Table of Contents
Fourth Lateran Council
Canon 8
8. ‘ Qualiter et quando debeat prelatus procedere ad inquirendum et puniendum subditorum excessus, ex auctoritatibus Noui et Veteris Testamenti colligitur euidenter, ex quibus postea processerunt canonice sanctiones V sicut olim aperte distinximus et nunc sacri approbatione concilii confirmamus. “ Legitur enim in Euangelio quod uillicus ille qui diffamatus erat apud dominum suum, quasi dissipasset bona illius, audiuit ab illo ‘ Quid hoc audio de te? Redde rationem uillicationis tue; iam enim non poteris uillicare ’. 2 Et in Genesi Dominus ait ‘ Descendam et uidebo utrum clamorem qui uenit ad me opere compleuerint ’. 3 Ex quibus auctoritatibus manifeste probatur quod non solum cum subditus uerum etiam cum prelatus excedit, si per clamorem et famam ad aures superioris peruenerit, non quidem a maleuolis et maledicis set a prouidis et honestis, nec semel tantum set sepe, quod clamor innuit et diffamatio manifestat, debet coram ecclesie senioribus ueritatem diligentius perscrutari, ut si rei poposcerit qualitas, canonica districtio culpam feriat delinquentis, non tanquam sit actor et iudex, set quasi deferente fama uel denunciante clamore officii sui debitum exequatur. Licet autem hoc sit obseruandum in subditis, diligentius tamen obseruandum est in prelatis, qui ‘ quasi signum ’ sunt positi ‘ ad sagittam ’. 4 Et quia non possunt omnibus complacere, cum ex officio teneantur non solum arguere set etiam increpare, quin etiam interdum suspendere, nonnunquam uero ligare, frequenter odium multorum incurrunt et insidias patiuntur. Et ideo sancti patres prouide statuerunt 5 ut accusatio Prelatorum non facile admittatur, ne concussis columpnis corruat edificium, nisi diligens adhibeatur cautela, per quam non solum false set etiam maligne criminationis ianua precludatur. Verum ita uoluerunt prouidere prelatis ne criminarentur iniuste, ut tamen caue- rent ne delinquerent insolenter, contra morbum utrumque inuenientes congruam medicinam, uidelicet ut criminalis accusatio que ad diminu- tionem capitis, idest degradationem, intenditur, nisi legitima precedat inscriptio, nullatenus admittatur. Set cum super excessibus suis quisquam fuerit infamatus, ut iam clamor ascendat qui diutius sine scandalo dissimulari non possit uel sine periculo tolerari, absque dubitationis scrupulo ad inquirendum et puniendum eius excessus, non ex odii fomite, set caritatis procedatur affectu, quatenus si fuerit grauis excessus, etsi non degradetur ab ordine, ab amministratione tamen amoueatur omnino, quod est secundum sententiam euangelicam a uillicatione uillicum amoueri, qui non potest uillicationis sue dignam reddere rationem ”. 6 Debet igitur esse presens is contra quem facienda est inquisitio, nisi se per contumaciam absentauerit. Et exponenda sunt illi capitula de quibus fuerit inquirendum, ut facultatem habeat defendendi seipsum, et non solum dicta, set etiam ipsa nomina testium sunt ei, ut quid a quo sit dictum appareat, publicanda, necnon exceptiones et replicationes legitime admittende, ne per suppressionem nominum infamandi, per exceptionum uero exclusionem deponendi falsum audacia prebeatur. Ad corrigendos itaque subditorum excessus tanto diligentius debet prelatus assurgere, quanto dampna- bilius eorum offensas desereret incorrectas, contra quos, ut de notoriis excessibus taceatur, etsi tribus modis possit procedi, per accusationem uidelicet, denunciationem et inquisitionem ipsorum, ut tamen in omnibus diligens adhibeatur cautela, ne forte per leue compendium ad graue dispendium ueniatur, sicut accusationem legitima precedere debet inscriptio, sic et denunciationem caritatiua monitio, et inquisitionem clamosa insinuatio preuenire, illo semper adhibito moderamine ut iuxta formam iudicii sententie quoque forma dictetur. Hunc tamen ordinem circa regulares personas non credimus usquequaque seruandum, que, cum causa requirit, facilius et liberius a suis possunt amministrationibus amoueri.
On this page