Liber II, Quaestio 56
Librum II, Quaestio 56
Secundo quaeritur an pars intellectiva animae rationalis quae communiter mens vocatur sit eiusdem speciei cum parte intellectiva angeli, vel an nostrae potentiae intellectuales sint eiusdem speciei cum intellectualibus potentiis angelorum.
Et videtur quod non.
1. Differentiae enim specificae diversarum specierum et diversorum generum sunt inter se diversae specie; sed intellectivum (a) humanum est ultima et (b) specifica differentia hominis et (c) intellectivum angelicum angeli; constat autem quod angelus et homo differunt specie; ergo et cetera.
2. Item, quaecunque distinguuntur ab invicem per contraria eis substantialia differunt specie; sed intellectivum angelicum et humanum sic se habent, differunt enim per unibile corpori et sensualitati et per non unibile, nam intellectivum humanum (d) est essentialiter unibile et unitum corpori humano et eius sensualitati, mens vero angeli est omnino inunibilis eis; ergo et cetera.
3. Item, intellectui humano, ut dicitur, est (e) essentiale quod discurrat de principiis in (f) conclusiones, angelico vero (g) est e contra essentiale quod eas videat sine discursu; ergo differunt (h) per oppositas et (i) consubstantiales differentias. Et consimiliter, ut dicitur, voluntas humana et angelica essentialiter differunt per vertibile ab eo obiecto cui primo inhaesit et per irrevertibile; quod probant per hoc: quia angelus post (k) primum peccatum non potuit poenitere de illo, homo vero potest et potuit.
4. Item, intellectui humano, ut dicitur, est essentiale quod quantum est ex se, sit a principio nudus omni specie intelligibilium acsi tabula rasa in qua nihil est pictum, est etiam, ut dicitur, ei essentiale quod aliquando possit esse in actu, aliquando non; e contra vero angelico intellectui est essentiale quod sit plenus formis intelligibilium et quod sit semper pervigil et in actu; ergo et cetera.
5. Item, maior ratio quare possent videri eiusdem speciei est: quia videntur habere eadem obiecta et aliquos actus eiusdem speciei; sed quod ex hoc non sequatur ipsa esse eiusdem speciei probo: quia constat quod sicut bos et homo et leo differunt specie, sic et eorum formae sensitivae quibus eorum corpora et organa informantur et sensificantur; sed constat quod oculus bovis et hominis habent obiecta eiusdem speciei et etiam visiones seu actus visuales, et idem est de aliis sensibus eorum; ergo et cetera.
In contrarium arguitur.
1. Primo ex actibus et habitibus gratiae et gloriae: Quia actus visionis et caritatis, quibus anima Petri videt et amat aliquam rationem perfectam in Deo, videtur esse eiusdem speciei cum actibus angeli eandem rationem videntis, et maxime si Petrus sit illi angelo in gloria coaequalis; sed constat quod actus et habitus gratiae habent aliquas essentiales diversitates secundum diversitates (a) subiectorum et potentiarum in quibus sunt; nec mirum, quia habent se ad illa sicut perfectiones ad perfectibilia et sicut accidentia ad propria subiecta, unde videmus quod omnes habitus et actus voluntatis differunt ab habitibus et actibus intellectus per intellectivum et appetitivum, quia omnes hi sunt essentialiter appetitivi, illi vero intellectivi.
2. Secundo arguitur ex ratione principii activi: Quia specifici et immediati actus seu inftuxus diversorum principiorum activorum differunt specie sicut et ilia; sed constat quod liber consensus seu liberum velle est actus specificus et immediatus voluntatis liberae (b) et est ab illa tanquam a principio activo; sed quando angelus et homo consentiunt in idem obiectum et propter eundem finem, ita quod in illo obiecto quicquid vult unus vult alter, tunc illi consensus videntur esse omnino eiusdem speciei, ut verbi gratia, ecce quod beatus Petrus non solum ex caritate vult mundum esse sicut et angelus sibi in gloria coaequalis, sed (c) et propter easdem causas vult hoc nunc propter quas et angelus: ergo videtur quod huiusmodi velle ipsorum sint eiusdem speciei ac per consequens quod et potentiae activae ipsorum.
