Text List

Prev

How to Cite

Next

Libellus 6

De passione
1

¶ De passione libellus sextus.

2

PAssio est ens. 2 illatum ab agente: et primo ab actione. Ens ibi ponitur pro conum generis vel pro conceptu determinabili per differntiam quiditatiuam. 2o illatum ab agente: et primo ab actione: ponitur loco differentiae proprie que sicut alie per se ens determinam tes: est mihi ignota. Manifestum est autem quod ista de scriptio est competenter assignata: quoniam illud quod primo infertur ab agente est ipsa actio: et 2o infertur ipsa passio. producens enim infert 3a vel ad minus duo: et hoc ordine essentiali: nam ab agente egreditur actio et passio: et ipse terminus. sicut ab igne egreditur cale factio calefieri: et calor: quodam ordine essentiali: quoniam primum egressum est actio. 2m est passio. 3m est terminus: vt primum quod egreditur ab igne est calefactio. 2 calefieri: et 3m calor. bene igitur dictum est in predicta descriptione quod origo passiua est 2o illata ab agente: et primo et immediate ab actione: nam primum illatum ab agente est actio. primum illatumab actione est passio. Terminus autem est tertium illatum ab agente et secundum ab actione: et primum a passione. Palam autem quod ex his sequitur quod agens prius est origine actione: et actio passione et passio termino. Passio autem contrahibilis est et diuisibilis in plura genera subalterna: et diuiditur sic. passio alia illata ab actione reali et transeunte. enim sunt genera passionum que inferuntur ab actione reali: que correspondent generibus actionum realium scilicet productiue: vnitue: diuitue: conseruatiue: translatiue. omnes namque iste passiones sunt quinus que res extra animam: sicut et actiones a quibus inferumtur.

3

¶ Adhuc autem fertur quod passiones realiter ab ipsis actionibus a quibus inferuntur realiter distinguuntur: cum sint origines opposite et diuersa praedicamenta constituant.

4

¶ Et si arguas quod non sunt plura possia sine necessitate. nulla autem videtur necessitas quod actio et passio sint 2e realitates: quoniam vna realitas sufficit: que prout est in agente dicitur actio et prout est in passo dicitur passio. Unde nihil aliud est nisi hoc ab hoc: et hoc in hoc: et ita ista videtur fuisse intentio progenitorum nostrorum: Arist scilicet et sui commentatoris in 3o. physicorum. 18 vbi dicunet quod sicut est eadem via ab athenis ad thebas et a thebis ad athenas: non tamen idem ascensus: vnde est idem spacium: licet termini sint alii et alii: sic videtur quod actio et passio que sunt quoddam spacium medium inter agens et terminum sint vna res et vna realitas: licet producens et productum sint distincta.

5

¶ Respondetur tibi quod difficile est demonstrare realem distinctionem inter actionem et passionem: quoniam videtur pluri bus quod vna realitas sufficiat. tamen pro nunc teneo quod sint realitates distincte: quoniam de actione immanente et passione: necessarium est ponere quod sint due realitates dimitate distincte. igitur de actione et passione transeunte conformiter est dicendum. Dictum autem Aristo. et commentatoris sic est accipiendum. inter athenas et thebas est idem spacium: non tamen idem ascensus et descensus: quoniam per spacium intelligunt formam productam que est quod dam medium inter agens et passum: et illa forma bene est vna: sed per ascensum intelligunt actionem que est esse ab hoc: et per descensum intelligunt pasionem que est esse in hoc: et ista distinguuntur secundum eos: ergo dictum eorum facit pro conclusione ista. Dicamus igitur quod passio distinguitur a termi no: quoniam termini sunt separabiles a passionibus quoniam termini manent: et passiones fluunt. Tum 2o: quia forsitam per vnam passionem inferuntur plures termini. Dicamus 3o quod origo passiua numeratur secundum numerationem originationis nomine: quia vna vnius tantum est. Dicamus 4o quod origo passiua raptim transit et mensuratur instanti: sicut actiua. m dictum quod origo passiua subiectiue est in termino: quoniam in eodem subiecto sunt actiua et passiua. Sexto dicamus quod equalis ambitus sunt origies actiue et passiue: quia quot sunt actiue tot sunt passiue.

6

Passio immanens est 2e illata ab agente: et primo ab actione immanente: et est illa praeter quam nihil aliud est illatum ab actione: nec ab agente: nec ab ipsamet passione: sed ipsamet passio est finis actionis agentis nec est ibi aliquis terminus capiens esse per actionem.

7

¶ Manifestum est autem quod talis passio imma nens tantum est illata a potentia vitali: et si ab intellectum sit illata: dicitur dici seu concipi seu esse cognitum: et si a potentia visiua dicitur videri seu esse visum: et sic de aliis potentis vitalibus. In speciali ergo perscrutemur de ista passione: que infertur ab actione immanente: et primo de illa que infertur ab intellectu: que vocatur ipsum dici: vel ipsum concipi: seu esse cognitum: et quid sit ipsum esse cognitum: et qualem entitatem habeat. Triplex namque erit inquisitio de isto esse cognito. Primum quid sit. Secundo an possibile sit. Tertio an necessario sit ponendum.

