Text List

Praeambulum

Praeambulum

TERTJA PARS. De simplicitate Diuinae Essentiae, vel naturae.

Expositio textus.

EADEM sola proprie, & vere, &c. Postquam Magister tractauit de Diuini esse proprietate, & incom mutabilitate, hic agit de Diuina simplicitate. & circa hoc tria facit

Primo namque proponit, quomodo summa est Dei simplicitas. Secundo inducendo illud exponit. Tertio concludendo multiplicem auctoritatem inducit; ostendendo, in quo consistit simplicitas Diuina. Secundum facit: Corporalis vtique. tertium ibi: Huius autem essentiae. Dicit itaque primo, quod Dei esse adeo est simplex, vt in eo nulla sit diuersitas partium, aut accidentium, seu quarumlibet formarum, siue aliqua multitudo, & vt hoc appareat, ostendendum est, quomodo sit multiplex omnis creatura, tam corporea, quam spiritualis, vt per oppositum innotescat simplicitas Diuina.

Postmodum ibi: "corporalis vtique". probat Magister inducendo, quomodo in omni creatura sit multiplicitas, & in solo Deo omnimoda simplicitas. & circa hoc duo facit.

Primo enim discurrit per creaturam spiritua lem, & corporalem.

Secundo vero per coordinationem praedicamentalem, secunda ibi: Quod autem in natura Deitatis.

Circa primum tria facit.

Primo enim dicit, non esse in Deo multiplicitatem, quam habent corpora, dicens, quod creatura corporalis constat ex partibus, quorum alia maior, alia minor, & totum maius est qualibet parte, & in omni corpore sunt accidentia, quia aliud est color, aliud figura, & aliud magnitudo; & probatur, quod sit aliud, quia vno mutato, non mutatur reliquum.

Secundo ibi: Creatura quoque. Ostendit quomodo creatura spiritualis sit multiplex, dicens, quod licet anima in comparatione ad corpus sit simplex, quia mole non diffunditur per spa- tium loci, sed est tota in toto, & tota in qualibet parte eius, quod patet ex hoc, quod tota sen tit, quando fit mutatio aliqua in quauis parte cor poris, quantumcumque exigua, nihilominus in se simplex non est, cum sit aliud artificiositas, aliud inhaerentia, aliud memoria, aliud acuties, aliud laetitia, & aliud tristitia, & sic de aliis accidentibus animae, cum quibus componitur, & ex quibus multipliciter variatur; vnde patet, quod nulla creatura est vere simplex, & per oppositum solus Deus dicitur simplex summe, in quo non est aliud magnitudo, sapientia, beatitudo, veritas, bonitas, & alia, quibus multipliciter dicitur. non est enim ex hoc aliqua multiplicitas, quamuis multiplicitas videatur.

Tertio ibi: Hic diligenter notandum est. Magister hic remouet dubium de hoc, quod dixerat, Deum secundum ista attributa multipliciter dici. ait enim, quod multiplicitas istorum nominum significat vnum tantum, scilicet Diuinam naturam, & longe aliter dicuntur de Deo, quam de creaturis. Fortitudo enim, & sapientia, & iustitia in creaturis significant accidentia: in Deo vero non aliud, quam substantiam demonstrant. haec est sententia.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum