Table of Contents
Libellus 5
De actioneACtio est ens quo producens formaliter aliquid producit in esse. Hec sit eius definitio. Ens hic potentia pro concetum determinabili in loco generis: quod per se inluditur in concetum actionis: quo producens producit. ponitur pro concetideter minante in loco differentie: quia differentia propria actionis est mihi ignota illud quo producens formaliter producit: ponitur ad excludendum illud quo fundamentaliter producens producit: quod est principium absolutum a quo egreditur actio. Per aliquid productum in esse non intelligitur terminus productus alius ab actione et passione: sed sufficit quod aliquid capiat esse per actionem: siue sit terminus: siue sit ipsamet passio que ab actio ne infertur: quia aliter descriptio predicta non vniuersalis esset nec conuertibilis cum definito. Actio autem contrahibilis est per differentias essentiales. et continet sub se multa genera subalterna. Diuiditur autem sic. primo. actio alia immanens: alia transiens: vel alia intentionalis: alia realis. Per actionem transeuntem intelligo actionem que preter passionem illatam infert alium terminum: sicut calefactio preter calefieri infert calorem. Per immanentem actionem intelligo actionem que preter fieri: et passionem quam infert non derelinquit alium terminum per modum termini producti: sed bene per modum constituti.
¶ Et si arguas quod actio immanens est ipsum intelealigere et videre que sunt quedam entia absoluta: quia de prima specie qualitatis: ergo videtur quod actio immanens non continetur sub cas actionis: vnde quando actio diuiditur in actionem immanentem et transeuntem videtur diuisio vocis in significationes: non generis in species: nec superioris in fua per se inferiora. sequitur igitur quod actio est nomen equiuocum ad actionem immanentem et transeuntem. Dissolutio huius difficultatis stat in hoc: quomodo ipsum videre et intelligere sunt actiones immanentes: et quomodo non: et de hoc in cauniae passionis prolixior fiet sermo: et vsque ad locum illum differatur: quantum tamen ad praesens spectat: dicimus quod actio immanens et actio transiens sunt 2o concreta subalterna contenta subactione per se includentia actionem: nec est actio nomen equiuocum ad actionem immanentem et transeuntem: sed vniuocum. In primis autem dicimus de actione transeunte: deinde de actione immanente fiet sermo. Actio autem transiens et realis: alia productiua termini: alia vnitiua: alia diuita: alia conseruatiua: alia tranflatiua: ista sunt 6 genera actionum realium. Actio autem productiua termini non est de secundo modo relatiuorum vt a pluribus fertur: quia relatio non ponit terminum: sed supponit: sed potius actio productiua: et que ponit terminum in esse: est de cas actionis: nec in aliquo alio predicamento est actio positiua termini: et sic in isto cafprecise: sufficit enim vnum predicamentum ad reponendum omnem actionem: sicut sufficit vnum predicamentum ad reponendum omnem relationem: et vnum ad reponendum omnem quantitatem: et vnum ad reponendum omnem substantiam: nec sunt ponenda plura sine necessitate.
Amplius autem in speciali inquiramus persingula de istis o generibus actionum. Actio namque productiua termini alia est gnantio: alia est alteratio: alia augmentatio: alia intensio: alia est de omnino nihilo produs que a modernis philosophis creatio est vocata. Quelibet enim istarum actionum est positiua alicuius termini: et vbicumque est aliquos terminus productus: talis actio dictet dici actio productiua.
