Praeambulum
Praeambulum
CREATJONEM RERVM INSINVAS, &c. 1 Postquam Magister in primo libro determinauit de rebus, quibus vtendum est, quae sunt ipsae creaturae, & primo determinat de eis in generali, & primo comparando eas ad causam efficientem, & quia Magister inquirit de quibusdam opinionibus aliquorum negantium creationemrerum ex tempore, quam tenet scriptura, & quia Doctores in hoc hodie specialiter altercantur, quibusdam dicentibus; quod mundus produci potuit ab aeterno, & quod de facto productus sit ab aeterno secundum mentem Aristotelis. Quibusdam e contra dicentibus, quod illud implicat contradictionem, & ad hoc diuersi nituntur adducere rationes, & inconuenientia diuersa, Jdeo discutiendo rationes eorum principales, quaero quatuor quaestiones.
On this page