8

¶ Quantum ad primum dicimus quod cum ens primaria sui diuisione diuidatur per actum et potentiam: et admisso ente in potentia reperitur duplex actus scilicet actus primus et actus secundus. per actum primum intelligo omne illud quod formiter est in aliquo octo praedicamentorum praeterquam in actione et passione. Palam autem ex prioribus dictis quod actus secundus duplex est: quidam immanens: et quid dam transiens. iste enim est actus transiens: sicut calefacere et illuminare. Actus autem immanens: sicut dicere: intelligere. homo autem actus immanens a philosophis non consueuit non minari: nisi cum aliqua qualitate conuolutum: puta sentire vel intelligere. Diligenter autem debes aduertere quod anima nostrta quando actu intelligit: ad minus sunt ibi. 7. realitates distincte realiter. prima ipse intellectus. secunda species intelligibi lis reprasentans obiectum: et determinans intellectum ad certum actum: si obiectum nonsit praesens. Tertia actiua productio intellcommunis que est quedam qualitas absoluta: et ista actio est actio transiens cum inferat alium terminum a passione. Quarta est ipsa passio illata. Quinta terminus illatus et productus scilicet et illa intellectiso que est quaedam qualitas absoluta de prima specie qualitatis: et omnibus istis se positis in intellectu: adhuc obiectum non est actu cognitum: nec est in in tellectum sicut cognitum in cognoscente: nec habet intellect aliquam noum adhuc experimentalem de obiecto. Requiritur igit sexta produs actiua obiecti in esse cognito que est que dam actio de genere actionis: et vocatur dicere seu concipere: et est quedam actio immanens: et istud dicere in fert 7m realitatem scilicet passionem quae vocatur dici viela passiuaconceptio: vel esse cognitum: que quidem conceptio passiuanon infert alium terminum: sed est vnum esse obiecti: esse dico secundi adiacentis: vnde est quedam existentia diminuta: obiecti cogniti in intellectum: nam quando dico esse cognitum duo dico: et li esse: et li cognitum. per li cognitum intelligo ipsam rem que est extra. Per li esse intelligo ipsum concipi vel dici: et passiuam conceptionem que est esse: et existentia ipsius obiecti qua existentia obiectum formaliter existit in anima. Et pono tibi exemplum: cum dico homo existit realiter: duo dico: et hominem et existentiam realem: qua formaliter et realiter existit extra: a quo esse existentie dicitur denominatiue existens et esse extra: prout li esse est esse 2o adiacens. Sic homo et quodlibet obiectum extra per actionem intellectus intentiona lem trahitur ad esse existentie in anima: qua existentia obiectum dicitur denominatiue esse in anima: et hoc denominatione intrinseca: quoniam ab illa existentia in anima obiectum indistinguitur: vel vt verius loquar: denominatione extrinseca dicitur obiectum existens in anima pro tanto: quia tale esse 2o adiacens: et talis existentia diminuta scilicet ipset dici vel concipi existit in anima.

9

Amplius autem in speciali ad maiorem declarationem istius esse cognio est perscrutandum de ista duplici existentia: vna reali: et extra animam: et alia diminuta in intellectum: de comparatione istarum adinuicem. manifestum est enim quod quodlibet obiectum et quelibet quiditas est indfereuns ad istas duas existentias scilicet ad existere extra: et ad existere in anima.

10

¶ Primum autem in quo differunt esse in anima: et esse extra animam: est istud sicut fertur: quoniam esse extra: est quoddam esse reale. esse in anima est quodam esse intentionale.

11

¶ Secundum quoniam per esse reale res quelibet simpliciter potentia extra nihil non autem per esse intentionale: quoniam esse intentionale potest stare cum nihileitate rei: cuius est esse.

12

¶ Tertio differunt quod esse reale non est multiplile: quia vnius rei vnicum est tale esse reale. esse autem intentionale multiplile in tot est quot sunt in tellectus et modi intelligendi aliquam rem: et isti modi sunt innumerabiles: sicut ex se patet.

13

¶ Quarto differunt: quoniam nulla res potest cooprari ad suum esse reale: quia agere praesupr ponit esse: potest tamen cooprari ad suum esse cognitum: inquantum per qualitatem impressam in potentia vitali determinat eam ad homo sequelam scilicet ad expressionem istius esse obiecticogni Unde actio et passio intentionales sunt a povitali quasi elicitiue: ab obiecto autem tantum determinatiue.

14

¶ Quinto differunt: quia non omnis res potest de nouo acquierere suum esse reale. potest tamen acquerere et capere de nouo suum esse intentionale et esse cognitum: etiam prima intellies.

15

¶ Sexto differunt: quia esse reale inest rei permanuit: nec est in continuofluxum et fieri. esse autem intentionale et esse cognitum: necessario est in continuo fluxum et fieri et continuo innouatur: et raptim transit et mensuratur instanti: et aliud esse cognitum sibi sucececligtia et iterum fluit: et aliud sibi succedit: et sic semper continue quam diu intellectus manet in acie intelligendi.

