Table of Contents
Fourth Lateran Council
Canon 3
Excommunicamus igitur et anathematizamus omnem heresim extollentem se aduersus hanc sanctam orthodoxam et catholicam fidem quam superius exposuimus condempnantes uniuersos hereticos quibuscumque nominibus censeantur facies quidem habentes diuersas set caudas ad inuicem colligatas1 quia de vanitate conveniunt in idipsum Dampnati vero praesentibus secularibus potestatibus aut eorum balinis relinquantur animaduersione debita puniendi clericis prius a suis ordinibus degradatis ita quod bona huiusmodi dampnatorum si laici fuerint confiscentur; si uero clerici applicentur ecclesiis a quibus stipendia perceperunt Qui autem inuenti fuerint sola suspicione notabiles nisi iuxta considerationem suspicionis qualitatemque persone propriam innocentiam congrua purgatione monstrauerint anathematis gladio feriantur et usque ad satisfactionem condignam ab omnibus euitentur ita quod si per annum in excommunicatione perstiterint ex tunc velud heretici condempnentur Moneantur autem et inducantur et si necesse fuerit per censuram ecclesiasticam compellantur seculi potestates quibuscumque fungantur officiis ut sicut reputari cupiunt et haberi fideles ita pro defensione fidei praestent publice iuramentum quod de terris suae iurisdictioni subiectis universos haereticos ab ecclesia denotatos bona fide pro viribus exterminare studebunt ita quod amodo quandocumque quis fuerit in potestatem siue perpetuam siue temporalem assumptus hoc teneatur capitulum iuramento firmare Si vero dominus temporalis requisitus et monitus ab ecclesia terram suam purgare neglexerit ab haeretica feditate per metropolitanum et comprovincia purgationem exhibitam in pristinam fuerint relapsi perfidiam canonice puniantur Si qui vero ex eis iurationem superstitione dampnabili respuentes iurare forte noluerint ex hoc ipso tanquam heretici reputentur Volumus igitur et mandamus et in uirtute obedientie districte precipimus ut ad hec efficaciter exequenda episcopi per dioceses suas diligenter invigilent si canonicam uolunt effugere ultionem Si quis enim episcopus super expurgando de sua diocesi haeretice pravitatis fermento negligens fuerit vel remissus cum id certis indiciis apparuerit ab episcopali officio deponatur et in locum ipsius alter substituatur idoneus qui uelit et possit haereticam confundere pravitatem
On this page