Table of Contents
Fourth Lateran Council
Canon 4
Licet graecos diebus nostris ad obedientiam sedis apostolice reuertentes fouere ac honorare uelimus mores ac ritus eorum quantum cum deo possumus sustinendo in his tamen illis deferre nec uolumus nec debemus quae periculum generant animarum et ecclesiastice derogant honestati Postquam enim Grecorum ecclesia cum quibusdam complicibus et fautoribus suis ab obedientia sedis apostolice se substraxit in tantum graeci ceperunt abhominari latinos quod inter alia quae in derogationem eorum impie committebant si quando sacerdotes latini super eorum celebrassent altaria non prius ipsi sacrificare uolebant in illis quam ea tanquam per hoc inquinata lauissent Baptizatos etiam a latinis ipsi graeci rebaptizare ausu nefario presumebant et adhuc sicut accepimus quidam haec agere non uerentur Volentes igitur tantum ab ecclesia dei scandalum amouere sacro suadente concilio districte praecipimus ut talia de cetero non praesumant conformantes se tanquam obedientie filii sacrosancte Romane ecclesie matri suae ut sit unum ouile et unus pastor b1 Si quis autem aliquid tale presumpserit excommunicationis mucrone percussus ab omni officio et beneficio ecclesiastico deponatur
On this page