Text List

On this page

Praeambulum

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO TERTJA. DE NATVRA ANGELORVM Quales sunt creati.

Postquam Magister in praecedenti Distinctione determinauit de natura Angelorum quantum ad suam durationem, & locabilitatem, quia, vbi, & quando sunt creati: in hac tertia Distinctione incipit agere de ea in se, quaerendo, Quales sunt creati. Videndum est ergo primo in ista distinctione de natura Angeli, quantum ad suam intrinsecam rationem, & quaero primo de eorum simplicitate, vel com positione reali. Secundo de eorum compositione secundum rationem, videlicet ex genere, & differentia. Quantum ad primum quaero quatuor Quaestiones.

PrevBack to TopNext