Praeambulum
Praeambulum
NVNC vero ad distinctione personarum accedamus. Postquam determinauit Magister de essentia Diuina, & essentialibus, hic determinat de personis, & personalibus. Et circa hoc tria facit. Primo enim agit de duabus personis, videlicet Patre, & Filio, tractando de generatione Filij a Patre.
Tertio aequiparat personas adinuicem secundum aequalitatem. secunda ibidem dist. Io. Nunc post Filij aeternitatem. tertia ibi dist. 19. Nunc post ouaternitatem trium personarum. Circa primum duo facit.
Primo enim inquirit de generatione Filij a Pa tre, quomodo sit. Secundo, quomodo exprimi possit. secunda ibi: Hic quaeri potest. cum generatione Filij a Patre an sit. secundo, quando sit, & tertio quid sit, & quomodo. secunda ibi: Sed contra hoc inquit Haereticus. tertia ibi: Sed quaeris a me, inquit Ambrosius. Dicit itaque primo, quod ad distinctionem personarum nunc accedendum est, postquam de vnitate Diuinae substantiae est tractatum. tenendum est ergo, quod Pater, & Filius, & Spiritus sanctus sunt vnus Deus, nec tamen Pater est Filius, aut e conuetso pro eo, quod genitus est a Patre Filius, & ideo non est alius neus, nec ante fuit Pater, quam Filius: tres namque personae sunt mutuo coaeternae.
Postmodum ibi: Sed contra hoc inquit Haereticus. Magister inquirit, quando generatio sit Filij ostendendo, quod sit genitus ab aeterno. Et circa hoc facit quatuor. Primo enim ponit argumentum haeretici contra Filij coaeternitatem, dicens, quod haereticus Arrius probat, quod Filius non sit aeter nus, quia omne, quod natum est, principium ha bet. ergo nullum natum potest esse sine principio, & ab aeterno, & iterum omne, quod natum est, aliquando non fuit. erat enim tempus, quando non erat, quia quod est, generari non potest. videtur ergo, quod Filius non sit patri coaeternus.
Secundo ibi: Qui hoc dicit, Respondet Magister secundum Aug. dicens, quod immo potest probari oppositum ex medio eodem. natum enim coaeternum est gignenti, & erit coaeternum, si generans sit aeternum, sicut patet de splendore, qui coaeternus est igni, & esset vtique coaeternus, si ignis esset aeternus, & iterum numquam fuit Deus sine virtute, & sine sapientia, sed Filius est Dei virtus, & Dei sapientia secundum Apostolum. ergo numquam fuit Deus sine Filio, alioquin fuisset sine sapientia, quod dicere est dementis.
Tertia ibi: Eidem quoque Arrianicae quaestioni. Respondet Magister secundum Ambr. qui dicit, quod filius natus est, & hoc ipse catholice confitetur, sed quod esse caeperit, tanquam impium exhorrescit. scriptum est enim Isa. 43. nte me non fuit Deus, & post me non erit. aut ergo dicit Pater, & sic conuin citur, Filium non esse post Patrem, aut hic dicit Filius, & sic concluditur, quod Pater non fuit ante ipsum, & ita quodcumque detur semper habetur intentum.
Quarto ibi: Item dic mihi Haeretice. Magister inuehitur ex dictis propriis contra Haereticum recitans verba Ambr. in hunc modum: Tu dicis Haeretice, quod fuit aliquando Deus omnipotens sine na to, quaeritur ergo a te, Vtrum coeperit esse Pater, & fuit aliquando Deus sine Patre, quod si sic, Deus fecit se Patrem, quod est erroneum: si vero semper fuit Pater, ergo semper habuit Filium, quia Pater, & Filius relatiue dicuntur, nec est Pater sine Filio, aut Filius sine Patre.
Postmodum ibi: Sed quaeris a me. Magister inquirit de generatione Filij quid sit. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit istius materiae difficultatem, dicens, quod in ea mens deficit, & vox silet, inef fabilis est enim illa generatio, Isaia testante: Generationem eius, quis enarrabit? Secundo, ibi: Quidam tamen. reprehendit superfluam subtilitatem, dicens, quod aliqui de suo inge nio praesumentes, audent asserere, quod possunt intelligere Diuinam gene rationem, inhaerentes illi auctoritati Hieronymi, qui ait super Ecclesiasten, quod saepissime in Scripturis, qui non pro imposibili, sed pro difficili ponitur, vt ibi: Generationem eius, quis enarrabit? & respondet Magister, quod hoc non dicit Hierony. quasi Filij generatio ad plenum valeat explicari, sed quia aliquid de ea intelligi potest, & dici. Haec est sententia
On this page