Caput 6
Caput 6
An habitus theologicus sit intuitivus vel abstractivus
PErsctrutandum est ero de actuhabitus theologici: an sit intuitiuus vel abstractiuus. e notitia autem intuitiua et abstractiua prolixius fuit dictum in metaphysica. libro. 2. capite 5 et quid sit intuitiua et abstractiua et quomodo distinguuntur: et quomodo non: an etiam intuitiua possit esse sine obiecto praesente vel non sit intellectus tusemper applicatiuus istorum ad tuum propositum in qualibet scientia. Attamen de hoc quod queris in speciali an actus huius habitus et theologici respectu primi motoris sit intuitiuus vel abstractiuus sic quod talis habitus sit generatus ex actibus intuitiuis vel abstractiuis. Respondeo tibi distinguendo de subiecto habitus theologici vel vt habet esse in intellectum sui: vel in intellectum secundi motoris vel in intellectum nostro communiuncto corpori in primo intellectum est intuitiua: et in 2o sicut fertur: sed in tertio abstractiua. Utrum autem de primo motore viverla de aliquo formaliter incluso in ipso: possit aliquis intellectus communiunctus vel separatus habere notitiam intuitiuam ex puris naturalibus: posterius erit perscrutatio: cum de cognitione primi motoris erit sermo. libro tertio.
On this page