Caput 4
Caput 4
An habitus theologicus sit scientia vel opinio vel intellectus
PErscrutandum est ergo de qualitate habitus theologici: an sit scientificus vel opinatiuus: seu habitus qui dicitur intellectus: an est sit practicus vel speculatiuum de ordine huius habitus ad alios habitus scientifcos.
¶ Adhuc autem an habitus theous sit intuitiuus vel abstractiuus. Postremo autem inquiramu de vnitate habitus theologici qua vnitate sit vnus De habitum autem theologico: an sit scientificus vel non. Ex dictis in primo metaphysice nostre. capitesexto. manifestum est quod ille habitus est proprie scientificus qui est de subiecto scibili et definibili: sic quod per se passio demostratur de subiecto scibili per definitionem subiecti scibilis: et quod propositio formata de subiecto et passione non sit propositio immediata. propter hoc enim tantum diximus subiectum metaphysicum non esse scientificum: quoniam omnes propositiones formate in metaphysica sunt immediysiate: vt iste: ens est vnum: ens est bonum: et sic de aliis: cum non possint a priori subiecto et praedicato demonstrari: hec ergo theologia naturalis est proprie scientia: non autem opinio que est de possibilibus aliter se habere: quoniam per se passiones primi motoris necessario sibi insunt: nec est habitus qui dicitur intellectus: quoniam talis habitus est respectu propositionis immmediate: in hac autem theologia: nulla est propositio immediata formata de primo motore et suis passionibus: cum omnes sint demonstrabiles a priori.
On this page