Praeambulum
Praeambulum
Opinio quorundam dicentium, tres personas esse vnum Deum, vnam substantiam: sed non e conuerso, scilicet vnum Deum, vel vnam substantiam esse tres personas.
"QVIDAM tamen veritatis aduersarij", &c. Postquam Magister prosecutus est intentum principale, hic diuertit ad quoddam incidentale: illud autem incidentale oritur ex fine praecedentis particulae, vt dicit Magister, quod vnus Deus est Pater, & Filius, & Spiritus sanctus. fuerunt namque aliqui sicut Porre tanus, vt imponitur sibi, qui concesserunt Deum, vel Diuinam essentiam praedicari de tribus personis, dicendo, Tres personas esse vnum Deum, vel vnam substantiam: negauerunt tamen conuersam, videlicet tres personas praedicari de diuina essentia, vel de vno Deo; vnde dixerunt, quod haec propositio non est vera, vnus Deus est tres personae, vel, vnus Deus est Trinitas, vel vnus Deus, est Pater, & Filius, & Spiritus sanctus. Contra hoc ergo Magister inducit sex auctoritates confirmantes fidem Catholicam, quae praedicat tres personas esse vnum Deum; siue vnam substantiam, & econuerso vnum Deum, seu vnam substantiam esse tres personas, & patet in litera. Postmodum ibi: Nunc ad praemissam quaestionem. re dit Magist. ad propositum principale, & facit duo. Primo enim quaestionem repetit, dicens, Reuerta mur ad quaestionem, qua quaerebatur, vtrum Deus Pa ter genuerit se Deum, an alium Deum. Secundo ibi: Ad quod dicimus. Respondet, quod neutrum debet con cedi, nec sunt contradictoria: nam se, notat identitatem personae, & ideo non debet concedi, quod genuerit se Deum: alius autem cum Deo, notat alietatem essentiae, & ideo concedi non debet, quod genuit alium Deum, sed est dare medium, videlicet, quod genuit eundem in essentia, & & alium in persona. Instat autem Magister ex verbis Augustini, qui videtur dicere, quod Deus Pa ter genuit alterum se, & respondet Magist. quod intelligi debet, Patrem genuisse alium se, hoc est alterum a se in persona, vel potest dici, quod hoc dictum est ad expressionem identitatis essentiae, vt sit sensus, quod genuit alterum, qui est hoc idem, quod ipsum, & haec est sententia.
On this page