Table of Contents
Fourth Lateran Council
Canon 68
In nonnullis prouinciis a christianis iudaeos seu sarracenos habitus distinguit diuersitas sed in quibusdam sic quaedam inoleuit confusio ut nulla differentia discernantur Vnde contingit interdum quod per errorem christianorum iudaei seu sarraceni et iudaeorum seu sarracenorum christiani mulieribus commiscentur Ne igitur tam dampnatae commixtionis excessus per uelamentum erroris huiusmodi excusationis ulterius possit habere diffugium statuimus ut tales utriusque sexus in omni christianorum prouincia et omni tempore qualitate habitus publice ab aliis populis distinguantur cum et per moysen hoc ipsum eis legatur iniunctum. In diebus autem lamentationum et dominicae passionis in publicum minime prodeant eo quod nonnulli ex ipsis talibus diebus sicut accepimus et ornatius erubescunt incedere ac christianis qui sacratissime passionis memoriam exhibentes lamentationis signa praetendunt illudere non formidant Illud autem districtissime inhibemus ne in contumeliam redemptoris aliquatenus prosilire praesumant et quoniam illius dissimulare non debemus opprobrium qui probra nostra deleuit praecipimus praesumptores huiusmodi per principes saeculares condignae animaduersionis adiectione compesci ne crucifixum pro nobis praesumant aliquatenus blasphemare
On this page