Praeambulum
Praeambulum
Dixitque Deus. Fiat firmamentum, &c. In hac decimaquarta Distinctione agit Magister de operatione secunda die, videlicet de firmamento. Jdeo ad euidentiam pleniorem naturae caeli in generali quaerendum est de tribus. Primo de natura caeli in se. Secundo de Intelligentia mouente caelum ipsum, quae a Philosopho dicitur anima caeli. Tertio de toto composito ex anima illa, siue Intelligentia, & ipso caelo, qualem modum compositionis, & indiuisionis possit h abere. Et quia concordia Scripturae sacrae, & Philosophiae non est paruipendenda secundum sententiam Augustini primo super Gen. & secundo ad litteram, vbi dicit: Cauendum est, ne forte aliquis modum arbitretur aduersus Philosophos de ponderibus elementorum fubtiliter disserentes nullo testimonio fidei vtendo. Et subdit: quod ipsi non contenti auctoritate nostrarum literarum, & nescientes, quemadmodum factum sit, libros sacros facilius irridebant, quam reprobabant, quod vel nihil certis rationibus receperunt, vel experientijs citius receperunt. Jdcirco in istis inquisitionibus videndum est, quid possit dici concorditer secundum viam praecipuorum Philosophorum, non discordando a vera sententia Scripturae, ac Doctorum Catholicorum. Quaerendum est primo de natura Caeli in se, quoad suam intrinsecam rationem, & quaero circa hoc duas quaestiones.
On this page