Table of Contents
Fourth Lateran Council
Canon 6 [Bodmer 80]
Sicut olim a sanctis patribus noscitur institutum metropolitani singulis annis cum suis suffraganeis prouincialia non omittant concilia celebrare, in quibus de corrigendis excessibus et moribus reformandis, presertim in clero, diligentem habeant cum dei timore tractatum, canonicas regulas et maxime quae statute sunt in hoc generali concilio relegentes, ut eas faciant obseruari, debitam penam transgressoribus infligendo. Vt autem id ualeat efficacius adinpleri per singulas dyoceses statuant personas idoneas, prouidas uidelicet et honestas, quae per totum annum simpliciter et de plano, absque ulla iurisdictione sollicite inuestigent quae correctione uel reformatione sunt digna, et ea fideliter proferant ad metropolitanum et suffraganeos in concilio subsequenti, ut super hiis et aliis, prout utilitati et honestati congruerit, prouida deliberatione procedant. Et quod statuerint faciant obseruari, puplicaturi ea in episcopalibus synodis annuatim per singulas dioceses celebrandis. Quisquis autem hoc salutare statutum neglexerit adimplere, a sui executione officii suspendatur.
On this page