Text List

Prev

How to Cite

Next

Canon 60

1

60. Accedentibus ad nos de diuersis mundi partibus episcoporum querelis, intelleximus graues et grandes quorundam abbatum excessus, qui suis finibus non contenti, manus ad ea que sunt episcopalis dignitatis extendunt, de causis matrimonialibus cognoscendo, iniungendo publicas penitentias, concedendo indulgentiarum litteras et similia presumendo, unde contingit interdum quod uilescit episcopalis auctoritas apud multos. Volentes igitur in hiis et episcoporum dignitati et abbatum prouidere saluti, presenti decreto firmiter prohibemus ne quis abbatum ad talia se presumat extendere, si proprium uoluerint periculum euitare, nisi forte quisquam eorum speciali concessione uel alia legitima causa super huiusmodi ualeat se tueri.

PrevBack to TopNext

On this page

Canon 60