Caput 5
Caput 5
An talis habitus sit practicus vel speculativus
Eisto itasu habitu theologico: an sit practicus vel speculatiuus speculandum est. De speculatione autem et praxi prolixior fuit sermo in noA stra metaphysica. lib. secundo. capite quarto. quod quid sit praxis et quid practicum: et de subiecto praxis: et de obiecto quid speculaus quid speculatiuum de subiecto speculationis: et de obiecto a quo dicitur habitus practicus et speculatiuus hec fuerunt dicta in vniuersali secundum quod ars ista requirit: et habet locum in omni scientia et arte: sit ergo intellectus tuapplicatiuus istorum principiorum ad tuum propositum. Ac vero quando queris: an huiusmodi habitus theologicus sit practicus vel speculatiuus. Respondetur tibi quod non est practicus sed speculatiuus: quoniam primus motor immobilis non est obiectum practicum sed speculatiuum. obiectum practicum non est primus motor immobilis cum non sit per essentiam praxis vel operatio: sed est vnum enis spirituale et ilimitatum. Obiectum autem habitus practici est per se ipsa praxis per essentiam: vt in nostra metaphysica. libro. 2. capite. 4. fuit dictum: cum habit practicus sit directiuus praxis: et exemplar et similitu do illius: sicut notitia est similitudo obiecti.
¶ Et si arguas quod primus motor: licet non sit per essentiam praxis. est tamen illud circa quod est vere praxis dirigibilis amor et dilectio et volitio. Notitia enim primi motoris est directiua volitionis conformis circa ip sum motorem: quoniam mouet alios motores a se sicut amatum et desideratum ipsum mouet amans. Respondeo tibi sicut i metaphysica fuit dictum: quod ad hoc quod aliquis habitus dicatur practicus non sufficit quod circa obiectum proprium respectu istius habitus posit esse praxis dirigibilis: sed necessario requiritur quod obiectum talis habitus potest esse praxis dirigibilis aliqua saltem volitio. Debes tamen aduerte re: quod habitus ille qui habet volitionem respectu primi motoris pro obiecto bene est practicus: quia illa volitio vere est praxis dirigibilis: sed talis habit non est habitus theologicus de quae nunc est secundmo cum non habeat primum motorem pro obiecto: sed magis ipsam praxim que terminatur ad ipsum.
On this page