Text List

On this page

Praeambulum

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

OVARTA PARS. Quod eadem ratione dicuntur omnia ei praesentia.

Expositio textus.

NDE est etiam, quod omnia dicuntur esse ei praesentia, & c. Postquam Magister intulit vnum correlatiue ex praedictis, videlicet quod propter Dei scientiam omnia dicuntur esse vita in ipsa: in hac parte infert vnum ad aliud, scilicet quod propter eandem scientiam omnia dicuntur sibi praesentia, tam praeterita, quam futura; cognoscit enim ea, quae non sunt, sicut ea, quae sunt. nam apud Deum nil praeterijt, nilque futurum est; in eo enim sunt omnia cognitione quadam ineffabili sapientiae suae, secundum Augustinum: haec est sententia

PrevBack to TopNext