Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions
Prev

How to Cite

Tractatus 10

1

De eo quod Joannes scribit, Omnis qui credit quod Je­ sus sit Christus, ex Deo natus est; usque ad id, Haec est enim dilectio Dei, ut praecepta ejus ser­ vemus. Cap. v, ℣. 4-13.

2

i. Meminisse vos credo, qui adfuistis hesterno die, ad quem locum in progressu hujus Epistolae pervenerit nostra tractatio: id est, Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere? Et hoc mandalum habemus ab ipso, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. Huc usque disputatum crat. Quae sequuntur ergo ex ordine videamus. Omnis qui credit auod Jesus sit Christus, ex Deo natus cat. Quis est qui non credit quod Jesus sit Christus? Qui non sic vivit quomodo praecepit Christus. Multi enim dicunt, Credo; sed fides sine operibus non salvat. Opus autem fidei ipsa dilectio est, dicente Paulo apostolo, Et fides quae per dilectionem operatur (Galat. v, 6). Opera quidem tua praeterita, antequam credere!, vel nulla erant; vel si bona videbantur, inania erant. Si enim nulla erant; sic eras quasi homo sinc pedibus, aut vexatis pedibus ambulare non valens: si autem bona videbantur; an. tequam crederes, currebas quidem, sed praeter viam currendo, errabas potius quam perveniebas. Est ergo nobis et currendum, et in via currendum. Qui praeter viam currit, inaniter currit: imo ad laborem currit. Tanto plus errat, quanto praeter viam currit. Quae est via per quam currimus? Christus dixit, Ego sum via. Quae patria, quo currimus? Christus dixit, Ego sum veritas (Joan. xiv, 6). Per illum curris, ad illum curris, in ipso requicscis. Sed ut curreremus pcr illum, extendit se usque ad nos: longe enim eramus, et longe peregrinabamur. Parum est quia longe pcregrinabamur; et languidi nos movere non poteramus. Medicus venit ad aegrotos, via porrecta est ad peregrinos. Salvemur ab ipso, ambulemus per ipsum. Hoc est credere quia Jesus Christus est, quomodo credunt christiani, qui non solo nomine christiani sunt, sed et factis et vita: non quomodo credunt daemones. Nam et daemones credunt, et contremiscunt, sicut dicit Seriplura (Jacobi II, 19). Quid. potueront plus credere daemones, quam ut dicerent, Scimus qui sis, Filius Dei ? Quod dixerunt daemones, hoc dixit et Petrus. Cum Dominus quaereret quis esset, et quem illum dicerent homines, responderunt illi discipuli: Alii dicunt te Joannem Baptistam, aGi Etiam, alii Jeremiam, aut unum ex Prophetis. Et ille: Vos autem quem me esse dicitis? Respondit Petrus, et ait Tu es Christus Filius Dei vivi. Et audivit a Domino: Beatus es, Simon Bar Jona, quia non revelavit tibi caro et sanguis. sed Pater meus qui eat in cœlis. Videte quae laudes prosequantur hanc fidem: Tu es Petrus, et super hanc petram œdificabo Ecclesiam meam (Matth. xvi, 13-18). Quid est, super hanc pe- Iram œdificabo Ecclesiam meam? Super hanc fidem, super id quod dictum est, Tu es Christus Filius Dei vivi. Super hanc petram, inquit, fundabo Ecclesiam meam. Magna laus! Ergo dicit Petrus, Tu es Christus Filius Dei vivi: dicunt et daemones, Scimus qui sis, Filius Dei, sanctus Dei. Hoc Petrus, hoc et daemones: eadem verba, non idem animus. Et unde constat quia boc Petrus cum dilcciione dicebat? Quia fides chritiani cum dilectione est; daemonis autem sine dilectione. Quomodo sine dilectione? Hoc dicebat Petrus, ut Christum amplecteretur: boc dicebant daemones, ut Christus ab eis recederet Nam antoquam dicerent, Scimus qui sis; tu es Filius Dei: Quid nobis et tibi est, dixerunt? Quid venisti ante tem­ pus perdere nos (Matth. VIII, 29, et Marc. i, 24)? Aliud est ergo confiteri Christum, ut tcneas Christum, aliud confiteri Christum, ut repellas a te Christum. Ergo vidctis quia quomodo hic dicit, Qui credit, propria quaedam fides est; non quomodo cum multis. Itaque, fratres, nemo haereticorum dicat vobis, Et nos credimus. Ideo enim de daemonibus exemplum proposui, ne gaudeatis ad verba credentium, sed exploretis facta viventium.

