Joan. III, 8) ? Non quia ille creavit, sed quia iste imitatur. Nonnc de illa dictum est, in veritate non stetit (Joan. vni, 44) ? Nonne ipse est antiquus ite serpens qui per feminam venenum primo homini propinavit (Cen. III, 1-6) ? Qui et ipsi Job fcininam propterea servavit, per quam maritus non con solaretur, sed tentaretnr (Job II, 9). Ipse diabolus petiit sanctum virum tentandum, et accepit: petiit Apostolus ut auferretur ab eo stimulus carnis, et non accepit. Sed Apostulus magis exauditus est quam diabolus. Apostolus enim est cxauditus ad salutem, etsi non ad voluntatem: diabolus exauditus est ad voluntatem, sed ad damnationem. Ideo enim concessus est iste tentandus, ut eo probato esset ille cruciandus. Sed hoc, fratres, non tantum in veteribus Libris invenimus, sed et in Evangelio. Petierunt daemones a Do mino, cum cos excluderet ab hnminc, ut ire permitterentur in porcos. Non 1 eis posset dicere Dominus, ut nee illuc accederent? Non enim, si nollet, rebellaturi erant contra regem caeli et terrae. Certi tamen mysterii gratia et certa dispensatione dimisit daemones in porcos (Luc. VIII, 32), ut oslendeiet. diabolum in eis dominari, qui vitam porcorum gerunt. Daemones ergo exauditi sunt, Apostolus non est exauditus? An potius quod verius est dicamus, Imo Apostolus exauditus est, daemones non sunt exauditi ? Illorum voluntas facta est, hujus sanitas perfecta est.
8. Secundum hoc intelligere debcmus quia Deus etsi voluntati nostrae non dat, saluti dat. Quid si enim hoc petieris quod tibi obest, et medicus novit quia obest tibi ? Non enim non te exaudit medicus, quando forte tu frigidam aquam petis, et si prodest, statim dat; si non prodest, non dat. Non exaudivit, an potius ad sanitatem exaudivit, quia voluntati contradixit? Sit ergo in vobis charitas, fratres; sit in vobis, et securi estote: et quando non vobis datur quod petitis, exaudimini; sed nescitis. Multi dati sant in manus suas malo suo: de quibus dicit Apostolus, Tradidit eoa Deus in desideria cordis eorum (Rom. i, 24). Petiit aliquis magnam pecuniam; accepit malo suo. Quando illam non habebat, parum timebat; habere illam coepit, praeda factus est potentiori. Nonne malo suo exauditus est, qui voluit habere unde a latrone quaereretur, quem pauperem nemo quaerebat? Discite rogare Deum, ut medico committatis, quod ipse novit faciat. Tu morbum confitearis, ille medicamentum adhibeat. Tu tantum charitatem tene. Nam ille secare vult, urere vult; tu si clamas, et non cxaudiris in sectione, in ustione et tribulatione, novit ille quousque putre est. Tu jam vis revocet manus, et ille vulneris sinum attendit; scit quo usque perveniat. Non te exaudit ad voluntatem, sed exaudit ad sanitatem. Certi ergo estote, fratres mei, quia quod ait Apostolus verum est: Quid enim oremus, sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus, quia ipse interpellat pro sanctis (ld. VIII, 26, 27). Quid est, Ipse Spiritus interpellat pro sanctis, nisi, ipsa Charitas quae in te per Spiritum facta est? Ideo enim dicit idem apostolus: Charitas Dei diffusa est in cor dibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Jd. v, 5). Charitas ipsa gemit, charitas ipsa orat; contra hanc aures claudere non novit qui illam dedit Securus esto, charitas rogel; et ibi sunt aures Dei. Non fit quod vis, sed fit quod expedit. Ergo quidquid postulaverimus, inquit, accipiemus ab eo. Jam dixi, si ad salutem intelligas, nulla quaestio est: si non ad sa- Intem, quaestio est, et magna, quae te calumniatorem facit Paulo apostolo. Quidquid postulaverimus, accipie mus ab eo; quia mandata ejus servamus, et quas placent illi, in conspectu ejus facimus. In conspectu ejus, intus ubi videl.