16

¶ Septimo differunt: quoniam semper esse reale est in eocuius est esse. esse autem intentionale non.

17

¶ Octauo differunt: quoniam in dando esse reale causa prima: vt fertur potest supplere causalitatem cuiuscumque cause efficientis: sed non in dando esse intentionale et esse cognitum: quia cum istud esse cognitum de ratione sua formali sit quod sit passio illata ab actione immaiute: oportet necessario quod sit in eo subiectiue a quae est elicitiue alias actio immanens potest esse transiens.

18

¶ Ex hoc tamen infertur quod istud esse cognitum quod est quidam actus vitalis non potest elici nisi a virtute scilicet ab intellectu: et per consequens non est ab obiecto: nec totaliter. nec partialiter. Concludamus ergo quod esse cognitum: vel vt magis proprie loquaresse obiecti cogninti: non est aliud nisi quedam productio passiuaque vocatur dici illata ab ipso dicere: que nullum alium infert terminum: immo ipsa est finis: et terminus actionis: et ab ipsa obiectum denominatur esse existens in anima: vel denominatione intrinseca: vt dicunt plures: vel saltem denominatione extrinseca. quia obiectum est extra: et illiend esse diminutum est in anima: et sic seorsum sunt separata. Debemus namque diligenter aduerterc quod quando dicitur tibi quod intellectus producit obiectum in esse cognito non est imaginandum quod aliquid positiuum obiectum sibi intrinsecum producat: nec est quod producat aliquam formam exemplarem: vel aliquod idolum in quo intuebatur obiectum sicut in speculo: sed producere obiectum in esse eognito nihil aliud est nisi inferre illud esse illam existentiam: que vocatur dici seu concipi: et esse obiecti cogniti. Et volo tibi ponere exemplum secundum illos qui ponunt quiditates in esse quiditatiuo ab eterno. dicunet quod esse existene quod acquirunt in re extra vit tute agentis nihil aliud est nisi respectus nouus ad causam efficientem: et iste respectus nouus ad causam efficiem tem potest dici productio passiua quiditatis: vt hominis vel lapidis: et sic de aliis: et talis passio dicitur esse 2o ad iacens: et quedam existentia realis que quiditates inre extra de nouo formaliter existunt: nec aliquid non acquiritur nisi illa passio illata ab actione que dicitur respectus nouus ad causam efficientem: sic conformier est dicendum de li esse in anima: quoniam nihil aliud est nisi quedam productio passiua: et per consequens quidam respectus nouus acquisitus in subiecto nouiter cognito: et est eius existentia qua formaliter existit in anima. Exemplum tamen istud tibi propositum quod existentia realis non sit nisi respectus ad causam efficientem patitur calumniam: cum exempla ponamus non vt ita sit: sed vt assentiat qui adiscit.

19

Nunc restat dicere de posibilitate talis esse cogniti si possibile sit quod obiectum trahatur ad existentiam talem in mente. Mirum est enim quomodo a quacumque distantia: et in quo cunque intellectum: immo infinitis: et pro quolibet instanti obiectum possit acquirere nouam existentiam: immo secundum plures: si obiectum sit extra nihil siue sit purum nihil potest capere et trahi ad talem existentiam in anima: et in diuidi et indistingui ab illa: cum tamen indiuisio relatiua requirat existentiam extremorum cum sit releatio: et omnis releatio requirit extrema. De per specialiciter est mirandum quomodo quodlibet obiectum potest in alia existere quacunque existentia: vt quo vna magna ecclesia potest intrare et reponi: et subsistere in intellectu: et per quem locum intrabit specialiter. Cum tu ponas quod illa eadem ecclesia vel illud idem castrum numero quod est extra quantum ad esse positiuum quod est in illis vere existunt in anima: et habent ibi vere esse: immo totus mundus ibi existit. Ista sunt valde diffilium: non tamen videntur impossibilia. Manifestum est autem quod qui potest imaginari modum trai quiditatem ad existentiam actualem realem potest raspendere ad predicta: qui ponunt quiditates ab eterno vel non ex tempore habere esse obiectiuum et quiditatiuum: et qui ponunt existentiam realem quodam accidens quiditati. accidens dico metaphysice loquendo: quia alterius generis a substantia: vel logice: quia extra conceptum quiditatis extra totam coordinationem praedicamentalem: quiditas quae nuquam est: quia abstrahit ab omni loco per actionem agentis trahitur statim ad existentiam realem: sicut quiditas caloris que nusquam est. per actionem ignis trahitur ad existentiam actualem caloris in aqua: et nihil penitus adueniente nisi existentia: que formaliter de nouo existit et prius carens ea non existebat Palam autem quod conformaliter est dicendum de obiecto: quoniam obiectum et quolibet quidi tas alicubi existens vel nusquam existens per actionem ipsius intellectus quae vocatur dicere: trahitur ad existentiam in anima scilicet ad ipset diciet seu conceptionem passiuam: quae talis quiditas formaliter de nouo existit in anima. et prius carens tali existentia non existebati ea.