3

i. Videamus ergo quid est credere in Christum; quid, credere quia Jesus ipse est Christus. Sequitur, Omnis qui credit quod Jesus sit Christus, ex Deo natus est. Sed quid est credere illud i Et omnis qui diligit qui genuit eum, diligit eum qui genitus est ab ipso. Statim fidei conjunxit dilectionem; quia sine dilectione fides inanis est. Cum dilectione fides christiani, sine dilectione fides dxmonis: qui autem non credunt, pejorcs sunt quam daemones, et tardiores quam daemones. Nescio quis non vult credere in Christum; adhuc nec daemones imitatur. Jam credit in Cbristum, sed odit Christum; habet confessionem fidei in timore pœnae, non in amore coronae: nam et illi puniri timebant. Adde huic fidei dilectionem, ut fiat fides qualem dicit Apostolus Paulus, Fides quae per dilectionem operatur (Galat. v, 6): invenisti christianum, invenisti civem Jerusalem, invenisti civem Angelorum, invenisti in via suspirantem peregrinum; adjunge te illi, comes tuus est, curre cum illo, si tamen et tu boc es. Omnis qui diligit qui genuit eum, diligit eum qui genitus est ab ipso. Quis genuit ? Pater. Quis est genitus? Filius. Quid ergo ait? Omnis qui diligit Patrem, diligit Filium.

4

5. In hoc cognoscimus quia diligimus filios Dei. Quid est hoc, fralres? Paulo ante de Filio Dei dicebat, non de filiis Dei: ecce unus positus est Christus contemplandus nobis, et dictum est nobis, Omnis qui credit quod Jesus sit Christus, est ex Deo natus: et omnis qui diligit qui genuit eum, id est, Pa­ trem, diligit eum qui genitus eat ex ipso, id est, Fi­ lium Dominum nostrum Jesum Christum. Et sequitur, In hoe cognoscimus quia diligimus filios Del; quasi dicturus esset, In boc cognoscimus quia diligi- mus Filium Dei: filios Dei dixit, qui Filium Dei paulo ante dicebat; quia filii Dei corpus sunt unici Filii Dei; et cum ille caput, nos membra, unus est Filius Dei. Ergo qui diligit filios Dei, Filium Dei diligit; et qui diligit Filium Dei, Patrem diligit: nec potest quisquam diligcre Patrem, nisi diligat Filium; et qui diligit Filium, diligit et filios Dei. Quos filios Dei? Membra Filii Dei. Et diligendo fit et ipse membrum, et fit per dilectionem in compage corporis Christi; et erit unus Christus amans seipsum. Cum enim se invicem amant membra, corpus se amat. Et si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; et si gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra. Et quid seculus ait? Vos autem estis corpus Christi et membra (I Cor. XII, 26, 27). Dicebat paulo ante de dilectione fraterna, et ait, Qui non diligit fratrem quem videt, Deum quem non videt quomodo poterit diligere (I Joan. iv, 20)? Si autem diligis fratrem, Corte fratrem diligis, et Christum non diligis ? Quomodo, quando membra Christi diligis? Cum ergo membra Clirisli diligis, Christum diligis; cum Chrislum diligis, Filium Dei diligis; cum Filiam Dei diligis, et Patrem diligis. Non potest ergo separari dilectio. Elige tibi quid diligas; sequuntur te caetera. Dicas, Deum solum diligo, Deum Patrem. Mentiris: si diligis, non solum diligis 1; sed si diligis Patrem, diligis et Filium. Ecce, inquis, diligo Patrem, et di. ligo Filium: sed hoc solum, Patrem Deum et Filium Deum et Dominum nostrum Jesum Christum qui ascendit in coelos, et sedet ad dexteram Patris, illud Yerbum per quod facta sunt omnia, et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. i, 3, 44); hoc solum diligo. Mentiris: si enim diligis caput, diligis et membra; si autem membra non diligis, nec caput diligis. Non expavescis vocem capitis de caelo clamantem pro membris, Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Persecutorem suum vocavit persecutorem membrorum suorum: dilectorem suum vocavit dilectorem membrorum suorum. Jam qu:e sunt membra ejus, nostis, fratres; ipsa est Ecclesia Dei. In hoc cognoscimus quia diligimus filios Dei, quia Deum diligimus. Et quomodo? Non aliud sunt filii Dei, aliud Deus? Sed qui Deum diligit, praecepta ejus diligit. Et quae sunt praecepta Dei ? Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis ( Joan. XIII, 31). Nemo se excusct per aliam dilectionem, ad aliam dilectionem; omnino sic se tenet ista dilectio: quomodo ipsa compaginata est in unum, sic omnes quae ex illa pendent, unum facit, et quasi conflat illos ignis. Aurum est, conflatur massa, et fit unum aliquid: sed nisi fervor charitatis accendat, ex multis in unum conflari non potest. Quia Deum diligimus, inde cognoscimus quia diligimus filios Dei.