9. Et quae illa mandata sunt? Uoc est, inquit, mandatum illius, ut credamus nomini Filii ejus Jesu Christi, et diligamus invicem. Vidctis quia hoc est mandatum, videtis quia contra hoc mandatum qui facit, peccatum facit, quo caret omnis qui natus est ex Dco. Sicul dedit nobis mandalum: ut diligamus invicem. Et qui servaverit mandatum ejus: videtis quia nihil aliud nobis praecipitur, nisi ut diligamus invicem: Et qui servaverit mandatum ejus, in ipso manebit, et ipse in eo. Et in hoc cognoscimus quia manet in nobis de Spiritu quem dedit nobis. Nonne manifestum est quia hoc agit Spiritus sanctus in homine, ut sit in illo dilcetio et charitas ? Nonne manifestum est quod ait apostolus Paulus: Charitas Dci diffusa eat in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus eat nobis ? De charitate enim loquebatur, et dicebat quia in conspectu Dei dcbemus interrogare cor nostrum. Quod si non male senserit cor nostrum: id est, si confilcatur quia de dileetione fratris fit, quidquid fit in bono opere. Accessit etiam quod de mandato cum diceret, hoc ait: Hoc eat mandatum ejus, ut credamus nomini Filii ejus Jesu Chri. sti, et diligamus invicem. Et qui facit mandatum cjus, in ipso manet, et ipse in eo. In hoc cognoscimus quia manet in nobis de Spiritu quem dedit nobis. Si enim invencris te habere charitatem, habes Spiritum Dei ad intelligendum: valde enim necessaria res est.
10. Primis temporibus cadebat super credentes Spiritus sanctus; et loquebantur linguis quas non didicera...., quomodo Spiritus dabat eis pronuntiare. Signa erant tempori opportuna. Oportebat enim ila significari in omnibus linguis Spiritum sanctum, quia Evangelium Dei per omnes Jinguas cursurum erat toto orbc terrarum. Significatum est illud, et transiit. Numquid modo quibus imponitur manus ut accipiant Spiritum sanctum, hoc exspectatur, ut linguis loquantur ? Aut quando imposuimus manum istis infantibus, attendit unusquisque vestrum utrum linguis loquerentur; et cum videret cos linguis non loqui, ita perverso corde aliquis vestrum fuit ut diceret: Non acceperunt isti Spiritum sanctum; nam si accepissent, linguis loquerentur quemadmodum tunc factum est? Si ergo per haec miracula non fiat modo testimonium praesentiae Spiritus sancti; uude iit, unde cognoscit quisque accepisse se Spiritum sanctum ? Interroget cor suum: si diligit fratrem, manet Spiritus Dei in illo. Videat, probet scipsum coram oculis Dei; videat si est in illo dilectio pacis et unitatis, dilectio Ecclesiae toto terrarum orbe diffusae. Non attendat cum solum diligere fratrem quem attendit ante se: multos enim non videmus fratres nostros, et in unitate Spiritus illis copulamur. Quid mirum quia nobiscum non sunt? In uno corpore sumus, unum caput habemus in cœlo. Fratres, oculi nostri non se vident, quasi non sc norunt. An in charitate compaginis corporalis non norunt se? Nam, ut noveritis quia in conjunctione charitatis se norunt: quando ambo patent, non licet ut aliquid attendat dexter, quod non attendat sinister. Dirige radium dextrum sine altero, si potes. Simul coeunt, simul diriguntur; intentio una est, loca diversa sunt. Si ergo omnes qui tecum diligunt Deum, unam intentionen) tecum habent, noli attendere quia corpore in loco separatus es; aciem cordis simul fixistis in lumine veritatis. Ergo si vis nosse quia accepisti Spiritum. interroga cor tuum; ne forte sacramentum habes, et virtutem sacramenti non habcs'. Interroga cor tuum, si est ibi dilectio fratris, securus esto. Non potest esse dilectio sine Spiritu Dei: quia Paulus clamai, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis.