3. Tertio arguitur ex ratione divinae imaginis secundum quam uterque est factus: Licet enim in Deo non sit proprie dare naturam seu rationem specificam eo modo quo in creatis, nihilominus est ibi secundum suum modum; constat autem quod imago proprie dicitur similitudo speciei seu alicuius secundum suam speciem, unde et in hoc differt a similitudine quae dicitur vestigium; sed duae imagines vere eiusdem speciei sunt eaedem specie, sicut patet de duabus figuris seu imaginibus eiusdem sigilli; ergo et cetera. - Sed forte contra hoc dicetur: quia imago eiusdem obiecti est alterius speciei in intellectu et alterius in sensu et alterius in pictura corporali. - Ad hoc dicitur quod saltem illae quae sunt in corporali materia sunt semper eiusdem speciei et consimiliter illae quae sunt in sensu particulari; ergo consimiliter illae quae respectu eiusdem obiecti sunt in natura seu potentia intellectuali erunt eiusdem speciei, et maxime, quando huiusmodi imagines habent rationem imaginis non solum quoad rationem exprimendi, sed etiam quoad suum esse substantiale, sicut utique habet respectu Dei omnis mens (a) seu omnis natura intellectualis. Praeterea, modus secundum quem mens est ad imaginem Dei non respicit rationem specificam divinae naturae secundum hunc gradum vel illum nec secundum quod est (b) idea huius obiecti vel illius praeterquam mentis. Si enim mens secundum suam speciem respiceret certum gradum imitationis divinae naturae, tunc nunquam esset ad imaginem Dei nec in sua propria specie, nisi cum esset in illo gradu, ita quod non haberet plus nec minus, et ita omnes mentes eiusdem speciei necessaria essent aequales. Si etiam respiceret solas quasdam ideas quorundam obiectorum aliorum a se, tunc eius potentiae non possent deduci, etiam a Deo, ad ceteras ideas et earum obiecta cognoscendas et amandas, quod constat esse falsum. Unde sicut Verbum Dei Patris est actualiter expressivum omnium idearum mentis paternae et totius sapientiae eius, et ideo non possunt esse in Deo plura Verba: sic mens creata secundum suam speciem est potentialiter deducibilis ad quaecunque. Ex quo videtur quod non possint dari plures species mentium.
4. Quarto arguitur ex ordine utriusque ad eosdem ultimos fines: Quae enim secundum suam essentiam sunt ordinabilia et aliqualiter inclinata ad eosdem principales et proprios fines et ad easdem proprias et finales perfectiones videntur habere essentias eiusdem speciei; sed mens humana et angelica sunt huiusmodi, quia ultima beatitudo (a) est propria perfectio ipsarum; constat autem ex fide catholica quod sunt ordinabiles ad beatitudinem eiusdem speciei, et etiam plures mentes humanae perducuntur ad aequalem gloriam angelorum et aliquae ad maiorem. Quod vero a quibusdam dicitur primam propositionem esse veram de fine naturali, non autem de supernaturali, gloria vero non est finis naturalis, sed supernaturalis: a ceteris improbatur, quia non solum secundum fidem, sed etiam secundum rectam rationem constat quod omnis natura rationalis est per essentiam talis quod proprius et ultimus eius finis non potest per naturam creatam acquiri, sed solum per agens supernaturale nec potest esse in aliqua forma mere naturali, immo oportet quod sit in forma virtuali et gratifica et modo ineffabili unita et uniente cum supernaturalissimo Deo. Et tamen haereticum et erroneum esset dicere quin omnis natura rationalis ex sua essentia et natura exigat talem perfectionem et finem, unde et pro tanto est ei naturalis. Unde et quando naturaliter appetit summam beatitudinem, secundum rem appetit illam quae est supernaturalis, quia in nulla alia potest vere salvari ratio summae beatitudinis nec ratio summi boni.
5. Quinto arguitur ex ambitu potentiarum intellectivarum: Quaelibet enim ex sua specie habet totum ens pro obiecto et intra suum potentialem ambitum potentialiter comprehendit omnes species et modos habituum et actuum, qui generi talis potentiae assignari possunt; sed si natura intellectualis esset divisa in varias species, tunc altiorem et latiorem ambitum obiectorum haberet sumpta in genere quam prout esset sumpta sub aliqua suarum specierum et ita in nulla sua specie haberet totum entis ambitum pro obiecto.
Respondeo
Quod secundum quosdam simpliciter differunt specie, secundum alios vero non differunt specie quoad suas essentias absolutas, sed solum quoad aliquos respectus et modos essendi eis annexos. - Qui enim volunt quod anima rationalis secundum totam formalem suam essentiam sit forma corporis coguntur dicere quod non solum secundum suam formam sensitivam, sed et secundum intellectivam differat specie simpliciter a mente angelica, quia nihil essentialius est formae alicuius materiae quam quod sit forma et actus respectu illius materiae. - Qui vero ponunt animam rationalem esse formam corporis secundum solam partem suam (a) sensitivam non coguntur tenere quod unio vel unitiva inclinatio partis intellectivae ad partem sensitivam et ad corpus sensificatum sit omnino id ipsum quod absoluta essentia partis intellectivae, sed sufficit quod sit quaedam essentia relativa (b) illi annexa, sicut piro insertae in arborem (c) pomum est annexa inclinatio et unio ad pomum cui est inserta, aut sicut ramo qui vivit et salva sua specie potest a stipite et radice abscinde est annexa unio ad stipitem et radicem. Quae quidem unio non posset tolli ramo salva sua specie, si esset omnino id ipsum cum absoluta forma ipsius rami; nec mirum, quia nec etiam actualis unio formae ad materiam est omnino id ipsum cum forma.
