Praeambulum
Praeambulum
QVAERJTVR, QVOMODO POSSIT DICI solus Pater, vel solus Filius, uel Spiritus sanctus, cum sint inseparabiles.
Ic oritur quaestio, &c. Postquam Magister probauit personas aequa les in perfectione, & in potentia, in hac parte incidenter inquirit, quia mentionem fecerat de rationibus exclusiuis, utrum congrue possint addi vni personae, quin excludatur altera, & vniuersaliter quomodolocum habeant in diuinis. & circa hoc duo facit. Primo enim ostendit, quod dictio exclusiua potest addi personis in ordine ad praedicata personalia.
Secundo vero inquirit, an similiter addi possint in ordine ad essentialia. secunda ibi: Post hoc quaeritur. Dicit itaque primo, quod hic oritur quaestio ex hoc, quod supra dictum est, quod tan tus est solus pater, quanti omnes tres simul, vtrum sane, & catholice dici possit, pater solus, aut filius, cum secundum Augustinum, pater solus non sit pro eo, quod inseparabiles sunt tres personae, & respondet ad hoc, quod in ordine ad praedicata notionalia catholice dici potest. sensus enim est cum dicitur solus pater, quod in diuinis vnus solus sit pater: non autem, quod pater ab aliis se paretur, quia semper inseparabiles sunt personae.
Postmodum ibi: Post hoc quaritur. Magister inquirit, an possit addi dictio exclusiua vnius personae in ordine ad praedicatum essentiale, vtpote si dicatur, solus pater est Deus. Et circa hoc faclt quatuor. Primo enim dicit, quod ista non est admittenda, solus pater est Deus, dicens, quod pater, & filius, & spiritus sanctus sunt vnus Deus. vnde a nobis, verbis nostris utentibus non debent ista dici, sed vbi tantummodo occurrit ser mo auctoritatis.
Secundo ibi: Idem in eodem si quis interroget. Ma gister ostendit, quod nec etiam ex parte praedicati, ponendo dictionem exclusiuam concedi debet, quod pater sit solus Deus. vnde dicit, quod ex verbis Aug. concluditur, quod de Trinitate tota praedicatur Deus cum dictione exclusiua, dicendo, Trinitas est vnus solus Deus, sed nullo modo de vna sola persona.
Tertio ibi: Sed iterum. Magister obiicit contra hoc, quod dictum est statim, dicens, quod dubium est, quomodo ipsam Trinitatem dicimus solum Deum, cum sit cum spiritibus, & animabus sanctis, & respondet, quod propter hoc, vt significemus, quod non aliud, quam ipsa trinitas est neus.
Quarto ibi: Verumtamen. Magister ponit quan dam regulam generalem de dictionibus exclusiuis, dicens, quod si a licubi in scripturis inueniantur praedicata essentialia alicui personae diuitiae attribui cum dictionibus exclusiuis, non debet intelli gi, quod personae aliae excluduntur, vt cum legimus Matt. 10. Nemo nouit patrem, nisi filius. Ioan. 17. Vt cognoscant te solum Deum verum, & quem misisti Iesum Christum. non excluditur spiritus sanctus a veritate Dei. haec est sententia.
On this page