Table of Contents
Fourth Lateran Council
Canon 12
12. In singulis regnis siue prouinciis fiat de triennio in triennium, saluo iure diocesanorum pontificum, commune capitulum abbatum atque priorum abbates proprios non habentium, qui non consueuerunt tale capitulum celebrare, ad quod uniuersi conueniant prepeditionem canonicam non habentes, apud unum de monasteriis ad hoc aptum, hoc adhibito moderamine ut nullus eorum plus quam sex euectiones et octo personas adducat. Aduocent autem caritatiue in huiusmodi nouitatis primordiis duos Cisterciensis ordinis uicinos abbates ad prestandum sibi consilium et auxilium opportunum, cum sint in huiusmodi capitulis celebrandis ex longa consuetudine plenius informati. Qui absque contradictione duos sibi de ipsis associent quos uiderint expedire; ac ipsi quatuor presint capitulo uniuerso, ita quod ex hoc nullus eorum auctoritatem sibi prelationis assumat unde, cum expedierit, prouida possint deliberatione mutari. Huiusmodi uero capitulum aliquot certis diebus continue iuxta morem Cisterciensium celebretur, in quo diligens habeatur tractatus de reformatione ordinis et obseruantia regulari, et quod statutum fuerit, illis quatuor approbantibus, ab omnibus inuiolabiliter obseruetur, omni excu- satione, contradictione ac appellatione remotis, prouiso nichilominus ubi sequenti termino debeat capitulum celebrari. Et qui conuenerint uitam ducant communem, et faciant proportionaliter simul omnes communes expensas, ita quod, si non omnes poterint in eisdem, saltem plures simul in diuersis domibus commorentur. Ordinentur etiam in eodem capitulo religiose ac circumspecte persone que singulas abbatias eiusdem regni siue prouincie non solum monachorum set etiam monialium, secundum formam sibi prefixam, uice nostra studeant uisitare, corrigentes et reformantes que correctionis et reformationis officio uiderint indigere, ita quod si rectorem loci cognouerint ab amministratione penitus amouendum, denuncient episcopo proprio ut illum amouere procuret, quod si non fecerit, ipsi uisitatores hoc referant ad apostolice sedis examen. Hoc ipsum regulares canonicos secundum ordinem suum uolumus et precipimus obseruare. Si uero in hac nouitate quidquam difficultatis emerserit quod per predictas personas nequeat expediri, ad apostolice sedis iudicium absque scandalo referatur, ceteris irrefragabiliter obseruatis que concordi fuerint deliberatione prouisa. Porro diocesani episcopi monasteria sibi subiecta ita studeant reformare ut, cum ad ea predicti uisitatores accesserint, plus in illis inueniant quod commendatione quam quod correctione sit dignum, attentissime precauentes ne per eos dicta monasteria indebitis honeribus aggrauentur, quia sic uolumus superiorum iura seruari, ut inferiorum nolimus iniurias sustinere. Ad hec districte preci- pimus tam diocesanis episcopis quam personis que preerunt capitulis celebrandis ut per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, compescant aduocatos, patronos, uicedominos, rectores et consules, magnates et milites seu quoslibet alios ne monasteria presumant offendere in personis aut rebus; et si forsan offenderint, eos ad satisfaciendum compellere non omittant, ut liberius et quietius omnipotenti Deo ualeant famulari.
On this page