Praeambulum
Praeambulum
Ic quaeri potest, &c. Postqnam Magi ster ostendit de generatione Diui na, quomodo sit, in hac parte inquirit quomodo explicanda sit. Et circa hoc tria facit.
Primo enim mouet quaestionem. Secundo inducit solutionem. Tertio ponit dictorum recollectionem. secun da ibi: Sed ne tanti Doctores. tertia ibi: Dicamus ergo Filium natum.
Circa primum Magister duo facit. Primo enim inducit auctoritates, quibus videtur posse probari, quod melius exprimatur Filij generatio, dicendo, quod est semper natus, quam dicendo, quod semper nascitur, & est prima aucto ritas Gregorij 2. Mor. in principio, qui ait, quod Dominus Iesus de Patre ante tempora natus est, quia nec coepit nasci, nec desijt, verius dicitur semper natus, quam connatus, quatenus & natus ad perfectionem pertineat, & semper ad aeternitatem.
Secunda vero est August. super illud Psal. Ego hodie genui te, qui ait, quod Propheta dixit, Hodie, vt innueret, quod generatio nec est praeterita, quasi desierit, nec futura, vt nondum sit, sed praesens tantum, quia quidquid est, semper est.
Tertia adductio Chrysost. in gloss. super illud ad Hebr. Cui enim Angelorum aliquando ait, quod ex verbis Prophetae dicentis, Ego hodie genui, nil manifestatur aliud, nisi quod ex essen tia Patris semper genitus est Filius.
Secundo ibi: Origenes vero. Inducit auctoritates, quibus probatur, quod melius dicatur, quod Filius semper generatur a Patre, quam qnod fit generatus. & est prima Origenis exponentis, quod Filius est sapientia, & splendor lucis aeternae, & dicit, quod hoc est quia Saluator noster semper nascitur, sicut splendor, qui non semel nascitur, & desinit, sed quoties Lumen oritur. toties oriri necesse est, & splendorem.
Secundam ponit Origenis eiusdem, qui ait, quod bene dicitur Prouerb. 8. Ante omnes colles generat me Dominus. non vt quidam male legunt, Generauit me, quia Filius est in continuo generari. Postmodum ibi: Sod ne tanti. Magister ponit solutionem, & facit duo.
Primo enim soluit dicens, quod ne tanti Doctores mutua contradictiobe videantur, dicendum est, quod vtrumque potest dici catholice, scilicet, quod Pilius semper nascitur, & quod Fi lius semper est natus, & quod dicit Greg. verius dicit, quod semper natus est, non debet intelligi, quin aliud vere, & catholice dici possit, sed quod euidentius ex hoc modo loquendi veritas exprimatur, & haereticorum versutia melius obtu ratur, quia cum dicitur Filius semper nascitur, forte possent inferre haeretici, quod generatio quotidie iteretur.
Secundo ibi: Hilarius quoque. Solutionem confirmat inducendo quatuor auctoritates Hilarij, quibus confirmat istam solutionem, quia in omnibus quatuor auctoritatibus dicit Hilar. quod Filius nascitur in praesenti, ex quo patet, quod catholice dici potest, quod Filius semper generatur a Patre, licet forte sit maioris congruentiae, quod semper natus dicatur propter euiden tiam potiorem.
Primo enim praedeterminata recolligit, dicens, quod ista duo catholice profitenda, quod Filius ante tempora de Patre natus est, & quod de eo nascitur semper, & per consequens, quod est aeternus, nec propter hoc est non natus, quia quod ab aeterno nascitur, habet esse aeternum.
Secundo ibi, Sed inquit Haereticus. Magister obiicit ex dictis Haeretici, contra illud, quod statim dictum est, vnde probat Haereticus, quod natum non possit osse aeternum, quia omne, quod nascitur, ad illud nascitur, vt sit. ergo ante non est, vt videtur, & respondet Magister, quod hoc argumentum tenet in rebus humanis, vbi Pater non semper est Pater. sed ex tempore. In Deo vero, qui semper Pater est, necesse est, vt Filius semper sit, & quod sit proprium eius aeter naliter generari. Haec est sententia.
On this page