20

¶ Adhuc autem matium est: quoniam sicut quiditas rose specifica praestrahi sil et successiue ad pliles existentias reales per plures productiones reales: immo forte ad infinitas. Attamen in hoc est differentia: quia vna quiditas numero: vt sor. silie forte non potest trahi nisi ad vnam existentiam realem numero: nec succtiue: sicut fertur quod sub ductio relinquatur. Sed vnum obiectum numero: vt hoc sor. silpotest trahi ad plures existentias in anima. Dissoluus autem 2e diffitus de indiuisione relatiua quae praesupponit extrama dicitur primo quod sicut quiditas existens est indiuisa relatiue a sua existentia: nec relinquitur quod vtrumque actualiter existat propria existentia: sed tantum quod vnuextramum haebeat esse obiectiuum et quiditatiuum: et ipsa existentia est illud quae formaliter quiditas existit: nam quiditas est illed quod existit et existentia est illibed quae formaliter quiditas existit: ipsa autem existentia prope non existit: sed est illibed quo aliud existit. Palam autem quod quiditas vt praescidit ab existentia non habet esse nisi metaphysicam: nec e: prout li est. 2o adiacens: sic nec obiectum quod trahitur ad esse in anima noen oportet quod existat nisi per iem existentiam diminutam quam habet in anima: quia illa formaliter existit: nec aliud esse necessario habet nisi tantemesse quidicatum et metaphysicam. Ex hoc infertur quod quia quiditas hominis vel montis vel celi: vt praescidit ab existentia locum non habet: sed locum occupatre inest sibi ratione existentie realis: sic quiditas totius celi potest capaere esse in anima sine occupastiue loci. Et cum quaris per quem lositum intrat lapis in anima vel vna magna eclatia. Responsio tibi: iam tibi dixi quod quilitas lapidis et quilibet alia: sicut abstrahit ab existentia reali: sic abstrahit a loco: ideo lapinon erat extra nec intra: quia nusquam. Manitum est igitur. quod licet sic posset euadi difficultas de ipsis quidicarus: vt praescindunt abexistentia reali: non tamen ab ipsis quidius existentibus: vel ipsis existentiis. bene enim apparet quod quiditates: vt praescidunt ab existentiis quod nullam habent distantiam ad intellectum: cum a nullo loco distent: et bene est apparet quod quiditates possunt fundare in diuisionem relatiuam ad existentiam diminutam in anima scilicet ad conce ptionem passiuam: quia talis indiuisio relatiua bene habet extrama scilicet concipi passiue: et quiditas quo concipitur: quorum quodlibet est aliquid positiuum: ideo bene talia duo paestent facere vnum per indistinction em: sed totintia difficultas reman et de existentiis realibus quae non habent esse quiditatiuum nec sunt aliquid positiuum: nec recipiunt praedicationem entis: immo sunt penitus nihil ante earum productineem et post earum corrutileum: quia totaliter desinunt esse nec manet aliquid positiuum ipsarum quomodo ignitur potest dicere quod existentia quae penitus nihil est quando intelies quod ipsa capiat esse cognitum et indistinguatur et indiuidatur ab illo esse cognito. manifesteapparet quod illa indiuisio relatiua non habet nisi vnum extramum positiuum scilicet concipi passiue. Existentia autem quae concipitur est penitus nihil ergo videtur quod nllecto mo obiectum sic capiat esse cognitum quod indistinguatur ab illo concipi: et quod faciat vnum cum illo.