5

4. Et unde cognoscimus quia diligimus filios Dei? Quia Deum diligimus, et praecepta ejus facimus. Suspiramus hic ex difficultate faciendi praeceptum Dei. Audi quid sequatur. Homo, quid laboras amando! Amando avaritiam '. Cum labore amatur quod amas: sine labore amatur Deus. Avaritia jussura est labores, pericula, trituras, tribulaliones; et obtemperaturus es. Quo fine? Ut habeas unde impleas arcam, perdas securitatem. Securior forte eras antequam haberes, quam cum habere coepisti. Ecce quid tibi jussit avatilia: implesti domum, timentur latrones; acquisisti aurum, perdidisti somnum. Ecce quid tibi jussit ava­ ritia, Fac, et fecisti. Quid tibi jubet Deus? Dilige me. Aurum diligis, quaesiturus es aurum, et forte non inventurus: quisquis me quaerit, cum illo sum. Amaturus es honorem, et forte non perventurus: quis me amavit, et non ad me pervenit? Dicit tibi Deus, Patronum libi vis facere, aut amicum potentem; ambis per alium iuferiorem. Me ama, dicit tibi Deus: non ad me ambitur per aliquem; ipse amor praesentem me tibi facil. Quid dulcius dilectione ista, fratres? Non sinc causa modo audistis in Psalmo, fratres, Narrave- runt mihi injusti delectationes; sed non sicut lex tua, Domine (Psal. CXVIII, 85). Quae est lex Dei? Mandatum Dei. Quod est mandatum Dei? Novum illud mandatum, quod ideo novum dicitur, quia innovat: Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis. Audi quia ipsa est lex Dei: Apostolus dicit, Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. V!, 2). Ipsa est consummatio omnium operum nostrorum, dilectio. Ibi est finis: propter hoc currimus; ad ipsam currimus; cum venerimus ad eam rcquiescemus.