¶ Et si queras de corruptione an sit actio: dicitur quod non: quia agens non intendit negationes. Actio vnitiua est illa qua partes iam producte adinuicem vniuntur: sicut due partes aqua per actionem agentis vniuntur. ista actio praesupponit primam: quia vnio praesupponit extrema in esse. Actio diuisiua est illa qua partes alicuius totius per actionem agentis abinuicem diuiduntur. Actio conseruatiua est illa qua terminus iam productus per influxum actionis agenticonseruatur: et ab agente infertur in esse post esse. ita quod si termi nus non haberet esse inferret illum in esse: et si non inferret illum inesse post esse stati terminus heberet non esse post esse: et amitteret suum esse. Actio translatiua est illa qua mobile transfertur de nouo vbi ad aliud vbi. Potest est esse actio translatiua absque acqusitione alicuius noue realitatis sicut dictum fuit in quanto nostrae philosophyce. captio primo. Sicut etiam est actio translatiua qua fertur vltima spera: quia eius su perficies sic transfertur quod nullum vbi acqurit: cum non sit super eam aliquod corpus ambiens et circumscribens eam. Actio creatiua est illa qua terminus quantum ad omne positiuum quod est in eo ponitur in esse: et exhoc dicitur esse productio de nihilo: vt li nihil opponitur actuali existentie. Palam autem: quoniam ista genera actionum sunt vere res existentes extra animam: sunt etiam res distincte ab agente: quoniam absolutum agentis potest existere sine illis: tum quia egrediuntur ab agente: nihil autem egreditur a seipso. ista 5 genera actio num distinguuntur realiter a termino: et ratio hcuius dicti est ista: quoniam terminus potest separari a tali actione talis agentis: cum idem terminus numero qui producitur ab vno agente producatur vel possit produciab alio: et tunc separabitur ab ista habitudine que est esse ab isto agente nec dicetur esse hoc ab hoc: sed ab illo alio: ergo illa habitudo que per actionem: et esse ab hoc importatur non fuit idem cum illo termino: quia nihil potest separari a seipso.
De actione transeunte reali sunt alique prpotiones ponende. Prima. actio realis transiens vere egreditur ab agente: et est ab ipso elicita cum transeat de non esse ad esse: et non nisi virtute agentis: et ideo dicitur esse ab hoc. Actionem autem esse ab hoc agente: sic potest intelligi: quod primo fuerit in agente. de inde egrediatur ad passum vel ad terminum: et iste sensus est falsus et impossibilis: quia tunc migraret de subiecto in subiectum. Debes enim intelligere quod nihil positiuum quod sit in agente egreditur ab ipso: ergo nec terminus: nec actio nunquam realiter fuerunt in agente: et per consequens non egrediuntur ab ipsotali egressu. Calor enim productus in aqua ab igne: non venit sibi ab extrinseco: ita quod ille calor prius fuerit in igne: a quo egrediatur: sed tantum ille calor est in aqua: et nusquam alibi. Aqua enim de non calida facta est calida: nullo calore sibi addito ab extrinseco: sed tantum calor qui erat in ea in potentia factus est in actu: nec intelligo etiam quod ille calor egredia tur ab aqua: quia nihil positiuum caloris realiter erat in aqua quando erat non calida: sed tantum calor erat ibi in potentia receptiua et subiectiua. Alio modo potest intelligi actionem egredi ab agente causaliter: et iste sensus est verus: quia actio sic egreditur ab agente sicut effectus a causa: et infertur ab agente.
¶ Propositio secunda talis est: actio non producitur sicut terminus: sed est illud quo termi nus producitur: nec actionis est actio terminatiuem hoc probatur: quoniam alias in infinitum abibit: si actionis sit actio terminatiue.
¶ Propositio tertia sit talis. actionis est actio effectiue: quoniam ab vna actione egreditur alia effectiue: et licet non possit agi: potest tamen agere. hoc patet saltem de actione intentionali que est causare similitudinem sui in ratione obiecti.
¶ Quarta propositio sit talis: vna actio numero nec simul nec successiue potest esse nisi ab vno agente numero: et illa actio numero qua producens producit hoc: eadem aliud non potest producere. Hoc probatur. accipio istam proportionem: iste calor est productus ab hoc igne: ad verificandum istam propositionem nihil plus requiritur nisi praecise ista tria: hic ignis: hec actio: et hoc calor: et istis semper manentibus semper propositio erit vera: quia hic calor est productus ab hocigne: ergo si per eandem actionem numero idem calor numero a sole totaliter produceretur: tunc adhuc esset verum dicere: quod hic calor est productus ab hoc igne: quoniam ista 3a que sunt causa veritatis propositionis manent: et nihil plus requirebatur ad hoc quod propositio esset vera nisi ista tria: sed modo propositio esset falsa: quia hic calor non est productus ab hoc igne sed a sole: ergo oportet quod aliquid sit variatum non autem aliud nisi actio: ergo illta actione qua hic ignis producit hunc calorem: non producit sol hunc calorem: sed alia actione numero distincta. Ex hoc infertur: quoniam si hic ignis numero potest producere infinitos calorens numero simul vierlsa successiue: et similiter alius ignis: et tertius et quartus: sequitur quod quilibet ignis continet in se infinitas actiones: et tamen nulla actio causaliter in vno est causaliter contenta in alio: quod vtique concedatur. De subiecto autem actionis restat perscrutatio. Sit igitur prima propositio negatiua talis: actio non est subiectiue in agente. Ratio huius dicti sit talis: tunc omne agens et producens: cum de nouo aliquid produceret prius in se aliquam realitatem causaret et reciparet: et sic mutaretur: et patere: tur: et docens doceretur: et mouens moueretur. Tum e2 quia actio non est forma denominans per modum inherentis: sed per modum egredientis: quia est hoc ab hoc hec sit descriptio eius. Unde commentator Aue 3. phyecommento. 18 dicit quod actio agentis que est mouere non est in eo: sed est eius.