21

Dissolutio autem istius difficultatis: licet sit difficilis. non tamen impossibilis natua obiectum esse in anima potest intelligi dupliciter: vel quod habeat ibi esse realiter secundum suam entitatem positiuam quam habet: et quod sit ibi essentialiter: et iste modus videtur pluribus impossibilis: quoniam lapis non est in anima essentialiter. Uel 2o potest intelligi quod obiectum habeat esse in anima exemplariter et repraesenitiue tantum: quemadmo. dum dixerunt progenitores nostri: quod in abstractis a mama scientia et res scita sunt idem: et scientia est res scita exemplariter et reprasentatiue: non autem essentialiter et entitatiue: sicut et domus quae est in anima est domus extra: quia a domo in anima fit domus extra: et illa eadem domus quae est in mente artificis: et quam concipit artifex: et quam disponit facere: postea eam ponit extra in rerum natura. Manifestum est autem quod domus quae est in anima non est essentialiter domus extra: sed tantum exemplariter: et repraesentatiue et talibus praedicationibus plures vsi sunt philosophi antiqui et moderni in pluribus locis. Ex istis igitur dictis patet quod obiectum quod est extra non capit esse sic in anima quod habeat esse in anima essentialiter: nec quod realiter distinguatur ab illo esse in anima: sed tantum ibi capit esse exemplariter: quia lapis non est in anima: sed species lapidis 3 a 38 Capit autem ibi esse exemplariter in ipsa conceptione passiua quae est exemplar simillimum rei: cuius est. Palam autem quod praedicatio ista cum dicitur quod obiectum habet esse cognitum in anima: quod talis praedicatio non est ydemptica: sed denominatiua tantum denominatio ne extrinseca. vnde pro tanto verum est quod obiectum habet esse in anima sicut cognitum in cognoscente: quia suum esse cognitum vel suum exemplar sibi simillimum: quae conceptio passiua dicitur: est in ipsa anima. Et pono tibi exenum si per impossibile indiuiduum sortis posset separari a sua existentia realiter. sic tamen quod existentia non desineret esse nec fieret nihil sed esset separata. sortes autem haberet esse quiditatiuum: vel forte daretur sibi alia existentia a qua indistinguitur: tunc adhuc esset verum dicere quod sor. haberet esse re ex: pro tanto scilicet quia existentia eius: licet sit separata ab eo: esset tamenin rerum natura. ex hoc sequitur: quod si sor. quie est hoc separaretur a sua existentia quae est hic: nec acquireret alium locum sor. sed esset existentia separata ab eo et poneretur in celo. adhuc esset verum dicere quod sor habet esse in celo pro tanto: quia eius existentia est in celo quae est eius esse 2o adiacens. immo quod plus est: si sor. vt praescindit a suo esse factus omnino nihil sic quod noen recipret praedicationem entis. adhuc esset verum dicere quod habet vere esse reale in celo: et pro tanto verum esset: quia suum esse reale est in celo. Palam autem: quoniam talis praedicaio est praedicatio denomitiua de nominatione extrinseca. cum dicitur sor habet esse in celo. Unde non habet ibi esse nisi tantum esse denominatiuum extrinsece a suo 2o esse adiacens quod est in celo. sicut hercules habet esse denominatum a sua imagine denominatione extriseca. Manifestum est autem quod sic est dicendum de obiecto et suo esse quod habet in anima: quia obiectum realiter est extra: et suum esse est in anima: et sunt localiter separata: et tamen est verum dicere quod obiectum habet esse in anima: et hoc est verum denominatione extrinseca: immo quod plus est dato quod obiectum non sit extra realiter: sed si purum nihil adhuc dicetur habere esse in anima: et pro tanto verum est: quia suum est scilicet conceptio passiua est in anima a quae denominatur denominatione extrinseca. Concludamus igitur quod obiectum non est omnino indiuisum et indistinctum a suo esse: quod est in anima: quia non habet esse essentialiter in anima: sed tantum exemplariter: quia lapis non est in anima: sed species lapidis: nec domus est in anima: sed species domus: et hoc est quod dicit Aristoteles in 7 metaphysicae 30. et. 12. metaphysicae. 18 eorum quae fiunt etc. vbi dicit: quod ab arte fiunt. quorum species est in anima.

22

¶ Et si arguas quod Aristoteles ibidem exponit seipset dicentem. speciem autem dico quod quid erat esse cuiuscumque et primam substantiam cum subdit ex domo fine materia fieri domum materiam habentem: et iterum exponit se. dico autem substantiam sine mam quod quid erat esse. Ex his patet manifeste quod domus in anima non est ipsa conceptio passiua domus: quia tale concipii cum sit quodam ens respectiuum diminutum non est quod quid est domus: nec quod quid est lapidis. Et ideo videtur dicere Aristoteles quod domus in anima est ipsamet domus: quae postea fit extra: licet sub alio esse: et ideo domus quae fit extra cum omnibus suis conditionibus vt quod talis vel talis vel quadrata vel oblonga vel rotunda prius erat in mente artificiis obiectiue: ad quam aspiciens artifex illam eandem numero ponit extra: tamen sub alio esse: quia sub esse reali. in mente autem existebat sub esse dimitto et intentionali.

23

¶ Responsio tibi quando Aristoteles dixit speciem autem voco quod quid erat esse et primam substantiam intelligit hic esse exemplariter non autem essentialiter a qua domo exemplari fit domus extra in esse reali: et ideo concedo tibi quod illam eandem domum quam concipit artifex. postea ponit extra. sed illa domus nunquam fuit in anima: nisi tantum in forma exemplari: et fuit ibi exemplariter. non autem essentialiter.

24

habet autem dubitationem de aliis potentiis animae apprhensis: et appetitiuis an producant obiecta sua in aliquo esse diminuto: sicut est de potentia intellectiva scilicet an voluntas producat obiectum suum in esse volito: et fantasia in esse fantasiato: et quilibet sensus in esse sensato. 2a dubitatio erit ista: an illud esse diminutum hebeat esse substantiue in obiecto: quod si non: dicas in quo est substantiue. Et 3a dubitatio erit ista: an in omni intellectione vera vel falsa: intuitiua vel abstractiua producatur obiectum in tali esse diminuto.