6

5. Audistis in Psalmo, Omnis consummationis vidi finem ( Psal. CXVIII, 96). Dixit, Omnis consummationis vidi finem: quid viderat iste ? Putamus, ascenderat in verticem alicujus altissimi montis et acutissimi, et perspexerat, et viderat ambitum terrae et circulos orbis universi; et ideo dixit, Omnis consummationis vidi finem? Si hoc laudabile est, oculos carnis quaeramus a Domino tam acutos, ut aliquem excelsissimum monlem, qui est in terra, requiramus, de cujus cacumine videamus omnis consummationis finem. Noli ire wenge: ecce dico tibi, ascende in montem, et vide finem. Christus mons est; veni ad Christum, vides inde finem omnis consummationis. Quis est iste finis ? Paulum interroga: Finis autem praecepti eat charitas de corde puro, et conscientia bona, ei fide non ficta (I Tim. i, 5); et alio loco, Plenitude autem legis charitas (Rom. XIII, 10). Quid tam finitum et terminatum quam plenitudo ? Etenim, fratres, finem ponit lauda­ biliter. Nolite putare consumptionem, sed consummationem. Aliter enim dicitur, Finivi panem; aliter, Finivi tunicam. Finivi panem manducando; finivi tu- ..icam iniexendo. Et ibi finis sonat, et illic finis sonat: sed tamen paris finitur ut consumatur, tunica finitur ut consummetur; panis finitur ut non sit, tunica 0- nitur ut perfecta sit. Ergo sic audite finem, et quando legitur Psalmus, et auditis, In finem Psalmus David. Assidue auditis hoc in Psalmis, et debetis nosse quod auditis. Quid est, in finem ? Finis enim Legis Christus eat, adjustitiam omni credenti (Id. x, 4). Et quid est, finis Christus ? Quia Christus Deus, et finis praecepti charitas, et Deus charitas: quia Pater et Filius et Spiritus sanetus unum sunt. Ibi tibi Guil est: alibi via eat. Noli haererein via, et non pervenire ad fihcm. Ad quidquid aliud veneris, transi usquequo pervenias ad finem. Quid est finis ? Mihi autem adhaerere Deo bonum eat (Psal. LXXII, 28). Adhaesisti Deo, finisti viam; permanebis in patria. Intendite. Pecuniam aliquis quaerit; non sit tibi. finis: transi ! tanquam peregrinus. Quaere ubi transeas, non ubi remaneas. Si autem amas, per avaritiam implicatus es: crit tibi avaritia catena pedum; ultra progredi uon potes. Transi ergo et hoc; quare finem. Salutem corporis quaeris, adhuc noli ibi rcmancre. Quae est enim ista salus corporis, quae morte perimitur, quae aegritudine debilitatur, frivola, mortalis, fluxa ? Quaere illam, ne impediat forte morbida valetudo opera tua bona. Ergo non est ibi finis; quia propter aliud quaeritur. Quidquid propter aluid quaeritur, non est ibi finis: quidquid propter se et gratis quaeritur, ibi est finis. Quaeris honores; forte ad aliquid agendum quaeris, ut peragas aliquid, ut placeas Deo: noli ipsum honorem amare, ne ibi remaneas. Quaeris taudem ? Si Dei quaeris, bene facis: si tuam quaeris, male facis; remanes in via. Sed ecce amaris tu, laudaris: noli gratulari quando in te laudaris; laudare in Domino, ut cantes, In Domino laudabitur anima mea (Psal. XXXIII, 3). Sermonem aliquem bonum dicis, et laudatur sermo tuus? Non laudetur quasi tuus, non est ibi finis. Si ibi ponis finem, finiris: sed non finiris quasi perficiaris, sed finiris ut consumaris. Ergo non laudetur sermo tuus quasi abs te, quasi tuus. Sed quomodo laudeUir? Quomodo dicit Psalmus, In Deo laudabo sermonem, in Deo laudabo verbum? Ex hoc lit ut fiat in te quod sequitur, In Deo speravi, noM timebo quid faciat mihi homo (Psal. LV, 5, 11). Quando enim omnia tua in Deo laudantur., non timetur ne pereat laus tua; quia non deficit Deus. Ergo transi et ipsam.

7

6. Videte, fratres, quanta transimus, in quibus non est finis. His utimur quasi in via; quasi in mansionibus stabulorum reficimur, et transimus. Ubi ergo fi­ nis ? Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus; hic dictum est4, in hac Epistola. Adhuc ergo in via sumus; adhuc quocumque venerimus, transire debemus, usquequo perveniamus ad aliquem finem. Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum siculi eat ( I Joan. III, 2). Iste finis; ibi perpetua laudatio, ibi semper Alleluia sine dcfectu. Ergo ipsum finem dixit in Psalmo, Omnis consummationis vidi finem. Et quasi diceretur illi, Quis est finis quem vidisti ? Latum mandatum tuum valde ( Psal. CXVIII, 96). Ipse est finis, latitudo mandati. Latitudo mandati charitas est; quia ubi est charitas, non sunt angustiae. In ipsa latitudine erat Apostolus, cum diceret, Os nostrum patet ad vos, o Corin­ thii; cor nostrum dilatatum cat: non angustamini in nobis ( II Cor. VI, 11-12). Idco ergo latum mandatum tuum valde. Quod est latum mandatum ? Mandatum no­ vum do vobis, ut vos invicem diligatis. Charitas ergo non angustatur. Vis non angustari in terra ? In lato habita. Quidquid enim tibi fecerit homo, non te angustat; quia illud diligis quod non nocet homo: Deum diligis, fraternitatem diligis, legem Dei diligis, Ecclesiam Dei diligis; sempiterna erit. Laboras in terra, sed pervenies ad fructum promissum. Quis tibi tollit quod diligis? Si nemo tollit tibi quod diligis, securus dormis: imo securus vigilas, ne dormiendo perdas quod diligis. Non enim frustra dictum est, Illumina oculos meos, ne quando obdormiam in morte (Psal. XII,

