Table of Contents
Fourth Lateran Council
Canon 7
7. Irrefragabili constitutione sancimus ut ecclesiarum prelati ad corrigendum subditorum excessus, maxime clericorum, et reformandum mores, prudenter ac diligenter intendant, ne sanguis eorum de suis manibus requiratur. Vt autem correctionis et reformationis officium libere ualeant exercere, decernimus ut executionem ipsius nulla consuetudo ualeat impedire, nisi formam excesserint in talibus obseruandam. Excessus tamen canonicorum ecclesie Cathedralis, qui consueuerunt corrigi per capitulum, per ipsum in illis ecclesiis, que talem hactenus consuetudinem habuerunt, ad commonitionem et iussionem episcopi corrigantur infra terminum competentem ab episcopo prefigendum. Alioquin ex tunc episcopus, Deum habens pre oculis, ipsos, prout animarum cura requirit, per censuram ecclesiasticam corrigere non postponat. Ceterum si canonici, absque manifesta et rationabili causa, maxime in contemptum episcopi, cessauerint a diuinis, episcopus nichilominus si uoluerit celebret in ecclesia cathedrali, et metropolitanus ad querelam ipsius, tanquam super hoc delegatus a nobis, taliter eos per censuram ecclesiasticam cognita ueritate castiget, quod metu pene talia de cetero non presumant. Prouideant itaque diligenter ecclesiarum prelati ut hoc salutare statutum ad questum pecunie uel grauamen aliud non conuertant, set illud studiose ac fideliter exequantur, si canonicam uelint effugere ultionem, quoniam super hiis apostolica sedes, auctore Domino, attentissime uigilabit.
On this page