25

¶ Dissolutio autem primae difficultatis in hoc stat: quoniam omnis potentia sensitiua ponit suum obiectum in aliquo esse diminuto: sicut intellectus in esse cognito: cum omnes sint potentiae vitales et actiue aliqua actiuitate. Unde visus ponit obiectum suum in esse viso: quod quidem esse visum est quaedam productio passiua: quae est esse 2o adiacens obiecti visi a qua denominatiue denominatione extrinseca dicitur obiectum visum obiectum enim non habet esse essentialiter in visum: sed tamen exemplariter: nec intelligo per esse visum ipsam visionem: quae est quaedam qualitas absoluta: sed esse visum vel magis proprie esse obiecti visi est aliquid distinctum ab ipsa visione: posterius est ipsa visione: et est pertinens ad praesens praedicatum: quia est quedam productio passiua illata ab actione: immediate. Palam autem quod conformiter est dicendum de aliis sensibus vt auditu gustum etc. et de sensu communi: et de fantasia. Dubitatio autem praedicta quantum ad voluntatem difficilis est: quoniam moderni philosophi de hoc varie opinantur. Fertur namque a quodam quod voluntas non producit obiectum suum in esse volito: sic quod obiectum capiat aliquid esse a voluntate: sed magis ipsummet amans vi amoris ponit se extra se versus amatum: ita vt amans capiat esse datum: quia sicut intelligere est motus rei ad animam: sic amare est motus amantis ad amatum. nam sicut cognitum est in cognoscente: sic modo opposito amans est in amato: sicut dicit illa propositio vulgaris. Anima verius est vbi amat: quam vbi animat: et cor amantis transformatur in illud quod amat scilicet in ipsum amatum: nec ymaginatur sic ponens quod amans egrediatur ad amatum in esse reali: sed tamen egrediatur cor amantis ad amatum positum in esse intensibili verum enim amans primo ponit amatum suum in esse cognito modo prius dicto: ad quod amatum sic positum amans egreditur ad ipsum: et iste egressus nihil aliud est nisi quaedam spiratio passiua: que est esse 2o adiacens ipsius amantis in quo esse existit ipsum amans: quod quadem esse amantis indiuiditur et indistinguitur: ab esse cognito amati: et fiunt vnum per indiuisionem maiorem et veriorem quam sit indiuiduo: anime a corpore: et hoc est ratio illius propositionis vulgaris quod anima est verius vbi amat: quam vbi animat: quoniam amans et amatum indiuiduntur in esse intensibili que indiuiduo: est maxima. illa autem est in esse mali extra mentem.

26

¶ Et si dicas quod esse amantis et esse cognitum amati sunt in distinctis potentis scilicet intelligibili et voluntate.

27

¶ Respondetur nulla est distantia inter intellectum et voluntatem: licet sit ibi aliqualis distinctio: immo sunt vnum intellectus et voluntas per indiuisionem. sic igitur ex esse amantiis quod est in voluntate: et esse cognito amati fiet vnum per indiuisionem veriorem quam sit indiuisio anime a corpore: licet qua dicta sunt sint vera de indiuisione amantis et amati. Tamen conformis est dicendum deesse amato. sicut de esse cognito: quoniam amans non ponit se in esse amantis: nec egreditur a seipso versus amatum: sed semagis trahit amatum ad seipsum et producit ipsum in esse amato: et in esse volito: quod quidem esse amatum est quedam productio: passiua amati illata ab actione immanente ipsius amantis: quod quidem esse amatum est de isto genere. Palam autem quod isto modo ponendo productionem obiecti in esse amati verius fit vnum amans et amatum quam primo modo: quoniam ly esse amatum tamen est in ipsa voluntate amantis et indiuiditur ab illa. Ex esse igitur reali amantis et esse intentionali amati et dilecti fit vnum maiori vnione et veriori quam sit vnioanime et corporis: quia vnio spiritualis verior est quam comporalis et malis: verius est igitur anima vbi amat quam vbi animat.

28

Dissolutio 2e difficultatis: licet sit difficilis: quoniam de hoc varie sentiunt moderni philosophi: non tamen videtur impossibile. De hoc sunt 3a dicta disparata. primum. quod ly esse cognitum quod est esse diminutum nusquamest subiectiue. 2m quod est subiectiue in obiecto cognito 3m quod est subiectiue in intellectu informato intellectione: que est quaedam qualitas absoluta. primum dictum non videtur verum: quia cum sit quoddam accidens: necessario requirit subiectum Respondent quod non est proprie nec substantia nec accidens: sed tantum quidam modus substantiae et accidentis: modus inquam intentionalis. Sed nec istud videtur verum quondo vt praedictum est esse cognitum est quidam productio: passiua: que pertinet ad istud genus de quo tractamus: et per conseques includit quiditatiue accidens et 2m dictum non potest stare: quoniam vt dictum est obiectum essentialiter est extra esse autem obiecti cogniti est in anima. ergo non est subiectiue in eo. 2o: quia esse cognitum potest esse de obiecto quod est mere nihil sicut de existentia future ecclypsis. Ens autem positiuum non potest esse subiectiue in puro nihil et in illo quod est purum nihil et quod non recipit praedicationem entis. Unde licet posset hoc aliqualiter sustineri de omnibus: que actu existunt: quod in illis esset subiectiue: non tamen de illis: qua non sunt: sicut sunt existentie rerum qua non ponuntur in possibilia obiectiua: sed cum desinunt esse totaliter nihil sunt: non sic quiditates: quia adhuc remanent in esse quiditatiuo 3o de ista proportione complexa homo est asinus. quero de isto esse cognito complexo si est in obiecto subiectiue in quo vel in homine vel in asino vel in vtroque neutrum est dandum.