8

4). Qui claudunt oculos contra charitatem, obdormiscunt in concupiscentiis delectationum carnalium. Evigila ergo. Delectationes enim sunt, manducare, bibere, luxuriari, ludere, venari: pompas istas vanas omnia mala sequuntur. Numquid nescimus quia dele- etationes sunt? Quis neget quia detectant? Sed plus diligitur lex Dei1. Clama contra tales suasores, Narra­ verunt mihi injusti delectationes; sed non sicut lex lita, Domine. Ista delectatio Manet. Non solum manet quo venias, sed etiam revocat fugientem

9

7. Haec est enim dilectio Oei, ut praecepia ejus serve­ mus. Jam audistis, In his duobus praeceptis foia Lex pendet et Prophetae. Quomodo noluit te dividere per multas paginas? In his duobus praeceptis tota Lex pen­ det et Prophetae. In quibus duobus praeceptis ? Diliges Dominum Deum tuum ex totb eorde tuo, tt ex tota aninia tua, et ex tota mente tua; et, Diliges proximum tuum sicut teipsum. Ih hii duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40). Ecce de quibus praeceptis narrat roU ista Epistola. Tenete ergo dilectionenr, et securi estote. Qaid times ne male facias alicui? Onis male facit ei quem diligit? Dilige, non potest fieri nisi bene faciS. Sed torte corripis? Andr hoc facit, tion saevitia. Scd torte caediS? Ad disciplinam tacis; quia autOr ipsius dilectionis non te permittit negligere indisciplinatum. Et a. quodammodo quasi diversus fructus et contrarius, ut aliquando odium blandiatur, et charitas saeviat. Nescio quis odit iriimicum suum, et fingit illi amicitiam: videt illam facere aliquid mali, laudat: vult eum esse praecipitem, vult cacum ire per abrupta cupiditatum Suarum, unde forte non redeat; Iaudat, Quoniam laudatUr peccator in desideriis animae suae (Psal. ix, 3); adhibet illi unctiohem adulationis suae: ecce odit, et laudat. Alter videt amicum suum tale aliquid tacere, revocat; si illum non audiat, profert verba etiam castigationis, objurgat, litigat: aliquando venitur ad hanc necessitatem ut litiget. Ecce odium blanditur, et charitas litigat. Noli attendere verba blandientis, et quasi saevitiam objurgantis; venam irispice, radiccm unde procedant quaere. Ille blanditur ut decipiat, iste litigat ut corn­ gat. Ergo non opus est, fratres, ut per nos distendatur cur vestrum; impetrate -a Deo ut diligatis invicem. Omnes homines, elam inimicos vestros diligatis: non quia sunt fratres, sed ut fratres sint; ut semper fraterno amore flagretis, sive in fratrem factum, sive in inimicum, ut frater fiat diligendo. Ubicumque fratrem diligitis, amicum diligitis. Jam tecum fest, jam in unilate etiam catholica tibi conjunctus est. Si bene vivis, fratrem diligis factum ex inimico. Sed diligis aliquem1 qui nondum credidit Christo, aut si credidit Christo, ut daemones credit3; reprehendis vanitatem ipsius4. Tu dilige, et fraterno amore dilige: nondum est frater, sod ideo diligis ut sit frater. tErgo tota dilectio nostra fraterna est erga Christianos, erga omnia mem­ bra ejus. Disciplina charitatis, fratres mei, robur, nores, fructus, pulchritudo, amoenitas, pastus, potus, cibus, amplexus, sine satictatc est. Si sic nos delectat peregrinos, in patria quomodo gaudcbimus i