¶ Propositio 2a sit talis: quoniam actio productiua non est subiectiue in passo: quoniam non omnis actio producens terminum requirit passum: vnde non respicit passum nisi quia respicit terminum productum siue formlem siue totalem.
¶ Tertia propositio sit talis. Actio productiue subiectiue est in termino producto: hoc probatur per locum a sufficienti diuisione: quoniam vel est in agente vel in passort vel in termino. non autem est in agente nec in passo: ergo est in termino. Palam autem hoc de actione productiua de omnino nihilo: que creauso est vocata: quoniam illa necessario est in termino: cum nullum passum sit ibi.
¶ Et si arguas actio est prior termio: cum sit eius origo actiua: nam ibi est talis ordo. primum est agens. et 2m est ipsa actio que elicitur ab agente que infert passionem. vltitum est ipse terminus: ergo videt quod actio non sit subiectiue in termino: cum sit prior origine termino. Respondetur quod non debetur actioni subiectum nisi pro instanti proquo existit. existit autem simul in eodem instanti cum termi no: ergo terminus poterit esse eius subiectum. In illo instantiautem originis non debetur sibi subiectum: cum omnia illa que sunt in vno ordine vel potius in illo instanti originis existant in vno instanti.
¶ Propositio quarta sit talis. Actio vnitiua est subiectiue in rebus vnitis. Actio autem diuisiua substantiue est in rebus diuisis. hoc probatur: quoniam ipsa non est in agente ratione prius dicta: nec est in passo: cum nullum sit ibi passum: praeter res diuisas ac vnitas.
¶ Et si queras cum sint ibi due res diuise et due res vnite: in qua parte est actio subiectiue diuisiua siue vnitiua: quia non est in ambobus: quoniam vnum accidens non est subiectiue in duobus subiectis. Respondetur quod optet quod sint due actiones: vna subiectiue in vna parte: et alia in alia parte.
¶ Propositio quinta sit talis. Actio conseruatiua subiectiue est in re conserua ta. hoc probatur: sicut precedens.
¶ Propositio sextasit talis. Actio translatiua subiectiue est in eo quod transfertur. Unde actio translatiua tam actiua quam passiuasunt in mobili subiectiue.
¶ Et si quaras. si vnica actio ne translatiua plura transferantur in quo sbienctiue erit actio translatiua. Respondetur forte sunt tot translationes actiue et passiue quot translata. Uel aliter dici potest si vnum transferatur per se: et aliud per accidens: vt nautaet nauis erit attio translatiua subiectiue in eo quod primo et per se transfertur. Prima tamen solutio probabilior videtur.
¶ Septima propositio sit talis. Actio productiua de nihilo subiectiue est in termino: hoc patet ex prioribus dictis: et hoc supposito quod actio de nihilo productiua sit disticta realiter a termino.
¶ Octaua propositio sit talis: actio transiens productiua potest esse sine termi no: et intelligo sine termino capiente esse de nouo per ipsam: sic quod transeat virtute actionis de non esse ad esse. hoc probatur: quoniam actio conuersiua inaliquid preexistens non habet terminum de nouocapientem esse per ipsam. Tum quia actio translatiua potest esse sine nouo termino: sicut patet de motu facto in vacuo: quia solum est ibi actio motiua: actiua et passiua: et nihil plus: quoniam nullum vbi ibi acquiritur.
