Text List

Prev

How to Cite

Next

Canon 5

1

Antiqua patriarchalium sedium priuilegia renouantes sacra uniuersali synodo approbante sancimus ut post Romanam ecclesiam que disponente Domino super omnes alias ordinarie potestatis optinet principatum utpote mater uniuersorum christi fidelium et magistra Constantinopolitana primum Alexandrina secundum Antiochena tertium et Ierosolymitana quartum locum optineant seruata cuilibet propria dignitate ita quod postquam earum antistites a Romano pontifice receperint pallium quod est plenitudinis officii pontificalis insigne praestito sibi fidelitatis et obedientiae iuramento licenter et ipsi suis suffraganeis pallium largiantur recipientes pro se professionem canonicam et pro Romana ecclesia sponsionem obedientie ab eisdem Dominice uero crucis uexillum ante se faciant ubique deferri nisi in urbe Romana et ubicumque summus pontifex praesens extiterit aut eius legatus utens insigniis apostolice se dignitatis In omnibus autem prouinciis eorum iurisdictioni subiectis ad eos cum necesse fuerit prouocetur saluis appellationibus ad se apostolicam interpositis quibus est ab omnibus humiliter deferendum

PrevBack to TopNext

On this page

Canon 5