10

8. Curramus ergo, fratres mei, curramus, et ddifamds Christum. Quem Cbristum? Jesum Christum Quis est iste ? Verbum Dei. Et quomodo venit ad agro- tos? Verbum caro factum est, et habitavit id nobis (Joan ' I, 44). Completum est ehgo quod Scriptura praedixit, Oportebat Christum pali, et resurgere tertia die a mortuis. Corpus ipsius obi jacet? Membra ipsius ubi labo. rant1? Ubi esse debes, ut sub capite sis? Et praedicari in nomins ejus paenitentiam A remissionem peccatorum per omnes gentes, incipiens ab Jerusalem ( Luc. XXIV, 46, 47). Ibi diffundatur charitas tua. Dicit Christus et Psalmus, id est, Spiritus Dei, Latum mandatum tuum valde; et nescio quis ponit in Africa fines charitatis I Extende claritatem per totam orbem, si vis Christum amare; quia membra Christi per orbem jacent. Si amas partem, divisuS es: si divisus es, in corpore non ea: si in dorpore non es, snb capite non as. Quid prodest quia credis, et blasphemas? Adoras illum in capite, blasphemas in corpore. Amat ille corpus summ. Si tu te praecidisti a corpore ipsius, caput non ie praecidit a corpore suo. Sine causa me honoras, clamat tibi caput desapcr; sine causa me honoras. Tanquam si veKt tibi aliquit osculari caput, et calcare tibi pedes: forte Caligis clavatis contereret pedes tuos2, voleM cibi tenere caput, et oscalari; nonne inter verha honorantis clamares et diceres, Quid facis, homo ? cal - cas me. Nbn diceres, Calcas caput meum; quia caput .honorabat: sed plus clamaret caput pro membris ealcatis, quam pro se, quia honoratatur. Noane ciamat ipsum caput, Nole honorem tuim; calcare me noli? Jam tu die, si potes, Quare te cakavi ? die illud capitl, Te osculari volui, amplecti volui. Scd non vi. des, o stulte, quia quod vis amplecti, per quamdam compagem unitatis pervenit ad id qdod calcas? Susum me honoras, jusum me calcas. Plas deletquod culcas, quam gaudet quod honora!; quia quod honoras, dolet pro eis quos calcas. Quomodo clamut lingua ? Dolet mihi. Non dicit, Dolet pedi meo; sed, Dolet mihi, dicit. 0 lingua, quis te tetigit? quis percussit ? quis stimulavit? quis popugit? Nemo, sed conjuncta sum cis quae calcantur. Quomodo vis non doleam, quando non sum separata?