Solutio Obiectorum
Sustinendo igitur ad praesens hanc positionem ad primum dicitur quod ali quid potest dici differentia specifica dupliciter: Primo quidem, quia est secundum se sufficienter specificatum. Et hoc modo organizatio capitis vel manus, qualis competit corpori humano, est quadam forma specifica. Secundo modo potest dici specifica, quia in sua ratione includit omnes rationes specificas sui totius seu totalem specificationem ipsius. Et hoc solo secundo modo est vera maior rationis praedictae, non autem primo modo, quamvis et de primo modo possit dici quod talis differentia specifica per hoc quod sibi alia adiunguntur et ipsa eis ad constituendum unam totalem naturam cuiusdam novae speciei ex eis compositae assumit circa se potius quam intra se quandam aliam specificationem, secundum quam (a) potest dici (e) quod differt specie etiam a se ipsa separatim et absolute sumpta. Talis autem differentia specifica est secundum istos intellectivum humanum, quia non dicit omnes rationes specificas hominis, quia in sensitiva humana complexio et organizatio humana sunt quaedam rationes et differentiae hominis specificae. Sed si poneretur unum nomen formae totali ex his tribus conflatae, tunc ilia haberet rationem differentiae specificae iuxta modum secundum. Si etiam intellectivo humano auferretur a Deo omnis inclinatio ad corpus et ad sensitivam humanam, ita quod in se et in sua materia absolute stabiliretur, tunc eo ipso fieret non humanum et faceret quandam novam speciem entis.
Et per hoc patet ad secundum: Quia aliud est differre ab aliis specie per solum se ipsum, aliud per aliam essentiam sibi annexam. Unde materia unius corporis per solam essentiam suam non differt specie a materia alterius corporis, sed solum per diversas formas substantiales sibi annexas. Unde isti dicunt quod Deus posset intellectivo angelico tollere modum essendi quem habet et dare sibi inclinationem ad corpus infigendo sibi seu suae materiae sensitivam humanam, ita quod eo ipso de intellectivo angelico fieret intellectivum humanum, sicut ex materia corporis humani potest fieri materia corporis (a) bovini per variationem formarum. Dicunt enim isti quod si pigmentarius potest diversas species et virtutes gemmarum et herbarum artificialiter commiscere, ut fiat ex eis confectio una: multo magis Deus posset eas naturali commixtione unire ut fieret ex eis una totalis natura.
Ad tertium dicitur quod discurrere et non discurrere potius competunt intellectui per habitus et dispositiones ei (b) annexos quam per solam essentiam suam. Causa enim non discutendi est plenitudo scientalis habitus conclusionum aut praeclaritas habitualis ingenii et vivacis aspectus ad varias conclusiones ex principiis et in principiis (c) subito capiendas. Unde tam anima Christi quam homines beati non solum in Deo sed etiam in proprio genere ita repente vident naturales conclusiones sicut et angeli. Et si Deus a principio ita paucos habitus inseruisset intellectui angelico sicut nostro ita indigeret discursu sicut et noster; quamvis nec adhuc omni discurso careat, saltem in daemonibus, sicut alibi est ostensum. - Illud etiam de invertibilitate angelicae voluntatis est erroneum; non enim hoc competit sibi essentialiter plus quam homini. Cuius probationes omitto ad praesens, quia ipsas alibi recitavi.
Ad quartum dicendum quod esse ex se nudum ab omni specie non est essentialius intellectui humano quam angelica, quia nec species rerum sunt minus accidentales intellectui angelica quam humano, quamvis (a) Deus ex suo beneplacito plures species plenius et inseparabilius inseruerit angelis a principio quam hominibus praeterquam Christo homini. - Quod etiam subditur quod semper esse in actu est essentiale intellectui angelico, oppositum vero est essentiale intellectui humano, falsum est. - Utrorumque autem probationes et explicationes omitto, quia tam ex se quam ex alibi a me tactis de facili colligi possunt.
Ad quintum dicendum quod aliud est sensitivam bovis differre specie a sensitiva hominis vel leonis et aliud eius potentiam visivam vel auditivam, quia tota sensitiva eorum multa varia hinc et inde includit plus quam faciant istae potentiae vel illae. Potentiae enim istae non videntur hinc et inde differre specie nisi solum per varias uniones et inclinationes eis affixas praeterquam forte de potentiis sensitivae humanae quae a doctoribus ponuntur esse infixae in materia intellectuali tanquam quaedam paitiales formae illius. Est autem dubium an potentia visiva bovis posset materiae intellectuali infigi, ita quod fieret potentia sensitivae humanae. Videtur enim quibusdam quod forma huius materiae per aliam inclinationem sibi datam ad alteram formam priorique sibi ablata potest fieri forma alterius materiae. Et hoc est magis consonum potentiae Dei et universali ambitui entis, quia non minus mirabile videtur naturam humanam potuisse inclinari ad personam alterius naturae quam formam de novo inclinari ad aliquam materiam sibi novam. Quomodocunque tamen hoc sit, iuxta differentiam earum erit censendum (b) de differentia visionum suarum.