ii. Dilectissimi, nolite omni spiritui credere. Quia dixerat, In hoc cognoscimus quia manet in nobis de Spiritu quem dedit nobis. Unde autem cognoscitur ipse Spiritus attendite: Dilectissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sunt. Et quis est qui probat spiritus? Difficilem rem nobis proposuit, fratres mei: bonum est nobis ut dicat ipse unde discernamus. Dicturus est; ne formidetis: sed primo videte, attendite; videte hinc exprimi illud unde vani haeretici calumniantur. Attendite, videte quid ait, Di lectissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spi ritus si ex Deo sunt. Spiritus sanctus nomine aquae appellatus est in Evangelio, Domino clamante et dicente: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat: qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre ejus. Evangelista autem exposuit unde diceret: seculus enim ait, Hoc autem dicebat de Spiritu quem accepturi erant qui in eum erant credituri. Quare non multos baptizavit Dominus? Sed quid ait? Spiritus autem nondum erat datus, quia Jesus nondum erat clarificatus (Joan. VII, 57-39). Quia ergo illi Baptismum habebaqt, et Spiritum sanctum nondum acceperant, qucin die Pentecostes misit Dominus de caelo; ut darotur Spiritus, exspectabatur clarificatio Domini. Et antequam clarificaretur, et antequam mitteret eum, invitabat tamen homines ut se praepararent ad accipiendam aquam, de qua dixit, Qui sitit, veniat et bibat; et, Qni credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre ejus. Quid est, flumina aquae vivae? quid est illa aqua ? Nemo me interroget; Evangelium interroga. Hoc autem dicebat, ait, de Spiritu quem accepturi erant hi qui in eum erant credituri. Aliud est ergo aqua Sacramenti, aliud aqua quae significat Spiritum Dei. Aqua Sacramenti visibilis est; aqua Spiritus invisibilis. Ista abluit corpus, et significat quod fit in anima: per illum Spiritum ipsa anima mundatur et saginatur. Ipse est Spiritus Dei, quem non possunt habere haeretici, et quicumque se ab Ecclesia praecidunt. Et quicumque non aperte praecidunt, sed per iniquitatem praecisi sunt, at intus tanquam paleae volvuntur, et grana non sunt, non habent istum Spiritum. Iste Spiritus nomine aquae a Domino significatus est: et audiviinus ab hac Epistola, Nolite omni spiritui credere; et testantur verba illa Salomonis, Ab aqua aliena abstine te. Qui,. est aqua? Spiritus. Numquid semper aqua Spiriluru signilicat ? Non semper: sed quibusdam locis Spiri tum significat, quibusdam locis Baptismum signilical, quibusdam locis populos significat, quibusdam locis consilium significat. Habes quodam loco dictum, Fons vitae consilium, possidentibus eum (Prov. xvi, 22). Ergo per diversa loca Scripturarum nomen aquae diversa significat. Nunc tamen nomine aquae Spiritum sanctum audistis, non ex interpretatione nostra, sed ex Evangelico testimonio, ubi ait: Hoc autem dicebat de Spiritu quem erant accepturi hi qui in eum erant credi turi. Si ergo aquae nomine significatur Spiritus sanctus, et dicit nobis Epistola ista, Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sunt; intelligamus inde dictum esse, Ab aqua aliena abstine te, et de fonte alieno ne biberis (Prov. IX, 48, sec. LXX). Quid est, de fonte alieno ne biberis ? Spirilui alieno ne credideris.
12. Restat ergo examen, unde probetur quia Spiritus Dei est. Posuit quidem signum, et hoc fortasse difficile; videamus tamen. Ad illam charitatem redi turi sumus; ipsa est quoe nos docet, quia ipsa est unclio. Tamen hic quid ait? Probate spiritus si ex Deo sunt: quia multi pseudoprophetae exicrunt in istum mundum. Jam ibi sunt omnes haeretici et omnes schismatici. Quomodo ergo probo spiritum ? Scquitur, In Jioc cognoscitur Spiritus Dei. Erigite aures cordis. Laborabamus, et dicebamus, Quis novit? quis discernit? Ecce dicturus est s:gnum. « In hoc cognoscitur Spiritus Dci: omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est. Et omnis spiritus qui non confitetur Jesum Christum in came venisse, non est ex Deo: et hic est antichristus, de quo audistis quod venturus sit; et nunc in isto mundo est. Quasi eriguntur aures ad discsrnendos spiritus; et tale quiddam audivimus, unde nihilominus non discernamus. Quid enim ait? Omnis spiritus qui confite tur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo eat. Ergo spiritus qui est apud haereticos, ex Deo est; quia confitentur Jesum Christum in carne venisse ? Jam hic erigunt se forte adversus nos, et dicunt: Vos non habetis spiritum ex Deo; sed nos confitemur Jesum Christum in carne venisse: iste autem illos negavit Spiritum Dei habere, qui non confitentur Jesum Citistum in carne venisse. Quaere ab Arianis; confitentur Jesum Christum in carne venisse: quaere ab Eunomianis; confitentur Jesum Christum in carne venisse: quaere a Macedunianis; confitentur Jesum Christum in carne venisse: interroga Cataphrygas; confitentur Jesum Christum in carne venisse: interroga Novatianos; confitentur Jesum Christum in carne venisse. Omnes ergo istae haereses Spiritum Dei habent? Non ergo pseudoprophetae sunt ? nulla est ergo ibi deceplio, nulla est ibi seductio ? Certe antichristi suut, qui ex nobis exierunt, sed non crant ex nobis.
