Text List

Prev

How to Cite

Next

Canon 67

1

Quanto amplius christiana religio ab exactione maliciose nituntur laudante consuetudine immutageone compescitur usurarum tanto ampliusgrauius super hiis Iudaeorum perfidia insolescit ita quod breui tempore christianorum exhauriunt facultates volentes igitur in hac parte proficere christianis ne a iudaeis immaniter aggrauentur synodali decreto statuimus ut si de caetero quocumque praetextu iudaei a christianis graues et immoderatas usuras extorserint christianorum eis participium subtrahatur donec de immoderato grauamine satisfecerint competenter Unde christiani si opus fuerit per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compellantur ab eorum commerciis abstinere Principibus autem iniungimus ut propter hoc non sint christianis infesti sed potius a tanto grauamine iudaeos studeant cohibere hac eadem pena iudaeos decernimus compellendos ad satisfaciendum ecclesiis pro decimis et oblationibus debitis quas a christianis de domibus et possessionibus aliis percipere consueuerant antequam ad iudaeos quocumque titulo deuenissent ut sic indempnas ecclesiae conseruentur

PrevBack to TopNext

On this page

Canon 67