29

¶ Et si dicas quod saltem ly esse cognitum erit in ipsa quiditate: que ponitur in esse quiditatiuo siue existat siue non istud non videtur verum. Tum quia quiditas in esse quiditatiuo abstrahit ab omni praedicato per accidens: cui communi est ly cognitum. Tum quia nihil potest esse subiectum alicuius actum existentis nisi actum existat. difficile tamen esset impugnare cum esse cognitum obiecti existentis vt existens non possit esse subiectiue in tali obiecto quod existit: quia diceretur quod tale obiectum trahitur ad talem existentiam spiritualem in anima: et eius dependentiam terminaret: vel saltem sibi initeretur: vela ex ipso esse cognito et obiecto resultaret vnum totum constitutum. vnum dico per accidens: quod dicitur proles et partus mentis: et specialiter quando idem intelligit se inititur esse cognitum rei intellecte. veruntamen quia hoc non potest esse in omnibus. vt patet de existentiis: et de his quae nullo modo sunt: immo sunt purum nihil non est vniversaliter dicendum quod ly esse cognitum sit subiectiue in obiecto cognito. 3m dictum videtur probabilius quod ly esse cognitum sit subiecntiue in intellectu informato intellectione: vel saltem sibi inititur: et eius dependentiam terminat et ab ipso indiuiu. Licet igitur se teneat ex parte obiecti exemplariter: se tenet tamen ex parte intelligentis fundamentaliter. Cum sit passio illata ab actione immediate. quare in eodem est subiectiue aest elicitiue.

30

¶ Et si quoras a quo est istud esse cognitum effectiue. Dico quod ab intellectu: non tamen vt praescindit ab intellectione: sed vt eam includit. Ex hoc sequitur quod non potest abaliqua alio produci: quia sicut vna actio numero non potest elicinisi ab vno agente numero vt fuit dictum in cantio de actione sic nunc passio ista: qua dicitur esse cognitum vnquam potest esse eadem numero nisi ab intellectum eodem numero: nec prima causa posset in hoc supplere vicem intellectus nostri: nec quacumque alia causa. Difficultas 3a faciliter soluitur: quoniam propositio affiteatiua de productione obiecti in esse cognito dicbet esse vniversalis: et ex parte obiecti et ex parte notitia: quoniam omne obiectum: quodcumque sit illud: potest capere tale esse et ex parte notitia: quoniam in omni notitia eperimentali siue intuitiua siue abftractiua siue vera siue falsa siue intelle ctiua siue sensitiua obiectum capit tale esse diminutum. Uisa entitate et possibilitate istius esse cogniti: restat inquerere de eius necessaritate: quoniam tales moderni philosophi asserunt quod nulla est necessariras positi tale esse cognitum esse aliquid vltra qualitate illam: quae vocatur inteltio Et ratio istorum est: quoniam esse cognitum est esse denominatum denominatione extrinseca ab ipsa intellectione: quae est in intellectum: nec ortet plus ponere: quia hoc sufficit. Dicamum ergo in primis vnam proportionem negatiuam: quod liesse cognitum non est praecise esse denominatum abe illa cognitione: quoniam si ita esset. tunc ipsa cognitione separata ab intellectu per possibile vel impossibile obiectum diceretur esse cognitum: quod est falisum: quia numquam aliquid cognoscitur actu nisi sit aliquid cognoscens actu. ipsa autem coero non cogescit: nec ipse intelle ctus separata cognict ab ipso. Et pono tibi exemplum: yma go herculis quae est subiectiue in lapide: a qua denominatur hercules: si esset separata ab omni subiecto: ita bene denominaretur hercules ab illa: sicut quando erat coniuncta. obiectum autem non deno minatur esse cognitum a cognitone separata ab intellcum: ergo nec ab illa quando est in intellectum subiectiue. Adhuc autem patet hoc i illam diuisionem concessam ab omni schola: quam ponit Arisin 6o sue metaphysice: quo talis est. ens aliud est in anima. aliud extra animam: sed ens esse extra animam non est esse denominatum extrinsece: sed opte quod habeat esse proprium a quo indistinguitur. siliter viquod ens habebit in anima esse sibi proprium aliud ab illa cognitione: quoniam illa cognitio non est purum esse 2o adiacens: immo ipsa existit formaliter per propriam existentiam tamquam per proprium modum intrinsecum. ideo non potest esse existentia obiecti. Unde si esset existentia obiecti cum sit vnum ens simpliciter et non ens rationis sequeretur quod obiectum haberet verum esse reale in anima et non esse diminutum: quod est falsum. Amplius autem 3o si obiectum non habet aliud esse in anima nisi esse intellectionis a quoe habet esse denominatum: sequretur quod 2e intentiones et respectus rationis erunt relationes reales: quod probatur: quoniam omnis releatio: quae habet funqdamenter terminum realia est releatio realis: quoniam nihil plus requiri tur nisi extrema realia et realiter distincta. Cum igitur 3t intentiones et respectus rationis fundentur super illud esse: quod habet obiectum in anima: quod per te est esse reale: quia est esse intellectio nis: quae est vera res simpliciter et non diminuta: ergo et 2ae intentiones fundamente super ipsam erunt respectus reales: et sic consideratuo logica erit consideraiso realis. 2e igitur intentiones et respectus rationis fundantur super aliquod esse diminutum: et ex hoc dicuntr entia rationis: quia habent pro fundamento vel termiProponamus: e no entia dimius. igitur proportionem affirmatiuam: quod necessarium est ponere in anima nunc aliquam entitatem diminutam praeter illam quaieum: quae vocatur intelltio et illa entitas dimitta est esse obiecti cogniti. necessaritas autem ponendi talem entitatem diminutam sic probatur. primia propositio sit talis: impossibile est quod aliquod totum transeat de non esse coginito ad esse cognitum seu de non esse volito ad esse volitum pro aliquo instanti nisi aliquod esse nouum sit additum vel abiectum ex parte concipientis. Hec propositio tet in virtute primi principum complexi: quoniam non est transitus de affiritiue ad negonem nisi aliquid sit additum vel abiectum. 2a propositio sit talis. retenta vnitate actus absoluti: et eius tota entitate et realibice in intellectum in nullo variata: potest obiectum de nouo transire de non esse cognito ad esse cognitum: vel de non esse volito ad esse volitu: et esoncl. Hec propositio sic probatur inductiue. prim in intellectum primae intelligeuse: quoniam futura continitua et complctiones contingentes continitus vult: et potest eas non velle. vnde sic continvult affirmatiuam quod posset eam nolle et velle negatiuam: nulla penitus facta variatione in volitione sua quantim ad illud absolutum quod importat: nec in ipsa voluntate.