13. Quid ergo facimus? unde discernimus? Intendite: camus simul corde, et pulsemus. Vigilat ipsa charitas, quia ipsa pulsatura est, ipsa apertura: modo intelligetis in nomine Domini nostri Jcsu Christi. Jam superius audistis quia dictum est, Qni negat Jesum Christum in carne venisse, hic est antichristus ( I Joan. II, 19, 22). Et ibi quaesivimus, quis neget; quia ncc nos negainus, nec illi negant. Et invenimus quosdam factis negare (Supra, Tract. 3, n. 7-9); et adhibuimus testimonium de Apostolo, qui ait, Confitentur enim se nosse Deum, factis autem negant ( Tit, I, 46). Sic ergo et modo quaeramus in factis, non in lingua. Quis est spiritus qui non est ex Deo? Qui negat Jean' Christum in carne venisse. Et quis est spiritus qui est ex Deo? Qui confitetur Jesum Christum in carne venisse. Quis est qui confitetur Jesum Christum in carne venisse? Eia, fratres, opera attendamus, ncu strepitum linguae. Quaeramus quare venerit in carne Christus, et invenimus qui eum negant in carne vcnisse. Nam si linguas attendas, multas haereses auditurus es confitentes Christum in carne venisse: sed convincit illos veritas. Q uare venit Christus in carne? Nonne Deus erat? Nonne de illo scriptum est, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. i, 1)? Nonne ipse pascebat Angelos, et ipse pascit Angelos? Nonnesic huc venit, ut inde non recederet? Nonne sic ascendit, ut nos non dimitterel? Quare ergo venit in carne? Quia oportebat nobis ostendi spem resurrectionis. Deus erat, et in carne venit; Deus enim mori non poterat, caro mori poterat; ideo ergo venit in carne, ut moreretur pro nobis. Quemadmodum autem mortuus est pro nobis? Majorem hac charitatem nemo habel, quam ut animam suam ponat pro amicis suis ( Id. xv, 13 ). Charitas ergo illum adduxit ad carnem. Quisquis ergo non habet charitatem, negat Christum in carne vcnisse. Hic nunc jam interroga omnes haereticos, Chri. stus venit in carne! Venit; hoc credo, hocconfitcor. Imo hoc negas. Unde nego ? audis quia hoc dico. Imo ego convinco quia negas. Dicis voce, negas corde; dicis verbis, negas factis. Quomodo, inquis, nego fa ctis ? Quia idco venit in carne Christus, ut moreretur pro nobis. Ideo mortuus est pro nobis, quia charitatem multam docuit: Majorem hac charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis. Tu non habes charitatem; quia pro honore tuo dividis unitatem. Ergo hinc intelligite spiritum ex Deo. Pulsate, tangite vasa fictilia, ne forte crepuerint et male resonent: videte si integre sonant, videte si ibi est charitas. Tollis te ab unitate orbis terrarum, dividis Ecclesiam per schismata, dilanias corpus Christi. Ille venit in carne, ut coUigat: tu ideo clamas, ut spargas. Ergo ipse est Spiritus Dei, qui dicit Jesum in carne venisse: qui dicit non lingua, sed factis; qui dicit non sonando, sed amando. Ille autem non est spiritus Dei, qui negat Jesum Christum in carne venisse: ncgat et ipse non lingua, sed vita; non verbis, sed factis. Manifestum est ergo unde cognoscamus fratres. Multi intus, quasi intus sunt; nemo autem to. ris, nisi vere foris.
44. Adco ut noveritis quia ad facta retulit, Et om. nis spiritus, ait, qui solvit Christum, in carne venisse 1, non est ex Deo. Solvere factis intelligitur. Quid tibi ostendit ? qui negat; quia dixit, solvit 2. Ille venit colligere, tu venis solvere. Distringere vis membra Christi. Quomodo non negas Christum in carne renisse, qui disrumpis Ecclesiam Dei, quam illc con- gregavit? Centra Christum ergo venis; antichristus es. Intus sis, foris sis; antichristus es: sed quando intus es, lates; quando furis es, manifestaris. Solvis Josum, et negas eum in carne venisse; non es ex Deo. Ideo dicit in Evangelio: Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic I minimus vocabitur in re gno coelorum. Quid est, solvitur? quid est, docetur? Solvitur faclis, et docetur quasi verbis. Qui praedicas non furandum, furaris (Rom. II, 21). Solvit ergo in facto qui furatur, et quasi docet sic; minimus vocabitur in regno caelorum, id est, in Ecclesia hujus temporis. De illo dictum est, Quae dicunt facite; quce autem fa ciunt, facerenolite (Matth. XXIII, 5). Qui autem fecerit, et sic docuerit, magnus vocabitur in regno caelorum (Id. v, 19). Ex eo quod dixit hic, fecerit, contra hoc ibi dixit, solverit, id est, non fecerit, et docuerit sic. Ille ergo solvit qui non facit. Quid nos docet, nisi ut facia interrogemus, non verba credamus? Obscuritas rerum multa nos cogit dicere: maxime ut illud quod Dominus revelare dignatur, etiam ad tardiores fratres perveniat; quia omnes Christi sanguine comparati sunt. Et vereor ne ipsa Epistola istis diebus, sicut promiseram, non finiatur: sed quod Domino placet, melius est servare reliquias, quam onerare corda nimio cibo.
On this page