11

9. Dominus ergo noster Jesds Christus ideo ascenf detis cœlum die quadragesimo, commendavit corpus suum qua habebat jacere, quia vidit multos honoratu­ ■ ros se, qoia ascendit In cdelufn; v vidit quia honor ipsorum mutilis eSt, si conculcant membra ipsius in terra. Et ne qtiis erraret, et cum irdoraret caput in cœlo, calcaret pedes in terra, dixit tibi essent membra ipsios. Ascensurus enim .dixit verba novissima; post ipsa verba non est locatoS in terra. Ascensurum v- pntin coelum commendavit membra in terra, et discessit. Jam non invenis loqui ChriStum in terra: invenis illum loqui, sed de cœlo. Etde ipso cœlo quare! Qnia membra calcabantur in terra. Perseeinori enim Saulo dixit desuper, Saule, Saule, quid tne persequeris (Atl. ix, '4)? Afecendi in coelum, sed adhuc in terra jaceb: hic ad dexteram Patris sedeo; ibi adhuc esurio, sitio, et peregrinus sum. Quomodo ergo corpus commendavit in terra ascensurus? Cum interrogarent illum discipuli, Domine, si hoc in tempore praesentaberis, et quando regnum Israel? respondit iturus, Non est ve­ stum scire tempus quod Paler posuit in sua potestate r sed accipietis virtutem Spiritus sancti supervenientem in nas, et eriiis mihi testes. Videte qua diffundat corpus suum, videte ubi se calcari non vult: Eritis mihi tes­ tes in Jerusalem, et in totam Judaeam, et Samariam, et usque in totam terram (Act. I, 6-8). Ecce qua jaceo qui ascendo. Ascendo enim, quia caput sum: jacet adbuc corpus meum. Qua jacet? Per totam terram. Cave ne percutias, cave ne violes, cave ne calces: novissima verba Christi sunt ista, ituri in coelum. Considerate anguentem in lecto hominem, in domo jacentem, et maceratum aegritudine, proximum morti, anhelantem, jam animam quodammodo inter dentes habentem, qui forte sollicitus de aliqua re chara sibi, quam multum diligit, veniat illi in mentem, et vocet haeredes suos et dicat, Rogo vos, facite hoc. Teoet quodammodo violeuter animam, ne ante exeat quam illa verba firmentur. Cum illa verba novissima dictaverit, efflat ani­ mam: tollitur cadaver in sepulcrum. Нaeredes ipsius quomodo meminerunt novissima verba morientis? Quomodo, si quis existat qui dicat cis, Nolite faccre: quid ergo ilii dicant ? Ergo non facio quod mihi pater meus efflans animam novissime mandavit, quod ultimum sonuit in aures meas, proficiscente hinc patre meo ? Quaevis alia verba ipsius aliter possum habere, novissima verba me plus tenent: non eoo vidi am- • plius, non audivi loquentem. Fratres, cogitate visce­. ribus christianis, si haeredibus sunt tam dulcia, tam grata, lam magni ponderis verba ituri iu sepulcrum; haredibus Christi, qualia debent esse verba novissima, non rediiuri iu sepulcrum, sed ascensuri in cœ. lum! Namque iUe qui vixit et mortuus est, rapitur ad alia loca anima ipsius, corpus ipsius ponitur in terra: an fiant illa verba, an non fiant, non ad eum periinet; jam aliud agii, ant aliud patitur: aut in sinu Abrahae gaudet, aut in igne aeterno aqox modicum desiderat (Luc. XVI, 22, etc.); in sepulcro Mem ipaius jacet cadaver sine sensu5 et eustodiantur verba novissima morientis. Quid sibi sperant illi qui verba novissima sedentis in coelo non custodiant, videntis desuper an contemnantur, an non contemnantur? illius qui dixit, Saule, Saule, quid me persequeris? qui servat ad jadicium quidquid videt pati membra Mat

12

10. Et quid nos fecimus, inquiunt? nos sumas passi persecutionem, non fecimus. Vos fecistis, 0 miseri: primo, quia divisistis Ecclesiam. Major est machaera linguae qqam ferri. Superba fuit ancilla Sarae Agar; et afflicta esi a domina sua propter superbiam. Disciplina erat illa, non pœna. Ideo cum recessisset a do­ mina sua, quid ei dixit angelus? Revertere ad domi­ nam tuam (Gen. XVI, 4-9). Sic ergo carnalis anima, tanquam ancilla superba, si forte aliquas molestias passa es propter disciplinam, quid insanis ? Redi ad dominam tuam, tene dominicam pacem. Ecce proferuntur Evangelia, legimus qua diffunditur Ecclesia: disputatur contra, et dicitur nobis, Traditores. Cujus rei traditores? Christus commendat Ecclesiam anam, et non credis: ego tibi crediturus sum maledicenti parentibus meis? Vis ut credam tibi de traditoribus ? crede tu prius Christo. Quid est dignum ? Christus Deus est, tu homo es: cui prius debet credi? Christus Ecclesiam suam toto orbe diffudit: ego dico, eootemne; Evangelium loquitur, cave. Quid dicit Evangelium? Oportebat pati Christum, et resurgere a mortuis die tertia, et praedicari in nomine ejus paenitentiam, et remissionem peccalorum. Ubi remissio peCcatorum, Ecclesia est. Quomodo Ecclesia? Illi enim di. cium est, Tibi dabo claves regni caelorum: et quae sol­ veris in terra, soluta erunt et in cae/is; et quae ligaveris interra, ligata erunt et in caelis (Matth. XVI, 19). Qua diffunditur ista remissio peccatorum ? Per omnes gentes, incipiens ab Jerusalem (Luc. XXIV, 47). Ecce crede Christo. Sed quia intelligis, si credideris Christo, non to habere quod dicas de traditoribus; tibi vis Ut credam' parentibus meis maledicenti, quam tu credas Christo praedicenti (a).

PrevBack to Top

On this page

Tractatus 10