31

¶ P 2o de 2a intelligera: que mouet orbem: quoniam ipsa de nouo aliquid cogscit intuitiue quod prius non cogrscebat. siista futura continguitua inferiora generabilia et corruptibilia: que de nouo ponuntur in esse: que prius non intelligeba ntur intuitiue antequam ponerentur in esse. Similiter nulla contin vult: quae posset nolle et multa non vult quae posset vellee: nulla tamen facta variatione in eius volitione vel nolitione quantum ad absolutum quod important: cum volitio et cognitio 2e intelligceur sit idem realiter quod sua substantia et resrisui et retlietia distincti: sicut nobis tradiderunt progenitores nostri. Hoc 3o patet inductiue in intellectu nosturo: quoniam loquendo et platonice peripaphysice intellectus in hominibus est quodam intellibile et pura intelem in actum et retlietia sui et retlitia aliorum hoc patet de platone quie posuit per se hominem separatum et naturam intellectualem et quode daintelligcnue subsistens: sicut fuit dictum in 7o nostre metaphysicae. caio 2 y de ydeis plctonicis fuit secundo. Similiter Commenta. vt apprem 3o de anima: quie posuit quod esset vnus intellectus in omnibus: et quae dixit illum intelligetum esse omnino implurileum dixit illum intelligentia esse puram intellectionem et purum intelligere in actu: ita quod sua inteet suum intelligotiae esset idem quod sua substantia quantum ad illud abso lutum quod important. Certum est enim quod ydea plctonica et intellelltiae e noitr secundum peripatheticos aliquid potest de nouo inteliecte quod prius non intelligebat et velle quod prius non volebat nulla omnio facta variatione: nec in intellectione: nec in volitione: quantum ad absolutum quod important. vera est igitur 2o propositio et inductiue probata in i intellectum: que talis est scilicet quod retentavnitue actus absoitim et eius tota entilite et realitate in intelle ctu omio penitus inuariato potest obiectum de nouo transire de non esse volito ad esse volitum: et de non esse cognito ad esse cognitum: et conuertitur consequentia: formemus igitur sic demonstrationem euidentem ad probandum esse obiecti cogniti in mente esse aliquid positiuum distinctum ab absolunto intellectionis quae talis est. Omnis intellectus vel voluntas de nouo experimen taliter attingens aliquod obiectum: quod prius non attingebat necessario habet aliquem actum nouum absolutum vet respectiuum per quem attingit de nouo tale obiectum. hec maior clara est per primam propotionem: quae fundatur super prius prinsitum complexum: nunc sumo minorem: sed intellectus et volutas potest de nouo aliquod subiectum experimentaliter attingere: quod prius nono attingebat nullo absoluto facto de nouo: nec in subiecto: nee in sic apprehendente. hoc patet per 2m proportionem inductiue probatam in 3i intellectum ergo de necessaritate oprtet in sic appraehendente de nouo esse alique actum nouum alium ab illo absoblite velsaltem in obiecto. In obiecto autem non est aliquid factum de nouo: quia obiectum quod de nouo inteltsa potest esse non ens. ergo oprtet quod istud nouum positiuum sit fctum in ipso appraehendente: et hoc voco obiectum productum in esse cognito vel in esse volito: seu concipi vel dici: vel conceptio passiua vel esse obiecti cogniti quacumque nomine vocetur: quia pluribus nominibus potest nominari. Et in hoc completur tractatus de esse cognito: et per consequens totum capsitum de passione.

PrevBack to TopNext

On this page

Libellus 6