¶ Et si arguas. quomodo potest hoc esse: quod in aliquo sit actio: et quod per ipsam nihil agatur: et specialiter cum sit actio transiens: et non habeat terminum in quem transeat. Respondeo tibi concedo quod omnis actiohabet terminum: cum sit respectus quidam. optet quod sit inter duo extrema: sicut et alii respectus: sed non oprtet quod omnis actio necessario habeat aliquem nouum terminum positum in esse per eam: quoniam actio est tantum illatiua termini quantum est ex se non semper tamen actu inferens terminum: ideo sufficit quod aliquid sit aptum natum agi per actionem transeuntem. non autem oprtet semper quod actum agatur per eam.
Amplius autem de mensura actionis est dicendum. Et sit primum dictum tale: actio transiens mensuratur instanti temporis: quoniam raptim transit: sicut generatio et illuminatio aeris: et sic de aliis actionibus transeuntibus. Et si dicas quod actio translatiua cum sit successiua mensuratur tenpore non instanti. Respondetur tibi quod in re extra: actio translatiua non est vna actio successiua diuisibilis: sed sunt ibi plures actiones continue fluentes: et sibiinuicem succedentes. intellectus tamen apprehendit omnes istas quasi vnam fluentem et diuisibilem et successiuam.
¶ Secundum dictum de actione est istud: actio que elicitur in vno instanti potuisset elici in alio instanti: quoniam exquo est idem agens: et idem terminus productus videtur quod sit eadem actio vel possit esse. Ex hoc sequitur quod ignis si fuisset approximatus stupe hora prima eadem combustione eam combussisset qua comburit eam quando sibi applicatur hora nona.
¶ Et si arguas: quoniam instans est propria mensura actionis: et hoc instans huius actionis: igitur ad variationem temporis et instantis sequitur variatio actionis. Respondetur interruptio temporis et instantis non variat actio nem nec instans est propria passio actionis: nec hoc instans huius actionis: sed tantum passio per accidens: et realiter distincta. Et ideo videtur quod actio possit separari a tali mensura.
¶ Habet autem dubitationem an causatio cause materialis et subiectiue sit aliqua actio de genere actionis: et aliquid realiter distinctum a materia et forma. Respondetur tibi. tua petitio est dubia: quia dubium est: si causa materialis et subiectiua sit aliquid realiter distinctum a materia et forma et a composito causato ex ipsis: et dicitur forte quod non: quia materiam actu causare compositum non est aliud nisi materiam et formam actu esse partes compositi: quod fit per actualem vnionem vel indistinctionem eorum abinuicem.
¶ Dubium tamen est de subiecto respectum accidentis: cuius dependentiam terminat: si istud terminare sit aliquid distinctum a subiecto et accidente: et sit quidam influxus: et causatio subiectiua respectum accidentis: de quo alias erit sermo: et modo sub dubio relinquatur.
Perscrutandum autem de actione immanente. est autem actio immanens sicut fertur illa quaoe ex se non est illatiua alicuius termini: nisi tantum passionis: quia non habet alium terminum quem inferat nisi ipsam passionem vel aliquid constitutum in esse per passionem. Palam autem: quoniam talis actio immanens est in agente subiectiue vel saltem sibi innititur: et huic concordat dictum per ethicorum quorum inquit aliquid alterum est quod fit praeter vsum eorum actus in facto est: vt edificatio in edificato: et totaliter motus in eo quod moia: et talis actio est actio transiens: quorum vero non est aliquid aliud opus preter actionem in ipsis existit actio: et est actio immanens: vt visio in vidente: et speculatio in speculante: et intelletio in intelligente. Unde talis actio inmanens non est aliud nisi produs obiecti actiua in esse cognito vel viso: et sic de aliis potentis vitalibus sicut plenius videbitur in capintio passionis: cum fiet sermo longus de passione respectum obiecti. At vero hec actio appellatur dicere vel dictio: nec intelligo per dicere productionem intellectionis: que est qualitas absoluta de prima specie qualitatis: quoniam illa non est actio immanens cum inferat alium terminum a passione scilicet ipsam intellectionem absolutam: sed ipsum dicere est quedam actio immanens que essentiali ter est posterior et intellectum et specie et productione intellectionis: et ipsamet intellectione. Adhuc autemmanifestum est quod actio immanens est formaliter in agente vel subiectiue vel saltem distinguitur ab agente: et dependet ab ipso sicut entitas posterior diminuta ad entitatem priorem simpliciter.
On this page