Text List

Prev

How to Cite

Next

Canon 14

1

14. Vt clericorum mores et actus in melius reformentur, continenter et caste uiuere studeant uniuersi, presertim in sacris ordinibus constituti, ab omni libidinis uitio precauentes, maxime illo propter quod ‘ ira Dei ’ de celo ‘ uenit in filios diffidende V quatenus in conspectu omnipotentis Dei puro corde ac mundo corpore ualeant ministrare. Ne uero facilitas uenie incentiuum tribuat delinquendi, statuimus ut qui deprehensi fuerint incontinentie uitio laborare, prout magis aut minus peccauerint, puniantur secundum canonicas sanctiones, 2 quas efficatius et districtius precipimus obseruari, ut quos diuinus timor non reuocat, temporalis saltem pena cohibeat a peccato. Si quis igitur hac de causa suspensus presumpserit celebrare diuina, non solum ecclesiasticis beneficiis spolietur, uerum etiam pro hac duplici culpa perpetuo deponatur. Prelati uero qui tales presumpserint in suis iniquitatibus sustinere, maxime obtentu pecunie uel alterius commodi temporalis, pari subiaceant ultioni. Qui autem secundum regionis sue morem non abdicarunt copulam coniugalem, si lapsi fuerint, grauius puniantur, cum legitimo matrimonio possint uti.

PrevBack to TopNext

On this page

Canon 14