Text List

Praeambulum

Praeambulum

QVARTA PARS. Deus ob. suam ipsius simplicitatem nulli praedicamentorum subiicitur.

Expositio textus.

QVoD autem in natura Deitatis, &c. Postquam inquisiuit. Magister Diuinam simplicitarem, discurrendo per creaturam omnem, hic ostendit eam, discurrendo per praedicamentalem coordinationem. Et circa hoc duo facit.

Primo enim ostendit, quod Deus non clauditur sub aliquo praedicamento accidentali, dicens, quod in natura Deitatis, nullum est accidens. Primo debemus eum "intelligere sine qualitate, bonum, sine quantitate, magnum, sine relatiua coindigentia creatorem, sine situali positione omnibus praesidentem, sine locali ambitu, omnia continentem, sine vbi, vbique totum, sine tempore, sempiternum, sine mutatione agentem, nihilque penitus patientem". Ex quo patet, contra praedicamenta artis Dialecticae Dei naturae, quae nullis accidentibus subiecta est, minime conueuire:

Secundo ibi: Vnde nec proprie. ostendit Magister, quod Deus non est in praedicamento, substantiali, dicens, quod cum substantia dicatur a subsistendo, eo quod accidentibus substet, sicut esse ab essendo, non proprie dici potest Deus in praedicamento substantiae, cum nullis accidentibus substet.

Vltimo ibi: Huiusmodi autem essentiae. Inducit multiplicem auctoritatem, per quam ostenditur, in quo consistit simplicitas Diuina, & est pri ma auctoritas Hilarij dicentis, quod non ex com positis est Deus, qui vita est. Secunda vero eiusdem dicentis, quod non est in Deo aliud habens, & quod habetur. Tertia quoque Boetij dicentis, quod in Deo nullus est numerus, sed quidquid ibi est, vnum est. Quarta autem est Augustini dicentis, quod quidquid in Deo est, non est aliud, quam substantia, & essentia Dei. Quinta est eiusdem Augustini, quod in Deo, qui habet & hoc, quod idem est. Sexta vero Isidori dicentis, quod Deus adeo simplex est, quod non amittit illud, quod habet, nec amittit, quod ipse non est. Vltima quoque Augustini dicentis, quod ideo simplex Deus dicitur, quia est hoc, quod habet, excepto, quod relatiue quaelibet persona dicitur ad alteram. haec est sententia.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum